Skip to the text

Articulus 79

Quomodo vicissim dicimus Deum cuncta producere per intellectum, aliquando vero appellamus eum omnia facere per voluntatem.

ENIMVERO divinum esse separatum penitus est, in sui ipsius supervivali et supersimplici puritate universaliter perfectum consistens. Sicut autem ens unumquodque habet esse, sic nominabile est. Quumque sit primum ens unitas pura, secundum naturam rei congruit sibi simplicissima nominatio. Unde Dionysius ait compositiora multiloquiora fore, simplicia vero simpliciter appellabilia. Hinc contingit, quod intellectus creatus, divinum esse non nisi in entibus creatis, in quibus multiformiter relucet, valens contemplari, multifaria nominatione illud concipit et appellat; intellectus vero quo ipsum vicinius propriæ suæ luci poterit intueri, eo et perfectius et simplicius speculabitur id ipsum: ideoque mens Deum sicuti est contemplans, nomine uno ipsum cognoscit et nominat. Porro unamquamque naturam nominamus secundum quod in agnitionem nostram descendit; Deum autem non agnoscimus nisi per ipsius effectus: necesse est ergo ut secundum diversitatem diversamque proprietatem et conditionem divinorum operum, multiplici nomine Deum appellemus.

Deus denique ob suæ perfectionis plenitudinem, in ipso suo supersimplici esse omnem prorsus nobilitatem comprehendit; et ob id, quamvis unum sit et omnimode simplex, diversarum tamen proprietatum et bonitatum productivum est: quæ in entibus creatis non fluunt nisi a diversis principiis formisque distinctis. Id igitur simplicissimum Dei esse, variis nominibus explicamus secundum proprietatum et perfectionum quas creat diversitatem. Quoniam quidem autem ad increatæ naturæ contemplationem ex creatarum naturarum speculatione consurgimus, in creatis autem videmus distinctas proprietates et effectus distinctos a principiis causalibus formaliter differentibus emanare; hinc causales rerum creatarum perfectiones divino esse sub quadam quasi distinctione attribuimus. Verumtamen ipso rerum ordine eruditi, et divinæ simplicitatis notionem habentes, scimus hujuscemodi distinctionem in Deo non esse nisi secundum rationem et modum nostræ mentis. Equidem voluntatem et intellectum cernimus summas rerum creatarum fore perfectiones: unde elicimus eas primo principio inesse oportere. Voluntatis autem actus sunt, desiderare, amare et imperare; intellectus vero, agnoscere, sapere et ordinare. Ipsum ergo divinum esse, intellectus dicitur, quia omnia contemplatur, distinguit et ordinat. Rursum voluntas vocatur, quoniam se ipsum et omnia quæ condidit amat, et cuncta libere producit.1 Ostensum nempe est ante, processionem universi a primo agente liberam et sapientialem fore.

Ex his autem perpendi potest, qualiter diversimode dicimus Deum agere per intellectum et per voluntatem. Per intellectum quippe causa dicitur, quoniam omnia in se ipso distinguit et ordinat: sicut et artifex dicitur practico intellectu causa artificiati. Per voluntatem vero dicitur causa, secundum quod hanc entium præconceptam ordinationem imperiali potestate exsequitur, eam amans et manutenens. Præterea sæpe probatum est, Deum omnium causam fore efficientem, exemplarem et finalem. Est autem exemplaris causa in eo quod singula propriis rationibus condit: hoc vero pertinet ad intellectum, ut ita operata prædeterminet. Est itaque Deus per intellectum producens omnia in quantum exemplaris causa; per voluntatem autem, secundum quod effectivum principium. Amplius, intellectus nil producit ad extra nisi per voluntatem: quoniam nil facit intellectus nisi propter finem. In omni ergo suo opere transeunti intendit et appetit bonum ut finem sui operis. Intendere vero et appetere bonum, sunt proprii actus voluntatis, cujus objectum est bonum apprehensum: non fit ergo exsecutio operis nisi per voluntatem, cui convenit ferri in bonum apprehensum. At vero Deus se ipsum conspiciens, contemplatur se puram ac incircumscriptibilem fore bonitatem: unde et agnoscit se summe communicabilem suique diffusivum esse. Ex cognitione autem oritur amor. Amat ergo se sicut infinitum et sui maxime diffusivum bonum. Et quoniam non necessitate naturæ causat res, idcirco vult se diffundere. Quoniam autem hæc voluntas sapientialis est, ordinat et distinguit operanda.

Footnotes

  1. art. xxxix. ↩

Chapter 81 of 220