Skip to the text

Articulus 81

Quod necesse sit universorum distinctionem et ordinem in divinam sapientiam tanquam in fontanam originem reducere.

QUOD equidem nil facit nisi ad rationem et formam operati respiciens, si plura producat in perfectionibus distincta specie et natura diversa, ordinem illis largitur : format enim singula propriis rationibus. Omnium autem quæ creata sunt, est Deus immediata causa, ut sæpe habitum est; quamvis hujus oppositum finxerit Avicenna, concedens secundis agentibus vim creativam : propter quod ordinem et distinctionem universi reduxit in ordinem secundorum agentium, quemadmodum supra de eo recitatum est. Denique multipliciter jam explanatum est, primam causam cuncta distinctis rationibus et intelligere et causare: omnibus ergo ordinem impressit. Præterea, universalis et primæ omnium causæ est intendere et donare id quod est bonum totius. Bonum autem universi est ordo ejus, secundum Philosophum duodecimo Primæ philosophiæ: imo, ut probat Dionysius, bonum uniuscujusque in sui ipsius ordine eatenus consistit, ut peccatum seu malum aliud non sit nisi recessus ab ordine. Ordinis ergo causa est primum principium.

Præterea, in microcosmo, qui secundum Platonem in Phædone, est exemplum macrocosmi, conspicimus aliud esse bonum partium, et aliud totius. Et hoc in omnibus naturalibus patere potest. Bonum quippe totius consistit in debita habitudine et diversitate partium inter se et ad totum: quoniam non congrueret homini, si tam nobilem harmoniam haberet manus (quæ est organum organorum, et ut ait Philosophus, instrumentum practici intellectus) sicut oculus habet. Sic ergo est et in universo: ut videlicet bonum ejus sit specierum ordo, et naturarum debita habitudo. Dicere vero tale bonum non procedere ab optima causa, irrationabile est. Imo, sicut qui hominis causa est, distinctionis quoque et ordinis organorum est factor; sic qui mundanam machinam finxit, ordinem ei influxit. At vero in artificialibus, quæ secundum Philosophum, naturalia, ut valent, imitantur, idem cernimus. Non enim esset perfecta domus, si partes ejus universæ æqualis perfectionis forent. Ad perfectionem itaque mundi, naturarum ordo requisitus est.

Amplius, ad hoc instituta est (ut Plato ait) mundi molitio, ut entia quæque juxta proprias capacitates divinæ beatitudinis forent capacia: cui omnes posteri consenserunt. Nam modo præinductum est, relucentiam divinæ perfectionis esse finalem causam creationis. Divina autem perfectio non tam plene resplendere potuit in uno ordine aut rerum æquali dignitate, sicut in multiformibus entium ordinibus, et diversis perfectionum gradibus. Quod enim est in primo, est in eo unitim, simpliciter et perfecte; secunda autem non nisi per modum multiplicem et compositum, possunt capere hujuscemodi divini esse perfectionum ordinem: hoc ergo decuit universo largiri ab opifice ejus. Adhuc, gubernatio, causalitas et dominium non inveniuntur nisi inter distantia in dignitate. Si ergo omnia ejusdem essentialis perfectionis creata forent, non invenirentur hæ perfectiones in secundis. Primum autem est causa, rector et dominus. Nisi igitur esset rerum ordo, non assimilarentur res Deo in eo quod est causare, regere et dominari: quæ tamen sunt diviniores participationes. Itaque non esset perfecta divinæ perfectionis relucentia in universo: quod non convenit, quoniam omne agens similitudinem sui intendit inducere in effectum.

Amplius, creationi nil prorsus substernitur: nihil autem nequit fore ordinis causa. Non ergo potest prima ordinis origo fore ex parte secundorum: quidquid enim in illis est, productum est. Solus ergo summi opificis sapientialis intellectus est ordinans singula: præsertim quum dicat Aristoteles, Sapientis est ordinare. Denuo, in hoc quod prima causa res tam dissimiles et tam distantes, tam indigentes et tam instabiles, indissolubilibus connectit ordinibus, regens, providens et manutenens eas, videtur potentia et sapientia ejus limpidius relucere, quam si omnia essent unius speciei et gradus. Ob relucentiam igitur divinæ perfectionis lucidius entibus imprimendam, necessarius erat entibus ordo. In quo elucescit error Origenis et Avicennæ. Origenes nempe ordinem rerum ex diversitate meritorum et demeritorum rationalium creaturarum dixit originaliter prodiisse: de cujus positione posterius determinandum est; et quid Avicenna dixerit, jam patuit.

Si autem quis instet, quoniam Proclus et auctor libri de Causis dicunt primam causam esse, et operari, et influere omnibus secundum unam dispositionem. Dicitur quippe in libro Causarum: Causa prima est in omnibus secundum unam dispositionem: non autem econverso. Proclus insuper sic arguit: Primum agit per esse suum sine habitudine superaddita, alioqui neque primum neque simplex esset. Quod autem sic agit, agit uniformiter et semper, quoniam per propriæ naturæ bonitatem immediate agit; et sic indifferenter habet se ad omnia: non igitur distinctionis et diversitatis, in quibus ordo consistit, poterit esse causa. Adhuc, his videtur consentire Dionysius. Ait enim, quod sicut sol iste sensibilis, divinæ lucis evidens imago, totusque lucens et lucidus, his quæ suæ illustrationis capaciora sunt, ampliorem lucis influit communicationem: sic sol ille intelligibilis cuncta illustrans, omnibus uniformiter superexpanditur et influit; sed illuminata non eodem modo ipsum participant. Non ergo ex parte primi, sed recipientium, erit distinctionis ordo. Adhuc, idem Dionysius ait Deum omnibus æque immediatum esse, licet non omnia sint illi æque immediata. Rursus, distantiam secundorum a primo vicissim innuit ordinis rerum causam esse. Non igitur primum erit ordinis fontana origo, sed secundorum possibilitates.

Ad plenitudinem ergo intelligentiæ præhabitorum, declarandum est ex doctrina Procli, Dionysii, auctoris libri Causarum et Aristotelis atque Platonis, primam causam fore ordinis universorum fontale principium et causalem institutorem.12 In commento equidem theorematis centesimi tricesimi tertii ait Proclus: Etenim proprietas divina distinxit unitates et bonitates deorum, ut unusquisque secundum aliquod bonitatis idioma omnia bonificet, puta, perficiat, contineat aut custodiat.3 Unde et Plato dixit:4 O dii deorum, quorum idem pater et opifex ego. Inducit enim summum Deum loquentem primis et separatis causis.5 Et post pauca, legem ordinis formamque distinctionis rerum sensibilis mundi manifestans datam et ostensam diis deorum a prima causa, in persona opificis primi sic loquitur: Horum sementem ego faciam, vobisque tradam; vestrum autem exsequi par erit. Per sementem porro, formas et bonitates causatorum intelligit, ut Chalcidius exponit. Rursus theoremate centesimo quadragesimo quarto ait Proclus: Omnia entia et omnium entium dispositiones in tantum processerunt, in quantum et deorum ordinationes.6 Et in commento addidit: Etenim dii entia secum produxerunt, et nihil possibile erat subsistere et mensuram et ordinem sortiri extra deos. Manifeste itaque docet, primum agens esse primordialem ordinis fontem.

Insuper auctor libri Causarum ait, primum omnia regere, ut nunc prædictum est: regens vero ordinat recta. Porro, quum dixisset Aristoteles, primo quidem ente omnibus derivatum est esse et vivere; addidit, His quidem clarius, his autem obscurius: in quo utique datarum ordinem bonitatum confitetur a primo procedere. Enimvero duodecimo Metaphysicæ dicit, naturalia entium desideria unum principem exigere: entia namque nolunt male disponi; pluralitas vero principum mala. Naturalia ergo entium desideria naturaliter converti satagunt et student conjungi primo principio. Sed unumquodque ad id convertitur a quo procedit, sicut causatum ad causam: præsertim quum ostensum sit, res non dependere a primo, neque necessario converti ad ipsum, si non ab illo sed a se ipsis esse habeant: quod enim res habet a se ipsa, quomodo indiget alio extrinseco pro illo? Primum ergo entium desideria distinxit et impressit. Unde et primum ens dicit esse finalem causam orbium et motuum atque motorum illorum. Finis autem est causa ordinis eorum quorum est finis. Denique Dionysius ait: Divina sapientia fines primorum conjunguntur principiis secundorum, et econtrario. Divina ergo sapientia ordinis primorum et secundorum causa est.

Rationum denique præinductarum solutio, ex his quæ subtiliter ait Avicenna patebit. Primum namque (ut dicit) triplici influentia influit omnibus, utpote : influentia constitutionis ad esse : et hoc facit in quantum efficiens causa; influentia illustrationis ad agere : et hoc ut formalis seu exemplaris causa (sic enim distinxit creata, dans cuilibet propriam formam : formæ vero, est agere et movere, secundum Aristotelem et Averroem); et influentia reductionis ad primum fontem : quod facit secundum quod finalis causa. De secunda autem et tertia influentia intelligenda sunt omnia quæ in instantiis opponebantur : quia etenim in illis ponitur stramentum suscipiens divinas influxiones, ideo dicitur primum principium indifferenter se habere ad susceptacula. — Verumtamen de ratione illa Procli quæ posita est, cito erit inquisitio. — Denique, distantia dicitur ordinis causa non nisi ut signum, non autem ut efficiens : distantia namque imperfectum quid et privatio quædam est.

Footnotes

  1. art. XXVI. ↩

  2. art. LXXV. ↩

  3. Ibid. c. III. ↩

  4. De Cœlest. hier. c. IV, xiii. ↩

  5. De Divin. nom. c. IV. ↩

  6. De Divin. nom. c. IV. ↩

Chapter 83 of 220