Skip to the text

Articulus 86

De qualitate modi intelligendi, specierum intelligibilium, et illustrationis intelligentiarum ad invicem.

EA autem quæ primo enti viciniora sunt, majoris unitatis sunt, et in perfectione illi propinquiora. Ostensum vero est, divinum intellectum omnia distincte et plene intelligere, intellectu utique practico, qui intellectorum constitutivus est:1 intellectus namque cognoscit quæ producit. Quo ergo intelligentiæ fuerint primo viciniores, eo in modo et perfectione intelligendi erunt ipsi similiores. Et quoniam practico intellectu intelligunt et producunt inferiora, distincte cognoscunt ea. Operativus namque intellectus perficitur per accessum ad singularia: nam suppositorum est agere et pati, secundum Philosophum.

Adhuc, objectum intellectus separati est ens intelligibile, quod comprehendit sensibilia et separata: aliter non cognosceret naturam et ordinem et consistentiam universi, et sic non esset perfectus in naturali perfectione. Sed intellectus qui ab origine sui est in actu et naturali perfectione completus, cognoscit omnia quæ sub objecto suo comprehenduntur. Intelligentia autem a principio semper in naturalibus æque perfecta est: cognoscit ergo orbes tanquam operationis suæ instrumenta, et formas hujus mundi sicut a formis quæ in ea sunt procedentes, materiam vero sicut stramentum cœlestis influentiæ et formarum susceptaculum. Unde Boetius ait, quod formæ quæ in materia sunt, ex eis formis quæ sine materia sunt profluxerunt. Propterea Plato appellavit primum opificem patrem, formam autem prolem, materiam vero materculam. Et hoc ponit Avicebron.

Adhuc, formæ quæ in lumine intelligentiæ sunt, ab idealibus formis divini intellectus immediate emanant: ideo necesse est ut illis formis maxime assimilentur. Unde patet quod formæ intelligentiarum causales sunt, et non dependent a rebus, sed causant res, sicut forma artificiati quæ in mente est artificis, est causa formæ quam inducit artifex in materiam: et igitur, sicut per universales formas cuncta producunt, sic et agnoscunt. Quæ tamen agnitio non oritur neque occidit cum his quæ gignuntur et dispereunt: quoniam sicut Deus in ipso momento æternitatis omnia videt, sic in ipso ævo intelligentia. In ipsis enim causalibus intelligentiarum formis relucent quæ per illas producibilia sunt. Verumtamen non oportet quod omnia simul uno actu intelligat, quia non omnia una specie agnoscit: hoc nempe divinæ menti dumtaxat congruit, quæ penitus simplex est. Quoniam enim secundum Philosophum, intellectus in actu et intellectum sunt unum, idem autem non est simul multa, intellectus non intelligit actu nisi ea quæ per speciem unam repræsentantur.

Præterea, intellectio est quædam actio, et ideo terminatur ad aliquid unum. Omnia enim quæ una specie repræsentantur, in specie illa unum sunt et unitim conspiciuntur. Denique, ad intellectum nostrum formæ intelligibiles veniunt a rebus, et causantur ab illis: et ob id, est pene opposita conditio formarum quæ in separatis mentibus et in mente nostra sunt. Illæ nempe mentes per universales formas singularia et cuncta agnoscunt, non autem mens nostra. Porro, primus intellectus una forma, quæ est ipsius essentia, universa contemplatur. Ob hoc, quo intellectus creatus fuerit ei propinquior, eo formæ minus multiplicantur in eo, sed manent universaliores, quia simplæ manentes, in plurium notionem inducunt. Hinc etenim dicitur, quod una specie intelligit intelligentia genus, speciem et individua; et intellectus ejus discursivus non est, sed in causa videt effectum et econtrario: non tamen oportet quod una specie agnoscat separata et conjuncta.

Hæc equidem ex testimoniis Procli et auctoris libri Causarum elucescunt. Proclus enim theoremate centesimo septuagesimo septimo sic ait: Omnis intellectus, plenitudo ens specierum, hic equidem specierum universaliorum, hic autem particulariorum est contentivus. Et rationem ponit in commento: In superioribus namque est virtus fortior, vivalior et incontractior: ideo per pauciora agunt. Et in libro Causarum sic scribitur: Omnis intelligentia est plena formis. Verumtamen ex intelligentiis sunt quæ continent formas plus universales; et ex intelligentiis sunt quæ continent formas minus universales. Enimvero de illuminatione unius intelligentiæ ab alia hoc verum: quia quod in corporalibus facit situs, agit in spiritualibus ordo. Unde sicut in corporibus quod luminosius est, radios diffundit ad situaliter ei objecta; sic superior intellectus confortat et auget lumen inferioris. Amplius, inferior intelligentia movetur ad formam superioris, sicut et suprema ad formam primæ causæ. Ideo in libro Causarum dicitur, quod intelligentiæ inferiores projiciunt visus suos intellectuales et intelligentiales vultus ad lumina superiorum: inferiora enim convertuntur ad superiora. Sic igitur una illustrat aliam. Denuo, in ordine omni est quidam coordinatorum contactus, secundum Isaac: semper enim secundum subsistit in umbra primi. In separatis autem spiritualis est contactus iste, per hoc quod superior intelligentia inferiorem concludit et virtute continet; inferior vero superiorem contingit quasi eam cupiens. Per hunc ergo modum una applicatur et unitur alteri. Verumtamen diffusio et communicatio ista intellectualis luminis unius intellectus separati super alium, naturalem ipsorum ordinem sequitur: et ideo uniformis et perpetua est, secundum philosophos.

Footnotes

  1. art. LVIII et ↩

Chapter 88 of 220