Skip to the text

Articulus 90

De simplicitate intelligentiæ et animæ intellectivæ, secundum Averroem, quem Albertus secutus est, et Avicennam, cui Thomas adhæsit.

QUONIAM quidem nulla creata substantia actus purus esse potest, quemadmodum ex præinductis palam est; omnes compositionem quamdam admittunt in intelligentia et anima. Etenim ea quæ nunc de simplicitate et compositione intelligentiæ dicuntur, de anima quoque intellectiva pariformiter accipi possunt. Est enim anima talis, juxta Isaac in libro Definitionum, in umbra intelligentiæ creata : imo intelligentia obumbrata est, secundum Avicennam et Algazelem. Porro juxta auctorem libri Causarum et Proclum, esse superius, quod utique intellectuale appellatur, secundum triplicem gradum partitum est. Aut enim est supra æternitatem, et sic est esse primæ causæ; aut est cum æternitate, et sic est esse intelligentiæ; aut est in horizonte æternitatis et supra tempus, et sic est esse animæ intellectualis : quæ quia corpori immersa non est neque destructibilis, supra tempus est et in ordine superioris esse permanens. Omnes itaque actus et potentiæ compositionem in intelligentia constituunt.

Verumtamen, an realis sit hæc distinctio, an ejusdem secundum diversos modos sumpti, difficultas magna relinquitur. Ex probatis autem nunc fiat hypothesis, non esse spiritualem materiam in intellectuali substantia. Porro secundum Aristotelem secundo de Anima et septimo Primæ philosophiæ, et Boetium, et omnes philosophos, substantia dividitur in formam, materiam, et compositum. Forma autem duplex est, utpote foris manens, et informans. Necesse igitur est totam essentiam seu substantiam intelligentiæ, aliud non esse nisi formam in se subsistentem. Unde in libro Causarum dicitur, quod intelligentia est stans per se ipsam. Et Proclus ait, quod omnis intellectus est αὐθυπόστατος, id est per se stans et simplex. Si igitur in intelligentia nihil reale ponendum est quod formæ substet, non facile videtur quomodo sit in ea compositio actus et potentiæ.

Et quidem Avicenna et Thomas, qui in rebus creatis realem distinctionem ponunt inter esse et essentiam, dicunt quod essentia intelligentiæ secundum quod recipit esse a primo ente, sit potentia. Recipere enim est proprietas potentiæ. Ipsum autem esse participatum in quo subsistit essentia, appellant actum. Esse namque est actualitas essentiæ. Huic equidem positioni videtur favere Boetius, qui ait, in omni creato diversificari quod est et quo est. Unumquodque enim est maxime sua substantia seu essentia : et ita essentia ut recipiens actum subsistentiæ, congruenter nominatur quod est; et esse ejus, bene quo est dicitur. Est enim ratio exsistendi, imo est exsistentia exsistentis. Per esse namque jam intelligendum est esse actualis exsistentiæ : et ideo secundum Boetium, esse est actualissimum et formalissimum. Rursus, sententiæ isti auctor libri Causarum assentire videtur. Ait enim, quod intelligentia est forma et esse. Distinguit ergo essentiam intelligentiæ, quæ est forma ejus, ab esse ipsius. Denique clarum est, ipsum esse non posse dici potentiam seu quod est, quum sit actus essentiæ. Hic ergo auctor formam in quantum dependet a prima bonitate, vocat quod est et potentiam : non quod sit proprie potentia, sed quia habet se per modum potentialis principii. Unde rursus ait, quod intelligentia est habens hyleatum, id est, quod est et potentiale principium.1

Huic quoque sententiæ faveo. Non enim video qualiter in intelligentia possit poni hyleatum et quod est sive potentia, nisi secundum modum explanatum, aut certe admittendo in ea spiritualem materiam : quod jam reprobatum est. Enimvero esse secundum rem distingui ab essentia, ex hoc potissime elucescit. Nam quæ realiter identificantur, unum intelligi non potest sine altero. Vel sic : Unum non intelligitur quin intelligatur aliud : sunt enim idem. Jam autem intelligitur et scitur essentia, omnino ignorato esse ipsius : imo intellecto ipso quod intelligitur non fore. Adhuc, essentia intelligitur et definitur, et ita in eodem intelligitur essentia sine ipsius esse : dum enim nullum exsistit tonitruum, intelligo quidditatem tonitrui, dum dico, Sonus factus in nubibus. Hæc autem salvari non possunt per distinctionem rationis : sicut genus non potest intelligi sine specie. In eodem enim non intelligitur natura generis sine specie, et econtrario: licet secundum esse abstractionis hoc fieri possit quoad naturam generis. Genus etiam intelligi non potest sine eo quod sunt suæ species.

Sed Averroes et Albertus non distinguunt in eodem, esse ab essentia, secundum rem. Dicit enim Albertus, in angelo seu intelligentia non esse realem distinctionem inter quod et quo, sed rationis rei rationabilis dumtaxat: sic quod idem secundum concretionem et habitudinem ad diversa, dicatur quod et quo. Sic dicit quod essentia comparata ad primum fontem, sit quo est; et est quod est secundum quod causalitate primi principii ex nihilo in esse surgit. Ipsum etiam esse, secundum eum, est idem cum essentia, non differens nisi sicut idem nominaliter et verbaliter significatum. Hanc equidem positionem jam non oportet deducere: alibi enim locum habet, et chaos quoddam difficultatum consistit in ea. Nunc vero sufficiat de numero, ordine, natura, intellectu et qualitate intelligendi ac intelligibilium formarum, et simplicitate intelligentiarum dixisse hoc modo.

Footnotes

  1. Cf. p. 78 A. ↩

Chapter 92 of 220