Skip to the text

Articulus 93

Et est introductio quarumdam subtilium rationum quibus probare conati sunt multi Peripateticorum et Platonicorum, intellectualem essentiam non posse effici primum et intrinsecum actum corporis, seu informantem ac substantialem formam hominis.

NULLA substantia stans per essentiam suam et in se ipsa subsistens, est substantialis pars substantiæ subsistentis et innitens alteri.1 Hæc enim penitus contrariantur sibi invicem: quod enim est substantialis pars subsistentis, non in se ipso subsistit, sed sub esse totius. Esse enim et subsistere competit toti et non partibus, sicut frequenter docet Aristoteles. Sed omnis intellectualis essentia est stans per se et in propria sui natura: quod ex nunc ostensum claret, et ex determinandis plenius clarebit. Nunc quoque in tantum dicatur. Nam omne conversivum ad se ipsum secundum operationem, etiam secundum essentiam convertitur ad se. Et illi essentiæ cui inest subjective potentia intellectiva et actio intelligibilis, ei inest esse et subsistere: in eodem enim fundantur actus primus et secundus, quia unumquodque per id agit per quod substantificatur. Potentia denique intellectiva, quia inorganica est et immaterialis, secundum Philosophum, et ipsius actio in essentia intellectualis animæ subjective radicatur: ergo huic essentiæ competit per se subsistere. Non igitur in aliquo neque alteri illabitur, sed nec alterius pars est, sed in se quid perfectum.

Præterea, ab una simplici formali essentia non fluit nisi unum simplex esse. Loquor autem de esse actualis exsistentiæ, quod a forma tanquam ab intrinseco fonte procedit. Nam nisi sic, res non esset vere una per formam suam. Unum enim dicitur unumquodque ab unitate sui esse, quod a forma diffunditur. Ab anima ergo intellectuali, si est forma corporis, unum dumtaxat esse emanat. Hoc equidem esse, aut manet in essentia animæ, sicut esse intelligentiæ in ipsa sui simplici quidditate perseverat; aut certe communicatur corpori et diffunditur in materiam. Si primum horum dicatur, tunc intellectualis anima non erit actus primus corporis: omnis enim substantialis actus materiæ dat illi esse, secundum præhabita; sed et talis actus, quia corporis forma est, non in proprio esse sed sub esse totius subsistit, vel potius exsistit. Si vero alterum membrum detur, tunc inevitabiliter sequitur, quod illud esse sit materiale: quo concesso, multa sequuntur.

Primo quidem, omne enim ejus esse est materiale et diffusum super corpus per formalem intimationem, vel potius impressionem, et delatum super compositionem et alteri innitens; sed tale esse necessario destruitur destructo corpore: dependet enim ad corpus. Corruptio quoque terminatur ad non esse, sicut generatio ad esse: et igitur necesse est illius esse corrumpi quod corrumpitur. Anima autem incorruptibilis est, ut cito demonstrabitur.

Amplius (et est confirmatio hujus rationis), dicet forsan aliquis, quod ipsum esse animæ, propter sui plenitudinem, et communicatur corpori, et tamen manet in ipsa animæ essentia. Contra hoc objicitur: Esse aliud non est nisi simplex diffusio ipsius essentiæ. Imo uniuscujusque esse est simplicissimum quod in eo est, secundum Boetium: est namque prima actualitas entis. Sicut autem procedit radius a luce, sic ab essentia profluit esse. Sed unum esse non est nisi unius exsistentis actus secundum eumdem modum. Verum namque est in omnibus naturalibus, quod esse est actus formæ sicut ejus quo quid est, et compositi sicut ejus quod est. Sed impossibile est quod unum esse sit duorum quorum unumquodque sit subsistens, hoc enim implicat: quia si sunt duo subsistentia, erunt et duo esse. Sed ex dictis utcumque lucet, et posterius limpidius patebit, quod omnis intellectualis essentia est in se stans, sic quod esse et subsistere convenit ei, et est in ea sicut in eo quod veraciter per se exsistit: aliter nempe virtus intellectualis et intelligibilis operatio in nuda essentia animæ non subjectarentur. Constat ergo, quod esse actualis exsistentiæ sit in anima sicut in eo quod stat in se et est ad se conversivum. Aut igitur totum quod est homo, quod utique in eodem esse subsistit in quo est intellectualis forma, est aliquid aliud quam rationalis anima, aut non. Si secundum, tunc anima erit persona et nullius intrinsecus actus. Si primum, sequitur quod duo subsistentia subsisterent in uno et eodem esse: quod jam destructum est. Si autem quis respondeat, quod anima et homo non sunt duo subsistentia, neque proprie unum subsistens, quia pars et totum nec sunt penitus idem neque omnino diversa; denuo adjiciat, quod esse sit in anima sicut in eo quod non pure neque perfecte subsistit, in homine autem sicut in perfecte subsistente: istud non tollit vim argumentationis. Quia enim intellectualis anima redit ad se secundum esse et agere, stat per essentiam suam: et sic, sicut operari veraciter subjectatur in ea, sic et esse convenit ipsi. Amplius, si homo aliquid realiter addat ultra animam quod sit substantialis pars ejus, comprehendi non potest, quod idem numero esse sit totum in anima, quæ est pars, et in homine, qui est materiam et formam comprehendens. Perfectiones enim et actus et quæ recipiuntur, numerantur et diversificantur numeratione et diversitate perfectibilium, et potentiarum, et recipientium. Esse vero est perfectio et actus subsistentis in quo recipitur.

Præterea, nihil constituit aliud formaliter in specie, nisi per id quo illi conjunctum est: quoniam quod aliud in specie ponit, est forma illius et essentialis perfectio. Forma vero est causa intrinseca, secundum Aristotelem secundo Physicorum. Si igitur per esse rationale ponat anima corpus in specie, tunc anima secundum gradum rationalis seu intellectualis suæ perfectionis erit corpori formaliter conjuncta, et intrinsecus ejus actus. Hoc autem est impossibile. Nam ostensum est, quod omnis intellectualis essentia, in quantum intellectualis est, sit in se subsistens. Rationalis vero anima, secundum quod rationalis, intellectualis essentia est. Sin autem, non erit homo intellectualis naturæ a formali principio. Impossibile itaque videtur per rationalem perfectionem poni hominem in specie. Et hæc ratio coegit Alexandrum ut diceret rationem esse virtutem materialem (non enim videre potuit, quomodo aliter poneret materiam in certa specie); Averroem autem et Avempote et Abubather, qui concesserunt rationalem perfectionem separatam esse et immaterialem, compulit dicere quod non esset intrinsecus actus hominis, sed potius substantia separata.

Porro omnis essentia in se subsistens, est hoc aliquid et individualis: esse enim et subsistere, non competit nisi hujuscemodi rebus. Sed intellectualis forma est in se stans: quod posterius certissime deducetur. Est ergo hoc aliquid et individualis. Sed dicere talem substantiam posse fieri actum corporis et formaliter communicabilem, est manifeste contra omnem doctrinam Aristotelis. Hoc enim admiratus est Aristoteles de Platone, quod Plato dixit ideas seu species sensibilium, et subsistere in se seu separatas fore, et tamen formaliter communicari posse, et res in specie intrinsece constituere. Nempe qui dicit intellectualem essentiam, et stare per essentiam suam, et tamen actum esse materiæ, et eam in specie reponere, Platonis inconvenientiam videtur prorsus incurrere. Si autem quis respondeat, quod anima secundum inferiores quosdam gradus sit conjuncta et materiæ impressa, secundum intellectualem vero portionem elevata et libera, hoc duplicem objectionem habet. Nunc etenim probatum est, quod si per rationalem seu intellectualem perfectionem reponat anima hominem in specie, consequens est, ut etiam secundum hanc sui portionem sit corpori conjuncta et materiæ forma. Rursus, impossibile est eidem simul oppositas et omnino contrarias proprietates inesse. Et quod firmius dici potest, impossibile est alicui naturæ inesse aliquid naturaliter, quod contrarium est substantiali suæ perfectioni et differentiæ quæ prime ab ea fluit: sed stare in se et impressum esse corpori, sunt mere contraria.

Denuo, animæ humanæ competit substantialiter et per se, esse rationalem: imo ratio fundatur in ipsa essentia animæ tanquam in subjecto. Ceteræ vero formæ naturales nullam habent potentiam nisi conjunctam et materialem. Unde elucescit rationale competere animæ, non solum sicut principio a quo, sed etiam sicut ei quod per se opera rationis exercet. Ex hoc autem quod anima rationalis est, habet non esse materiale et inniti materiæ, sed in se stare et immaterialiter atque universaliter operari. Si igitur in se stare, consequitur naturam et differentiam animæ humanæ, videtur nullatenus posse ei oppositum hujus inesse, quod est fieri actum materiæ, et esse per aliud eam recipiens.

Enimvero, si intellectualis anima immortalis est (est autem), tunc post separationem subsistit in eodem esse in quo et in corpore exsistens stabat : aliter non esset eadem anima. Idem enim dicitur aliquid ab eodem esse; esse quoque animæ simplex est et impartibile sicut et ipsa. Illud ergo esse in quo subsistit anima dum separata est a corpore, etiam in sola essentia animæ radicatur dum adhuc in corpore est. Sicut ergo post separationem in se subsistit, sic et tunc quando in corpore adhuc manet. Et si quis respondeat, quod esse animæ dum in corpore est, sit totius materiæ et formæ, sed dum separatur, tunc retrahit totius esse ad se; istud non solvit vim argumentationis : tum quia omne esse quod commune est materiæ et formæ est materiale, et tale dependet a materia, ideoque inseparabile est; tum quia idem esse potens est utrobique dare eamdem subsistentiam.

Præterea, materiæ est determinare, contrahere, et ad naturam sui limitare formam :2 cujus verissima ratio est, quia omne quod recipitur aut exsistit in alio, recipitur et est in illo secundum modum illius. Si ergo intellectualis essentia sit actus corporis, determinata esset ad naturam materiæ et materialis efficeretur : quo dato, plura sequuntur. Primo, quod sit corruptibilis, sicut bene ostendit Alexander. Ideo etenim dicimus visum et sensitivas vires animæ corrumpi, quia sunt virtutes materiales, et in organo operantur. Secundo sequitur, ut Averroes arguit, quod species intelligibiles essent individuales et cum conditionibus materialibus in intellectu, et sic non posset intellectus universalia et universaliter intelligere.

Præterea, non est operatio aut potentia dignior essentia a qua fluit. A philosophis autem ostenditur, quod intelligere est sine materia, et rursus, quod intellectus nec sit corpus, neque virtus in corpore, nec virtus corporea : neque ergo intellectualis essentia quæ illorum causa est, poterit fieri actus corporis.

Hæ ergo et his consimiles rationes, plurium philosophorum animos in diversas positiones perduxerunt.

Footnotes

  1. Ratio 1. ↩

  2. vii. ↩

Chapter 95 of 220