Skip to the text

Articulus 84

De ordine, et numero, et natura intellectualium substantiarum, secundum doctrinam Aristotelis.

QUADRIFORMEM autem ordinem intellectualium substantiarum videtur posuisse Aristoteles: primo constituens divinum intellectum, quem in duodecimo Primæ philosophiæ appellat honoratissimum, perfectum, simplicissimum et omnino immultiplicabilem. Secundo ponit eos intellectus quos separatas substantias dicimus. Tertio vero ordinat cœlestes orbes, qui secundum eum, animati sunt et intellectualis naturæ, verius et plenius quam homo. Et secundum hoc videtur distinguere animas cœlorum ab intelligentiis. Non enim decet ut substantiæ illæ quæ immediate ex purissimo divinæ lucis fonte manant, corporibus uniantur, præsertim quum processus secundorum a primo fiat per similitudinem: et ob id, intellectuale lumen a prima luce prime egrediens, non eatenus occumbit ut fiat corpori coaptabile et conjungibile. Quarto autem ponit rationales animas, quarum intellectus in principio sui est tanquam tabula rasa. Hunc ergo ordinem divinorum ponit Philosophus. In hoc vero distat ejus et Peripateticorum positio a Platonis et Procli assertione, quod ordinem idearum quas Platonici deos nuncupant, non ponit extra lumen primi intellectus. Rursus, cacodæmonum et calodæmonum et catodæmonum ordines, quos Socrates et Plato cum Stoicis, et post eos Apuleius et Porphyrius statuunt, nec aperte reprobat, nec palam admittit. Albertus tamen refert, quod in magna parte illis assentit.

Denique, numerum substantiarum separatarum investigans, multitudinem substantiarum separatarum parificat motibus cœlorum, ut sint tot intelligentiæ motrices, quot sunt motus in cœlestibus. Probat nempe, non posse esse substantias separatas præter motus qui in cœlis sunt: quoniam motus cœlorum ordinantur in substantias separatas sicut in fines. Si ergo sunt substantiæ separatæ præter illas quæ numeratæ sunt, essent aliqui motus in eas ordinati: aliter essent motus imperfecti. Hæc autem ratio, ut ipsemet in textu confitetur, non est demonstrativa, sed probabilis. Unde quum intelligentia sit finis cœlestis motus, non potest necessario concludi numerus intelligentiarum ex numero motuum: quoniam in his quæ sunt ad finem, necessitas sumitur ex parte finis, ut secundo Physicorum idem ipse docet.

Porro, naturam intellectualium substantiarum, et multa quæ in diversis suis libris tractanda promisit, non plene determinavit. Nam in duodecimo Metaphysicæ, secundum famosiores sui temporis opiniones in maxima parte loquitur. Unde conjicitur eum non consummasse suam Metaphysicam, morte forsan præventus; aut certe si perfecit, hoc translatio non edocuit. In tantum tamen ostendit, quod Deus sit ens in quo nulla materia, potentialitas nulla, nulla etiam perfectionis carentia esse potest. Unde verissimam et profundissimam conclusionem intulit dicens, quod Deus sit actus purus: quod non est aliud dicere, quam quod ipse sit ens cui omnis inest nobilitas, et totius esse plenitudo. Quippe Deum non docet esse efficientem causam lationis alicujus orbis, sed finalem omnium motorum et motuum et mobilium causam ponit primum intellectum, qui omnia movet, quemadmodum desideratum et amatum movet desiderium seu amantem: sic quod propter primum ens, omnes illæ supermundanæ mentes, cœlestes orbes et ipsorum motus, moveant et agant seu agantur. Unde rursus infert, quod ab hoc ente dependent cœlum, terra, et tota natura universi: fine enim amoto, omnia auferuntur. Enimvero, quum omnia desideria naturaliter tendant in ipsum sicut in finem finium, signum est quod entia naturaliter appetunt bene disponi. Sed ut in libro de Cœlo et mundo dicit, Deus et natura nil faciunt frustra: hinc necesse est ut res non frustrentur hoc appetitu. Cernimus autem, quod pluralitas principum mala sit. Concludit ergo Aristoteles: Unus igitur princeps, qui est Deus benedictus et sublimis. Denuo, divinum intellectum ait prorsus incommutabilem: et ideo infert, quod vita ejus sit æterna, in superexuberantis sui gaudii perfecta plenitudine neque vicissitudinem neque interruptionem sustinens. Addit quoque, quod nihil extra se intelligat: quod accipiendum est sic, quod ejus intellectio non dependet neque causatur ab extrinseco objecto. Præterea, ut septimo Ethicorum et secundo Cœli docet, quo natura est simplicior, eo est simplicioris actionis; et quo fuerit primo vicinior, eo incommutabilior est. Unde elicit, quod primum gaudet et vivit unica simplicissima actione, quæ est sui ipsius æterna contemplatio: et quo substantia aliqua intellectualis fuerit ipsi vicinior, tanto paucioribus motibus conjungitur ei et felicitatur in eo. Unde prima intelligentia unico actu fertur in ipsum, et immediate suscipit bonitates ab ipso; ceteræ vero, secundum ordines suos: nam et una illustrat aliam. Introducit equidem, quod primum cœlum ratione animæ suæ sit omnium formarum hujus mundi causa: quod de illis formis verum est quæ educuntur. Intellectus enim est ab extra, sicut in libro de Animalibus asserit. Et addit, quod ipse sui corporis et corporum hujus mundi sit causa: oportet etenim mundum hunc contiguum esse lationibus superiorum, ut tota ejus virtus inde gubernetur. Intellectus equidem non est virtus mundana, sed divina (ut decimo Ethicorum ait Philosophus): ideoque non regitur motibus cœlorum. At vero has substantias intellectuales ponit immobiles, quum sint immateriales et inalterabiles, quoniam (secundum Averroem et auctorem libri Causarum) intelligentia uniformi et æterna receptione recipit divinæ bonitatis immissionem, et superioris intellectus illustrationem.

Hujuscemodi igitur philosophiam de natura divinorum tradidit Aristoteles, dux utique Peripateticorum, et philosophorum princeps.

Chapter 86 of 220