Skip to the text

Articulus 92

De natura et substantiali perfectione rationalis animæ, secundum Aristotelem: in quo probatur, quod intellectualis essentia sit substantialis forma hominis, et actus primus corporis.

IN tota denique multitudine philosophorum, philosophia Aristotelis christianæ theoriæ conformior inventa est, firmioribusque fulcimentis subnixa. Etenim in eis punctis in quibus fidei dissentit, non erubuit confiteri, processum determinationis suæ demonstrativum non esse : sicut de æternitate mundi et numero intelligentiarum. Quippe corpora cœlorum animata fore, videtur velle demonstrare. Sed hoc fidei non obviat, sicut Augustinus manifeste tradit. Damascenus autem hujuscemodi positionem prorsus molitur avellere. Sed hæc posterius determinanda sunt.

Sunt insuper qui dicunt Aristotelem posuisse, quod non sit Deo hominum cura, quasi non gubernet humanum genus ; et id ipsum Ambrosius et Gregorius Nyssenus imponunt ei. Verumtamen de hac materia non manifeste locutus est ad plenum : imo, ut præostensum est, ex doctrina ejus, hujus oppositum potius potest intelligi.1 Ait namque homines contemplativos et theoricos viros, amantissimos Deo. Rursus, scribit in Politicis, bestiales et criminosos bestiis incomparabiliter deteriores fore. Quod si illi, secundum eum, sint Deo amabiles, tunc utique et hi sunt, secundum eum, odibiles Deo. Hæc equidem quomodo dici possent, si non remuneraret Deus et diligeret illos, hos autem non puniret, præsertim quum aperte doceat, intellectualem animam immortalem esse et omnino intranscorporabilem? Porro si quis librum de Morte et pomo, et epistolas quas Alexandro regi miserat, conspiciat, palam agnoscet Aristotelem non fuisse talis opinionis. An tamen librum illum ediderit, ambiguum videtur. — Ad Ambrosium igitur dici potest, quod id imposuit Aristoteli quod a quibusdam Aristotelicis tempore suo currentibus forsan dicebatur. Sic namque multa adscribuntur Platoni et Aristoteli, quæ non ab eis, sed a quibusdam ipsorum sequacibus traduntur. Hæc autem digressionem faciendo dicta sunt.

Hic igitur omnium Græcorum philosophorum sapientissimus Aristoteles, quidditatem animæ investigans, substantiam partitur in materiam, formam, et compositum. Claret denuo animam formam esse, non utique a formando vel foris manendo, sed ab informando. Unde animam definiens ait : Anima est actus primus, id est substantialis forma, corporis organici physici, vitam habentis in potentia; et postea : Anima (inquit) est id quo vivimus primum, id est formale principium vitæ. Hæ proinde definitiones animæ (ut in textu subdit) de omni anima dantur. Enimvero, sicut ex doctrina ipsius haberi potest, duo requiruntur ad hoc quod aliqua uniantur sicut substantialis forma et materia. Primum, ut unum sit intrinsecus actus alteri esse communicans. Forma nempe accidentalis non dat esse simpliciter, sed esse tale vel secundum quid. Ideo ait Philosophus, quod materia et forma immediate et essentialiter uniuntur. Secundum est, ut ex unione formæ et materiæ resultet unum, quod sic sit esse totius, ut nulli partium conveniat. Propterea ex duobus entibus in actu non potest fieri unum. Forma etiam quæ habet esse personale aut suppositale, non potest effici actus corporis. Non enim potest concipi quod sit aliquid stans per essentiam suam in se, et quod sit secundum idem alteri innitens. Quoniam igitur rationalis anima corporis forma est, hominem constituens in specie, necesse est hæc prædicta sibi convenire. Unde consequens est hominem per intellectuale rationale in specie poni. Ideoque Philosophus in decimo Ethicorum dicit quoddam divinum inesse nobis, quod est intellectus.

Adhuc, universaliter in eodem actus secundus sequitur ad actum primum et præsupponit illum : sicut considerare scientialiter præsupponit scientiam. Intelligere autem et discurrere, sunt actus secundi essentiæ rationalis : prærequirunt igitur in homine actum primum, et hic est natura rationalis. Illa est ergo substantialis perfectio hominis : aliter discurrere non esset propria et naturalis operatio hominis. Præterea, ejusdem et in eodem sunt actus primus et actus secundus. Unumquodque enim agit per id per quod substantificatur; et cujus est esse, ejus est et agere, sicut primo Primæ philosophiæ dicitur. Si igitur intellectualis forma non esset substantialis actus hominis, nullatenus homo intelligeret, nec actio intelligibilis inesset ei, sed formæ illi quæ subsistentialiter (secundum adversarium) ab homine sejungitur. Amplius, quod advenit enti in actu, accidentale est et substantiam non ingreditur. Si igitur intellectualis anima non esset corporis forma, accidentaliter haberet se ad hominem, et ea remota, homo remaneret homo. Hæc quoque prædicatio accidentalis esset, Homo est rationalis: quod quam abominabile sit, etiam indoctis innotescit. Per solam namque rationem a ceteris secernitur homo.

Præterea, formæ est agere, secundum Philosophum. Omnis igitur actio et activa operatio a forma egreditur. Manifestum est autem hominem contemplari, sapere, et universaliter intelligere. In homine igitur est harum actionum formale principium. Hæc autem forma habet esse subsistentialiter separatum ab homine, sic quod non est intrinseca pars ejus, aut subsistit sub esse totius sicut substantialis actus, vel certe est forma accidentaliter inhærens. Hoc tertium autem a nullo admittitur, nisi forsan ab Epicureis, qui ponebant formas rerum aliud non esse nisi modos quosdam materiæ. Si secundum dicatur, datur quod inquiritur, quod scilicet intellectualis forma sit primus actus corporis. Primum vero est penitus absurdissimum. Impossibile est enim a duobus substantialiter et suppositaliter segregatis, eamdem egredi operationem, licet possint in idem objectum agere, sicut trahentes navim. Quorum enim substantia et esse sunt diversa, operationes etiam diversæ sunt. Nisi ergo intellectualis natura esset substantialis forma et primus actus hominis, nunquam ab homine, sed a tali per se stante et separata substantia emanarent prænominatæ actiones: quas nullus sanæ mentis dubitat homini convenire.

Insuper, intelligere, velle, et sapientiales contemplationes, sunt actiones immanentes et perfectiones operantis. Si ergo intellectualis anima non sit intrinseca corporis perfectio et prima, sed substantia separata, ut multi finxerunt, nunquam vere diceretur homo intelligere aut contemplari, sed illa separata natura intra cujus substantiam remanent hujuscemodi operationes: quod non dicet nisi is qui omni veritati rebellis est. Denique, omnis virtus cognoscitiva infra rationem seu intellectum et ipsam voluntatem manens, materialis est et sensitivarum potentiarum ordinem non evadens. Si igitur per perfectionem citra intellectualem gradum constituatur homo in specie, non intelliget, sed potius intelligetur. Nam ut habitum est, actio intellectualis subjective sistit in natura formæ quæ substantialiter intellectualis est. Per hoc ergo quod separatus intellectus copulatur homini, intelligetur homo dumtaxat: quoniam ipsum intelligere remanebit in tali separato intellectu.

Footnotes

  1. Cf. p. 311 B. 332 C et s. 337 A et s. ↩

Chapter 94 of 220