Skip to the text

Articulus 80

An rerum universitas a primo agente simul producta sit.

EX præinductis quippe palam est primum principium res producere per intellectum tanquam per exemplarem causam, et per voluntatem sicut per causam effectivam. Quumque pateat Deum omnia simul et intelligere et velle, quum nulla prorsus sit in eo vicissitudo, elucescit omnia simul facta esse. Dum autem dico omnia, non intelligo omnia secundum numerum, sed secundum speciem. Præterea, hæc quatuor, intelligentia, orbis, tempus et materia, ab omnibus philosophis ponuntur coæquæva, id est simul exsistentia. Quoniam autem quatuor hæc creata sunt, constat ea simul facta esse. Non est autem possibile secundum philosophiam, esse materiam sine forma, aut tempus sine generabili et corruptibili: semper ergo fuit materia hujus mundi informata. Aut ergo forma mixti, aut elementi: si mixti, ergo præerant elementa secundum ordinem naturæ et originis. Si vero habuit tantum formam elementi, sequitur inconveniens. Motus enim cœlestis facit generationem et corruptionem in hoc mundo; non autem potest generare perfecta entia sine concursu particularis agentis (non enim sol et motus cœli generarent formam equi aut equum sine cooperatione hujus equi) : et ideo dici solet, quod necesse sit in qualibet specie duo supposita simul producta fuisse. Quod de his verum est quæ perfectam naturam habent. Quæ namque ex putrefactione generantur virtute cœlesti, imperfecta sunt et ceteris imperfectiora. Ea quoque quæ in uno individuo salvantur, quamvis corruptibilia, a prædictis demuntur. Non ergo potest esse motus cœli sine generabilibus et ipsis etiam elementis : sunt itaque omnia simul facta.

Adhuc, in causis cœlestibus inter se et ad particularia agentia generabilium specierum, ponitur essentialis subordinatio in causando : sicut homo subordinatur soli, sine quo nunquam generaret, sicut nec sol generaret hunc hominem sine cooperanti homine. Sol autem subordinatur motori, motor vero causæ primæ. Impossibile est autem eorum quæ essentialiter subordinantur, unum esse sine alio : sicut enim sine altero alterum non causat, sic nec exsistit. Causare nempe, et movere, et imprimere in hunc mundum, est essentialis actio et quasi vita quædam orbibus et motoribus cœlorum, secundum Aristotelem : et ideo inseparabilia sunt. Præterea, virtus quo plus fuerit unita et simplicior, eo causalior est et ad plura se extendens. Divina autem virtus simplicissima est et fons virtutum : omnium ergo est simul productiva. Nec videtur cur esset in creatione rerum vicissitudo aut temporis intervallum, quum plus videatur congruere unitæ et simplici virtuti plura simul producere, quam vicissitudinatim. Amplius, primum agens optimum est, et finis creationis rerum est divinæ bonitatis relucentiam et assimilationem quamdam participare, sicut ante demonstratum est. Optimi vero agentis est pulchrum et perfectum opus producere :1 quod potius contingit, si omnia sint simul facta, quam non. Rursus, plenius resplenduit ab origine in mundi constitutione divina perfectio, si cuncta simul condita ponantur.

Hæc denique secundum philosophiam dicta sunt.

Si vero quis dicat : Ab uno simplici et uno eodemque modo se habente, non possunt plura immediate procedere, ut Albertus refert dixisse Aristotelem, Alphorabium, Avicennam, Algazelem et Averroem : adjiciens hanc propositionem a nullo unquam esse negatam nisi ab Avicebron. Primum autem omnino incommutabile est et simplex : non igitur bene traditum est, omnia simul facta esse ab illo. Sed dicendum, verbum hoc intelligendum esse, quod plura non fluunt a primo immediate, id est sine ordine : est namque mediatio ordinis in emanantibus. Et sic salvatur Aristoteles. Si vero sic intelligatur, quod a primo non procedunt plura nisi mediante secundo causante, ut scilicet secunda intelligentia dicatur a primo ente produci non immediate, sed per primam intelligentiam; sic omnino falsum est. Et hoc modo Avicenna intellexit ipsum. Unde recte negatum est verbum illud ab Avicebron in Fonte vitæ, secundum hunc intellectum.

Footnotes

  1. art. XLIV. ↩

Chapter 82 of 220