Articulus 78
De positione Platonis et Procli circa providentiam Dei et gubernationem universi.
SIQUIDEM unus αὐτόθεος, id est ex se et per se Deus, juxta Proclum: et quidem hic Deus est prima causa et fontale principium totius bonitatis deiformisque proprietatis; et ipsius immediata participatione constituuntur dii secundorum ordinum. Qui idcirco dii dicuntur, quoniam in causali bonitate providentialique solertia summo Deo potissime assimilantur: quippe causalitas et providentia, divini entis congeneæ proprietates sunt. Omnis itaque divina substantia ceterorum productiva et rectiva, deus quidem nominatur. Ponebat proinde Plato quadripartitum ordinem divinorum entium: primo statuens ordinem idearum, quas deos vocat:1 de quo supra late dictum est. Secundo addidit ordinem intellectuum separatorum, quos intelligentias dicimus. Tertio ordinabat animas siderum et cœlorum, quas etiam deos dixit; quarto autem orbes et astra, quæ secundum eum, sunt deificata animalia et dii hunc mundum sustentantes. Propter quod theoremate centesimo vicesimo nono Proclus ait: Omne corpus divinum propter animam divinam; omnis autem anima divina propter divinum intellectum; omnis autem intellectus divinus secundum participationem divinæ unitatis. Nempe divinitatem summi Dei ordine quodam dixit participari a secundis. Verumtamen in Timæo adhuc citra hos ordines introducit Plato ordinem dæmonum, quos deos dicit, distinguens illos in cacodæmones, calodæmones et catodæmones: de qua positione jam superius determinatum est. Insuper et hominum genus, divinum appellabat, ratione utique intellectus, per quem etiam ceterorum gubernativum est. Ait namque in Timæo: Homini quidem consortium divinitatis est et appellationis paritas.
Porro, triplicem providentiam Plato posuit. Unam summi Dei: qua ipse providet diis et intellectualibus separatisque mentibus principaliter, ac etiam, quamvis consequenter, toti mundo quantum ad genera et species ac cœlestes orbes. Summus etenim Deus diis deorum generationem regimenque hujus sensibilis mundi mandat exsequi juxta decreta atque sanctionem suæ legis. Unde Proclus in theoremate centesimo vicesimo ait: Omnis deus in sua exsistentia totis habet providere, et primitus in diis. Secundam denuo providentiam posuit Plato separatarum causarum: qua ipsæ summi Dei jussionem implendo provident generabilibus et corruptibilibus, quantum ad ipsorum generationem et corruptionem ac cetera iisdem necessaria. Tertiam rursus providentiam posuit, quam dæmonibus attribuit, sicut ante recitatum est: quos ait custodes esse humanorum actuum, et circa terram asserit illos mansitare. Enimvero in hoc Plato veritati prædeterminatæ et etiam fidei consonus est, quod universorum providentiam in divinum intellectum tanquam in primum atque totius legis et regiminis certissimum fontem reducit. Ceterum de ideis positio ejus ante destructa est. Quod quoque dæmones tales constituit, necessitatem non habet, quemadmodum infra plenius patebit.
Footnotes
-
art. xxviii, xxix. ↩
Chapter 80 of 220