Articulus 87
De similitudine intelligentiæ ad causam primam.
OMNE proinde producens, similia sibi ante dissimilia constituit, si fuerit plurium et in specie differentium causa. Omnis namque (sicut in exordio libri hujus dictum est) processus secundorum a primo, et conversio eorumdem in primum, per similitudinem efficitur utrorumque. Præterea, effectus sunt in causis virtute et causalitate: aliter nunquam procederent ab illis. Verumtamen sunt in illis secundum modum non proprium, sed causarum. Necesse est ergo effectum assimilari causæ. Adhuc, conversionis causatorum ad causalia, principium aliud non est nisi appetitus se copulandi illis: quoniam omnia cupiunt perfici; perfectum vero est unumquodque, quum ad sui principium redierit, sicut in octavo Physicorum dixit Aristoteles. Appetitus autem fit ratione similitudinis, secundum Boetium: et ideo omnia bona sunt, quia bonum est quod omnia appetunt. Unde etiam Plato et Dionysius, qui ordinant bonum ante ens, dicunt quod materia sit bonum, quia appetit formam sicut turpe bonum et femina masculum. Non est autem materia ens, secundum eos: est enim potentia pura. Nam omne esse est a forma: materia vero creata est in umbra formæ, et prope nihil, secundum Augustinum. Nunc ergo innotescit, causata causis esse similia: cujus etiam signum est, quod naturaliter unum diligit aliud.
Constat rursus, primo causata et causis propinquiora, etiam illis conformiora fore: hoc namque ordo rerum postulat. Quoniam igitur prima causa est lumen purum et incircumscriptum, bonitas infinita et virtus virtutum; id quod primo ab hac causa procedit, erit ei simillimum. Nec enim decet, ut Plato ait, præstantem et superpulchram divinitatem optimumque rerum opificem producere quidquam, nisi pulchrum et nobile: incomparabili itaque pulchritudine et decore stipatum est et perfectione fulcitum, primum et summum hujus causæ causatum, quod est intelligentia.
Oportet denique ut in intellectualitate et simplicitate et immobilitate sit primo propinquum: præsertim quum ad hoc sit apud Platonem instituta mundi molitio, ut singula juxta sui capacitatem divinæ beatitudinis essent susceptiva. Quippe quum ob hoc sit mundani operis machina a summo agente fabricata, ut divinæ bonitatis plenitudo in entibus resplendeat, intellectualis autem proprietas excellentissima est; ob id ordini universorum congruit ut in summo rerum cardine intellectuales substantiæ ponantur. Unde et decuit ut hæc deiformis bonitas præ ceteris divinis donationibus limpidius et redundantius in rebus aliquibus resultet. Prima ergo creata substantia vehementem habet divinæ naturæ assimilationem. Propterea equidem Dionysius ait hujuscemodi intellectus deatos animos et deificatas mentes. Et supremi inter eos, ut ait, sunt quasi in vestibulis Deitatis collocati, et divinis luminibus superreplentur.1 Denique, quum omne agens intendat similitudinem sui causato influere, perfectus factor perfectam utique similitudinem sui impressit summo suo effectui.2 Hinc etenim dici solet, quod omne creatum est radius quidam primæ lucis. Nam et effectus omnis est participata quædam similitudo suæ causæ.
Ex his igitur rationibus et principiis Avicenna, Platonicos secutus, ait primum intellectum a divino intellectu immediate emanantem, splendorem, radium, rivulum et imaginem esse divinæ mentis. Platonici nempe tres statuebant primas et ceteris superexaltatas naturas, utpote: divinum intellectum, et νοῦν, quam dicunt primam intelligentiam, et animam mundi. Porro, quoniam ratio fecunditatis est bonitas; sicut prima causa est fons bonitatis, sic et omnis fecunditatis est ipsa fontana origo: ideo primam causam posuerunt Platonici paternalem et omnium paternum fontem. Et igitur mirum non est, si primam intelligentiam dixerint prolem et verbum paternæ mentis seu divini intellectus: omnia enim creata, sunt verba quædam divini conceptus.
Verumtamen arbitrandum non est, quod Plato vel Avicebron, aut ceteri qui talibus appellationibus usi sunt, in explicando emanationem primi intellectus, qui a divino intellectu prime fluit, voluerint seu valuerint explanare superbenedictam et superineffabilem Trinitatem: quanquam propter communionem nominum, quidam principia doctrinæ ipsorum aut ignorantes, aut non satis attendentes, æstiment personarum trium, aut certe Patris et Filii, agnitionem ipsis splenduisse. Sed de hoc erit indagatio in sequentibus. Nunc quoque palam est, cur in primis illis intellectibus dicatur relucere divina natura per modum similitudinis.
Footnotes
Chapter 89 of 220