Skip to the text

Articulus 88

De positione Origenis et Avicebron, et quorumdam eos sequentium, qui in intelligentiis materiam esse volunt.

SIMPLICITATEM denique primi entis cuncti confitentur : primum namque est actus purus. Nil autem secundorum est actus purus. In omni nempe creato est potentia et actus. Si enim non esset in eo actus, quomodo adhuc subsisteret? Esse enim est ratio subsistentiæ; esse quoque actualissimum est. Rursus, omne participans, dependens et recipiens actualitatem quam habet, potentiale est et potentiam habet; omne vero creatum hujuscemodi est : et ideo creatum omne actum habet et potentiam.

Verumtamen philosophorum diversæ positiones sunt, quid sint et qualiter diversificentur actus et potentia in primis illis substantiis quæ divinæ simplicitati viciniores sunt. Origenes etenim ait, nullam substantiam post summam Deitatem, sine materia posse subsistere. Qui ideo videtur hoc voluisse : actus enim et forma secundum se et de se interminata est et incircumscripta : non igitur finitur in se ipsa. Nam ideo primum ens incircumscriptum est, quoniam potentia quæ finiat, et materia quæ circumscribat, penitus caret. Oportet igitur in omni creato, sub actu et forma ponere potentiam quæ terminet. Hoc vero quod actualitatem formæ terminat, materia dicitur. Infert igitur, in omni natura quæ post divinam puritatem subsistit, materiam statuere oportere.

Porro in libro Fontis vitæ, ad hoc plurimas inducit rationes Avicebron : quarum efficacissima ante posita est in articulo de philosophia ejus, et ideo jam reiteranda non est. — Insuper multipliciter arguit : Prime enim et simpliciter, primæ materiæ correspondet prima forma; prima autem forma est intellectualitas : prima igitur unio materiæ erit cum intellectuali natura. Adhuc, materia prima est in potentia ad omnia; sed materia quæ quantitate determinata est, non est in potentia ad omnia : non enim intentiones rerum potest comprehendere. Prima ergo materia in substantia non quanta primordialiter ponenda est. — Amplius, materia quæ accidentibus substat, ea est quæ quantitate et corporali seu sensibili forma determinata est. Materia enim simpliciter prima non substat generibus accidentium, sed illa quæ composita est et informata. Necesse est igitur simpliciter primam materiam in illis naturis ponere quæ dimensione carent, ut sunt intelligentiæ. — At vero prima materia ad omnia possibilis est; quantitas autem et sensibilis forma maxime impediunt universalem susceptibilitatem et communicabilitatem : nam secundum Philosophum tertio de Anima, oportet recipiens denudatum esse et immixtum. Intellectus autem est in potentia ad omnia : prima ergo materia in intellectu est. — Denique, universaliter secundum et posterius fundatur in primo, sicut homo in animali, et sentire in vivere, vivere vero in esse; sed materia quæ quantitate determinata est et corporalis exsistens, non est simpliciter prima materia, sed secunda : fundatur ergo in materia priori; et ita alicubi erit simpliciter prima materia. — Præterea, proportio servanda est inter actum et potentiam. Materiæ autem simpliciter primæ, maxime correspondet intellectualis forma. Nam intellectualitas minime claudit possibilitatem materiæ : omnia enim recipere potest, quum sit immixta.

Hujuscemodi itaque inductus rationibus, spiritualem materiam ponit in omni intellectuali substantia : in quo etiam Platoni et Proclo partim conformis est. Hi nempe ponunt intellectualem animam sensibili corpori et corporali materiæ uniri mediante spirituali quadam materia.

Hanc insuper positionem defendunt et alii multi : ex hoc argumentantes, quod materiæ est pati, variari et moveri, formæ vero agere et movere, et secundum se invariabilem esse, ut ait Gilbertus. Ubicumque ergo inveniuntur hæc omnia, illic sunt forma et materia. Nihil enim movet se ipsum primo et secundum idem : sic namque idem in quantum idem, esset in actu et potentia. Intelligentia autem mutatur de uno volitionis et contemplationis actu in alium. Mobilis etiam est, licet instantaneo dumtaxat motu : est ergo materiam habens. Et si dicatur eis, quod corporalis motus et passio naturalis materiam requirant, dicunt, ad motum et mutationem proportionalem exigi materiam. Sicut ergo ad temporalem motum et physicam passionem corporalis materia necessaria est, sic dicunt ad spiritualem mutationem, receptionem et passionem, spiritualem requiri materiam. Alia pene infinita introducunt, illorum qui prænominati sunt, novelli sequaces.

Chapter 90 of 220