Articulus 82
Quemadmodum ab æterna et incommutabili voluntate possit recens et temporalis actio emanare.
TOTA porro et Platonicorum et Peripateticorum schola æternitatem mundi introduxit. Verum ne in terminis fiat difficultas, dum mundum æternum asserunt, aliud nolunt dicere nisi quod semper fuerit quando ejus causa fuit : sic quod non sit determinatum et finitum tempus assignabile durationis ejus. Si vero æternum dicatur interminabilis vitæ tota simul perfecta possessio, constat dumtaxat divinum ens æternum esse. Sic namque quinto de Consolatione dixit Boetius, quod quamvis mundus sine temporis initio fuisset secundum positiones Platonis et Aristotelis, non tamen esset Deo coæternus. Aristoteles denique in principio octavi Physicorum manifeste ait, mundum, motum et tempus æterna fore : quam positionem Aristoteles agnoscit se non posse demonstrare, dum in Topicis dicit problema de æternitate mundi, esse problema neutrum, id est ad utramque partem probabile. Averroes autem commentator putabat se æternitatem mundi demonstrare posse. Nunc ergo subtiliores meliorum philosophorum rationes tangendæ sunt.
Quod agit per esse et per propriam essentiam, agit per naturam : essentia enim entis est natura ejus. Quod autem agit per naturam, agit uniformiter et semper, quia actio naturæ est secundum quod ipsa est. Voluntas autem agit non secundum modum esse sui, sed propositi. Quod ergo agit per naturam, illi natura est ratio agendi : oportet ergo ut operatio sequatur modum essendi seu naturæ talis agentis. Primi autem natura in eadem sui esse dispositione semper exsistit : est ergo primo semper eadem et omnino indifferens ratio agendi, si per naturam et esse suum agat. Agit autem per esse et naturam sui. Quoniam enim simplicissimum est, sibi competit agere secundum quod ipsum, absque omni videlicet appositione ad esse et naturam ejus. Quod vero competit rei secundum quod ipsa, inseparabile est, ut primo Posteriorum demonstratum est. Primum ergo sempiterna suæ lucis diffusione mundum condidit. Et hæc ratio ex doctrina Platonis oritur, et a Proclo multipliciter deducitur.
Adhuc, natura primi entis est lumen, bonitas et actus : essentialis autem lucis actio est sui diffusio; bonum quoque ex propria natura est sui communicativum : primo ergo naturale est se diffundere. Quod vero naturale est, inseparabile est. Et hæc ratio, cum ea quæ ante posita est in articulo positionis Avicennæ de creatione rerum, videtur Alphorabium, Algazelem et Avicennam induxisse ut ponerent æternitatem mundi.
Præterea, causalis diffusio summa perfectio est: nam ut sexto Metaphysicæ ostendit Aristoteles, ea quæ semper causant, meliora sunt frequenter causantibus; et hæc meliora sunt his quæ raro causant. Primum autem optimum est: ipsi ergo competit sempiterna rerum causatio.
Adhuc, quod quandoque causat et quandoque non causat, seu quod sic causat nunc quod non ante, est quandoque in actu, videlicet dum causat, et quandoque in potentia, antequam scilicet causat. Quod autem quandoque in actu, quandoque vero in potentia est, melius habet se dum in actu est, quam dum in potentia est: actus namque est perfectio potentiæ, et potentia est propter actum. Primum autem semper in optima sui dispositione subsistit: semper ergo rerum causa est, et non nunc et non ante. Nec sufficit si quis dicat non fuisse nunc et ante, priusquam mundus fieret. Ratio enim inquirit, quod non sit dandum determinatum tempus exitus divinæ potentiæ in actum creationis. Et hæ rationes videntur movisse Aristotelem.
Sed in octavo Physicorum arguit ad idem: quia si mundus incepisset, esset dare motum priorem primo motu; et quod Deus sine mutatione sui non potuisset produxisse mundum de novo: quia quod non semper agit, movetur per se vel per accidens, habet enim se aliter ante quam tunc quando agit; aut non potest responderi cur potius in hoc nunc quam in alio operari placuit: idem enim in quantum idem, natum est facere idem; et a causa eodem modo se habente, procedit semper idem effectus quantum est ex parte agentis. — At vero, voluntas non retardat suum opus nisi ratione alicujus quod non adest sibi: si enim omnia adsunt ei antequam operetur, quæ tunc adsunt quando operatur, semper uniformiter ageret. Si ergo retardet suum opus, hoc est quia aliud exspectat in futurum. Hoc autem exspectatum, est vel ex parte agentis, quia videlicet nondum adest sibi perfecta virtus, aut quia nondum remotum est prohibens; vel ex parte alicujus extrinseci, scilicet optimi temporis, aut ejus coram quo fiat actio. Deus autem in agendo perfectus et indeficiens est: non ergo ex parte ipsius fuit dilatio. Rursus, ex parte temporis non fuit dilatio, vel alicujus tunc aut nunc exspectatio: agens enim non præeligit unum alteri nisi ratione eminentiæ ejus præ alio. Eorum autem quæ non sunt, unum non præeminet alteri; sed ante constitutionem mundi sola æternitas erat: non ergo præelegit Deus, in hoc nunc potius quam in alio quod constituere poterat, mundum producere. — At vero, vel ab æterno potuit et voluit creare mundum; aut potuit, sed noluit; aut voluit, sed non potuit. Si potuit et voluit, ergo ab æterno fecit. Si potuit, sed noluit, postea vero voluit; mutatus est a nolle in velle. Si voluit, sed non potuit, impotens fuit. Si autem quis respondeat dicens, Ab æterno voluit tunc facere quando fecit, et neque ante neque post, et in hoc immutabilis mansit; tunc adhuc sequitur quod voluit eum facere tunc, et postea noluit, et sequitur quod prius. — Præterea, idem est, rem fieri Deo volente et Deo agente (ut Augustinus ait); sed Deus non fit volens, prius nolens: ergo nec fit agens, prius non agens. Sempiterna igitur est rerum productio. — Adhuc, invidiæ est nolle alteri donare quod illi prodest, et danti non obest. Primum autem optimum est. Ab optimo porro invidia longe relegata est. Primum igitur semper se communicavit: nil enim sui dando perdit.
Chapter 84 of 220