Skip to the text

Articulus 91

De comparatione rationalis animæ ad substantias separatas et formas sensuales ac inferiores.

OMNIUM divinorum ornatuum summa, ut theoremate centesimo quadragesimo septimo ait Proclus, assimilantur ultimis superpositorum. Hoc est dicere: in cunctis ordinibus perfectissimum inferioris ordinis simile est infimo superioris ordinis. Cui favet Dionysius, dum ait: Divina sapientia nectuntur principia secundorum finibus primorum.1 In omni enim ordine est continuatio quædam coordinatorum, quæ aliud non est nisi copulatio secundorum ad prima. Copulatio vero ratione similitudinis efficitur. Similitudo ergo erit principiorum inferioris ordinis ad ultima ordinis superpositi. Porro, species entium habent se sicut numeri. In numeris autem proximis nihil intermediare valet. Sic ergo est habitudo inter species universi, ut tantum conveniant, quod plus convenire non possint, si distinctæ remanebunt: quod de speciebus proximis accipiendum est. Si igitur rationalis anima in umbra intelligentiæ immediate creata est, tunc necesse est hujuscemodi esse similitudinem inter eam et intelligentiam in ascensu, et formas naturales in descensu. Est autem immediate intelligentiam assequens. Nam cito ostendetur, non oportere ponere animas cœlorum: quæ si essent, similiores forent utique intelligentiis, quam sint animæ humanæ. Salvatur denique adhuc pulchritudo ordinis mundani sine orbium animabus: quæ tamen si ponantur ab aliquo Origenem et Platonem et Aristotelem defendente, æque bene vera sunt quæ nunc dicentur.

In omni itaque ordine, entia medii ordinis, in quodam cum rebus superioris, et in quodam cum rebus declivioris ordinis oportet communicare. Sic in natura intellectuali cum separatis, et in gradu sensuali cum ceteris viventibus communicat anima humana: cum ultima ergo intelligentia maximam communionem habet. Unde existimandum est, quod fluxus intelligibilium specierum a divino intellectu in intelligentias manantium, in ultima intelligentia tam confuse et imperfecte recipiatur, ut in ea merito finiatur: sic quod intellectus eam assequens, naturaliter corpori copulabilis fiat, quatenus per organa sensus species hauriat, quas ab influxu separatorum intellectuum immediate recipere nequit. Et hic intellectus humanus est. Enimvero, sicut in libro Causarum scribitur, inter rem cujus substantia et actio sunt in momento æternitatis, et inter rem cujus substantia et actio sunt in momento temporis, exsistens est medium, et est illud cujus substantia est in momento æternitatis, et operatio in momento temporis. Sumit autem æternitatem, sicut ævo uti solemus. Nam intelligentiam ait æternam hoc modo. Sensibilia vero, quorum formæ corruptibiles sunt, in esse et agere tempori subsunt. Rationalis autem anima, secundum substantiam sui, tempus supergreditur, sed in operationibus tempore metitur. Congruenter igitur ponitur ligamentum formarum omnino intellectualium et formarum sensibilium: et ideo (secundum Avicennam) sicut se habet color ad lumen, sic se habet anima ad intelligentiam.

Præterea, inter substantiam omnimode immortalem, immobilem et immaterialem seu foris manentem, et substantiam quæ prorsus mortalis, mobilis et conjuncta est seu materiæ immersa, optime ordinatur substantia quæ secundum quasdam sui dispositiones immortalis est, immobilis et in se stans, secundum quasdam vero mortalis, mobilis et inhærens. Talis autem est humana anima. Intellectus enim nullius corporis actus est, secundum Aristotelem, sed separatur a sensitivo sicut perpetuum a corruptibili. Omnes vero organicæ vires destruuntur corpore destructo. At vero, sicut post intellectum qui purus actus est, bene ordinatur intellectus qui non pure actualis est, sed partim in potentia vel potius in habitu; sic post hunc pulchre ponitur intellectus penitus potentialis. Divinus autem intellectus pure actualis est. Intelligentiæ vero intellectus partim in potentia est, quemadmodum frequenter deductum est ante.2 Post eum itaque ordinate constitutus est humanus intellectus, qui secundum Philosophum, in exordio sui prorsus possibilis est.

Amplius, quum sit tanta declivitas humani intellectus in ordinibus intellectualium essentiarum, necessario finitur in anima rationali intellectuum ordo: quoniam citra intellectum pure potentialem inferior poni non potest. Nam, ut ait Averroes tertio de Anima, sicut se habet materia prima in universitate entium, sic se habet intellectus noster in ordinibus intellectualium naturarum. Ex his necesse fit, speciem quæ hominem immediate sequitur, multam valde habere conformitatem cum homine. Verumtamen nulla forma post animam rationalem universales conceptiones habere potest. Intellectus enim est qui facit universalitatem in rebus, secundum Boetium et Averroem. Nam nulla virtus materialis et organica cognoscere vel operari potest sine hic et nunc.

Non est igitur mirum, si in quibusdam animalibus videantur actiones quædam humanis operationibus multum pariformes: hoc enim ordo specierum postulat. Sed ex hoc non est sortienda argumentatio, quod rationalis anima una cum illis destructibilis sit propter hanc convenientiam. Propter hoc in errorem rudissimum Alexander ductus est, ut assereret intellectualem animam perire pereunte corpore. Non enim consideravit, quod species superior in quodam penitus supergreditur naturam inferiorum naturarum. Quippe Philosophus formas rerum comparat numeris et figuris: sicut etenim superior numerus inferiorem continet, et figura una in alia contenta est, ut in tetragono trigonum; sic ceterarum formarum inferiorum perfectiones et gradus in anima virtualiter comprehenduntur. Ex his equidem innotescit, quod a philosophis antiquissimis homo ratione intellectus apte ponitur ultimus annulus aureæ catenæ rerum, et primus catenæ argenteæ. Omnium namque specierum ordo, catena rerum dicitur. Sed incorporalium substantiarum et superiorum causarum ordo, aurea catena appellatur. Rerum denuo inferiorum et sensibilium causarum ordo, argentea catena nominatus est. Cum his nempe convenit homo secundum organicas vires et temporales sui dispositiones.

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. vii. ↩

  2. art. LXXXVIII, XC. ↩

Chapter 93 of 220