Skip to the text

Articulus 89

Et est disputatio contra præinductam positionem, et rationum ejus solutio.

HÆC quippe positio neque subtilis est neque vera; et Aristoteli et cunctis Peripateticis melioribus inaccepta : quod ex hoc potissime elucescit. Forma enim est finis materiæ : non etenim unitur forma materiæ nisi propter bonum formæ, neque unitur forma materiæ nisi indigeat ea. In nulla enim substantia est ponenda pluralitas sine ratione. Operatio denique arguit formam, secundum Averroem. Operatio namque indicat naturam operantis : nam unicuique debetur actio secundum qualitatem essentiæ suæ et speciei. Cujus igitur propria et notionalis operatio perfectius et plenius expletur sine materia quam cum materia, illud utique prorsus immateriale est. Operatio autem intellectiva est immaterialium : quia quo aliquid immaterialius fuerit et simplicius, eo ex natura rei est intelligibilius. Nam et sensibilia, et quanta, et corporalia, non intelliguntur nisi per abstractionem a materia et materiæ appendiciis : singulare namque, dum sentitur; universale vero, dum intelligitur, secundum Aristotelem, Averroem et Boetium. Separata autem sunt per se intelligibilia. Constat igitur, quod ex parte intelligibilis non requiritur materia in natura intellectus. Sed necesse est virtutem proportionatam esse objecto, et susceptivum oportet correspondere suscepto : actus enim activorum sunt in patiente seu suscipiente prædisposito. Intellectualis ergo virtus etiam immaterialis est : quoniam aliter susceptiva non esset specierum immaterialium quidditatum, et per consequens neque intelligeret omnino separata : quod de separatis intellectibus constat falsum esse.

Præterea, sicut calor consequitur ignem et lux solem, sic naturaliter intellectus consequitur intelligentiarum speciem : sunt enim a principio in natura intellectus perfecte. Videmus autem in humano intellectu, quia non eget materia nisi in quantum per sensus intelligibiles formas adipiscitur. Illi ergo intellectus nulla necessitate egent materia. Insuper, esse est propter agere : quia per actionem, finis entis acquiritur. Sed in omni intellectuali essentia intelligibilis operatio est eo perfectior et sublimior, quo essentia agens fuerit simplicior : sicut in cunctis intellectuum ordinibus palam est, si quis a primo intellectu usque ad ultimum descendat. Illi ergo intellectus qui ab origine naturæ perfecti sunt, materiam non habent. Nihil enim proficeret eis : imo potius, ut ostensum est, impediret ad intelligendum. Intelligere namque perficitur per distantiam a materia. Porro, materia simpliciter prima imperfectissima est, tanquam ejus formalis perfectionis expers, et prorsus præviis formis indisposita. Dicere autem tali materiæ unibilem esse perfectissimam formam, cujusmodi est intellectualitas substantiæ supermundanæ seu intelligentiæ, omni ratione caret. Cernimus nempe in mundanis materiebus, quod non suscipiunt vitales et cognoscitivas formas, nisi prædispositæ fuerint. Adhuc, prima causa est purum et penitus infinitum lumen. Processus autem secundorum a primo fit per assimilationem utrorumque, sicut nunc ubertim præinductum est. Dicere igitur, quod intellectuales illæ et deiformes mentes, quæ aliud non sunt nisi radii quidam primæ lucis, et divinæ puritati simillimæ, a qua immediate egrediuntur : dicere, inquam, quod illæ naturæ materiam habeant, et quod lumen a primo et fontano lumine prime emanans, in materiæ impuritatem statim occumbat, non est ordinem universi et naturam specierum ejus subtiliter contemplari.

Quamobrem incongrua est talis positio Origenis et Avicebron. Unde etiam solennioribus nostræ religionis philosophis, qui in doctrina Peripateticorum et Aristotelis profundius eruditi sunt, ipsa displicuit, utpote Boetio et Alberto, Thomæ et Ægidio.

Prima autem illorum ratio in sequenti articulo solvetur. — Ad duas sequentes rationes dicendum, quod ideo materia aliqua dicitur prima, quia ad omnes formas informantes est in potentia. Intelligentia autem si forma dicatur, non nisi a foris manendo sic nominatur; et hujuscemodi forma dicitur forma formans : causatis enim speciem imprimit et formam largitur. — Ad quartam dicendum, quod in re est eadem materia quæ prima dicitur et secunda : sed prima dicitur, in quantum respicit substantialem formam, cui per se et immediate unitur; dicitur autem secunda, in quantum una cum forma accidentibus substat : quoniam prima unio est inter substantialem formam et materiam. Nam secundum Aristotelem, actus et potentia substantialiter uniuntur. Non igitur sequitur, quod materia prima sit alicubi separatim a materia secunda : sicut nec homo species esse potest sine homine individuo. — Ad quintam dicendum, quod materiæ maxime convenit quantitas, et per eam ceteris accidentibus substat : et ideo dixit Averroes dimensiones interminatas, materiæ coæternas. Avicebron vero supponit in hac ratione, quod omnem formam possit materia sustentare : quod falsum est. — Sexta ratio soluta est. Hæc enim fundatio materiæ secundæ in prima materia est secundum rationem, sicut species fundatur in genere. Ex hoc autem inferri non potest realis præexsistentia primæ materiæ ante secundam. — Ad ultimam dicendum, quod materia est in potentia ad formas sensibiles, non autem ad formas incorporales, ut sunt intellectus et species intelligibiles. Nihil ergo veritatis habet ratio ista.

Ad ea denuo quæ posteriores inducunt, quæ utique paulum differunt ab his quæ in Fonte vitæ scribit Avicebron, respondendum, quod recipere, variari, pati et moveri, omnino æquivoce insunt intellectibus et sensibilibus. Omnis proinde creata essentia, quia ex nihilo processit ad esse, et secundum se nihil est, sed dependet per infinitum primum, quod est virtus virtutum, ut dicitur in libro Causarum; ideo variabilitatem quamdam habere potest et mobilitatem.

Chapter 91 of 220