Skip to the text

Articulus 83

Et est explanatio et responsio ad prætacta.

ENIMVERO prima causa actus purus est, in qua nec materia terminans, neque potentia finiens esse potest: ideoque prorsus infinita est. Quemadmodum itaque ab infinita causa tam in esse quam perfectione et virtute, procedit finitus effectus; sic ab æterno actore fluit recens emanatio et res temporalis. Nempe natura et ars, voluntas et intellectus, quatuor sunt principia rerum. Natura namque ad unum determinata est: non enim libere agit, sed secundum proprietatem sui esse. Unde et ea quæ naturaliter agunt, necessario agere dicimus: sicut in igne et sole et in omni agente citra intellectualis naturæ participationem contingit conspicere. Nisi namque aliunde impedimentum occurrat, natura uno dumtaxat modo operatur, et in oppositum sui operis non potest. Intellectus autem non agit secundum necessitatem naturæ suæ, sed per rationem et speciem sui causati: determinat enim et discernit singula. Quippe voluntas non secundum volentis esse, sed secundum propositum agit. Ei igitur cujus propositum immobile est et prorsus liberum, non repugnat ut in æternitate perseverans, agendorum ordinem, tempora et proprietates instituat: præsertim quum omnia simplicissimo mentis intuitu agnoscat et disponat, sicut nunc ubertim præhabitum est. Ostensum est autem, emanationem universi a primo principio liberam et sapientialem fore:1 non ergo ipsius incommutabili simplicitati repugnat operum tempora et vicissitudines præordinare. Denuo, primum non agit necessitate naturæ, sed propria libertate.

Et per hoc prima ratio solvenda est. Platonici namque dixerunt, primum agens formale agens esse, quum sit simplicissima forma omnia formans. Ideo secundum eos, ipsum largitur et diffundit bonitates secundorum ex se ipso et per naturæ proprietatem, sicut sol effluit lucem, et calor calorem. Nam ut solaris lucis irradiatio est diei constitutio, et quasi essentialis emicatio solaris luminis, potissime si sol poneretur substantialiter ipsum suum lumen; sic dixit Plato processionem creatarum bonitatum a prima et fontali bonitate aliud non esse, nisi essentialem emicationem divinæ lucis: sic tamen, ut divinum lumen proprietatem propriæ hypostaseos in se retineret. Hæc autem ante multiformiter recitata sunt.2 Dicendum ergo Proclo et Platonicis, quod licet primum ratione suæ simplicitatis agat per essentiam, hoc tamen est in quantum divina essentia est species, ratio et idea operati.

Et ita ad secundam rationem dicendum est: bonitas enim et lumen in Deo intellectualiter sunt; et ob id non naturaliter, sed intellectualiter operantur.

Ad tertiam respondendum, quod ipsa veritatem habet de ea causa quæ ad causandum naturaliter ordinata est. Deus vero ad nil extra se necessariam habet habitudinem. Unde simpliciter summa perfectio est habere virtutem et fecunditatem producendi omnia, et hanc ipsam fecunditatem communicare secundis non semper et necessario, sed pro agentis beneplacito. Quod enim necessario se diffundit, non tam perfecte operatur sicut libere se diffundens: quoniam quidem finis creationis est, ut divina perfectio in entibus reluceat; perfectio vero Dei super res omnes est, ut nulli obligatus sit, omnia libere conservans et sapientialiter condens. Hæc insuper limpidius clarent in rebus creatis per hoc quod in tempore factæ sunt, quam si ab æterno fuissent.

Et per hoc soluta est quarta ratio. Ipsa nempe procedit de agente naturali, et cujus perfectio dependet ex operatione. Perfectio autem voluntarii agentis in eo consistit, ut secundum propositum sui et determinationem opportuni nunc operetur.

Ad rationes deinceps Aristotelis dicendum, quod primum est mundi causa non per præviam aliquam mutationem, sed simplicem emanationem; et quoniam Dei actio est essentia ejus, non sequitur quod primum aliquo modo moveatur, de novo aliquid creando. — Ad aliam dicitur, quod divina voluntas in eo nunc mundum produxit, in quo æternaliter id ipsum facere proposuit: et igitur non retardavit opus suum. Et si Deus dicatur retardasse mundi molitionem, ratio hujus nunc assignata est: quoniam per hoc in entibus sincerius resplendet divini opificis libertas et inobligatio. Verumtamen, quoniam Deus totius temporis causa est, non est investigandum cur potius in hoc nunc quam in alio mundum condiderit; sed quærere solum congruit cur tunc et non ante. — Sequens quoque ratio jam soluta est: in eo etenim nunc factus est mundus, in quo factor ejus id ab æterno prædisposuit. — Ad aliam dicendum, quod actio Dei nil superaddit agenti: ideoque non fit Deus de novo agens per præviam mutationem, sed æternam dispositionem. — Ad ultimam dicendum, quod vicissim ex alia ratione consurgit ut dator dona sua differat: et sic esse in proposito nunc palam est.

Footnotes

  1. art. xxxix. ↩

  2. art. xxviii et s. ↩

Chapter 85 of 220