Skip to the text

Articulus 85

De diversitate quæ est inter Platonicos et Peripateticos ex parte una, et Peripateticos inter se, de numero animarum nobilium et intelligentiarum.

ETENIM, secundum doctrinam Platonis, orbes cœlestes animati sunt. Ait enim in Timæo post quædam illic præinducta: Ex quo apparet sensibilem mundum animal esse intelligens divinæ prudentiæ sanctione. Nedum autem cœlos ponit animatos, sed et stellas et planetas appellat divina, intellectualia et immortalia animalia. Asserit namque, stellas non motu sphæræ, sed proprio motu moveri per ipsum orbem, sicut avis per aerem. Meant enim, inquit, stellæ in cœlo. Ideoque secundum eum, tot sunt animæ nobiles, quot cœli et sidera. Hanc vero opinionem convicit Aristoteles falsam esse. Nec etiam Scripturæ sanctæ consonat, quæ cœlos solidissimos quasi ære fusos nuncupat.1 Porro secundum præinducta constat, quod Aristoteles non parificat intelligentias animabus cœlestibus, sed motibus cœlorum. Ponit quippe numerum motuum cœlorum (seu etiam intelligentiarum, ut quidam textus habent) circa quinquaginta quinque. Sic enim Calippus et Eudoxus, tempore suo in astronomia famosi, numeraverunt orbium lationes. Idem namque orbis motus plures habet, et planetæ quidem multos habent motus. Sed et planetas et astra omnia ponit orbibus infixa; et cœlos ponit non posse scindi motu stellæ.

Avicenna autem et Algazel et auctor libri Causarum, constituunt numerum intelligentiarum, secundum numerum animarum et orbium. Nam in libro Causarum dicitur: Et non numerantur animæ nisi per modum quo numerantur intelligentiæ. Avicenna tamen ponit intelligentiam unam post cœlum lunæ, quæ secundum eum, est datrix formarum: a qua formæ quæ in materia sunt emanant. Omnes enim formas et etiam rationalem animam ponit creari et fluere ab hac intelligentia, quæ præest sphæræ activorum et passivorum, et sicut ille ait, illustrat semper animas nostras. Hi ergo dicunt cuilibet orbi seu planetæ non necessarias esse tot intelligentias quot habet motus, sed cuilibet orbi appropriant intelligentiam unam, per quam fit cœlestis anima capax luminis et formarum a primo procedentium.

Footnotes

  1. Job xxxvii, 18. ↩

Chapter 87 of 220