Skip to the text

Articulus 94

De positione Averrois circa naturam animæ humanæ et unionem intellectus ad corpus.

PRÆINDUCTIS igitur argumentationibus consentiens Averroes, in rudes errores subtilis commentator ductus est. In primis ergo ait, humanam animam, quæ materiæ actus est et hominis forma, corruptibilem esse, et de potentia materiæ eductam : unde etiam dixit, hominem sortiri speciem a virtute cogitativa, quam Aristoteles appellat intellectum passivum : quæ potentia in brutis æstimativa vocatur. Secundo ait, quod intellectus possibilis, quem Philosophus nominat separatum, immixtum, simplicem et impassibilem, non sit aliquid animæ, neque perfectio formalis hominis, sed substantia quædam separata. Quæ substantia (ut ait) dupliciter considerari potest, videlicet : ut in se subsistens, et sic intelligit separata et perpetua, ad quorum contemplationem se habet sicut diaphanum ad lumen. Sed secundum quod continuatur nobis, est in potentia ut perficiatur a formis sensualibus, quæ per irradiationem intellectus agentis abstrahuntur a phantasmatibus. Quippe quum intellectus iste possibilis, in quantum separatus, non sit causa ut per ipsum dicamur intelligere, satagit invenire modum quo salvare queat nos veraciter dici intelligentes, et universaliter contemplantes per hujuscemodi intellectum. Dicit itaque, quod species intellecta in actu, est forma intellectus possibilis; et ex hac forma et intellectu possibili fit quodammodo unum, secundum Philosophum, sicut ex perfectibili et perficiente. Cuicumque ergo conjungitur forma prædicta intellecta, illi etiam intellectus possibilis continuatur; sed forma hæc conjungitur nobis mediante phantasmate, quod est subjectum quoddam formæ intellectæ: hoc ergo modo unitur nobis intellectus possibilis. Quæ sic manifestare conatur. Virtutis enim cogitativæ est distinguere et ad invicem comparare intentiones individuales, sicut et separatus intellectus comparat et distinguit intentiones universales. Quia igitur per hanc virtutem cogitativam una cum imaginativa et memorativa præparantur phantasmata, ut recipiant actionem intellectus agentis (qui etiam secundum Averroem et Alexandrum, est substantia separata), a qua habent ut sint actu intellecta; ideo hæc virtus dicitur ratio particularis et intellectus passivus. Sic ergo species intellectus possibilis a phantasmatibus abstractæ sunt in formis virtutis cogitativæ, et relucent in eis sicut in subjecto.

Sed hæc positio valde frivola est et irrationalis. Nam secundum eam, homo non intelligeret, sed intelligeretur solum a tali intellectu, quoniam species et intentiones universales non sunt nisi in intellectu possibili: qui (ut dicit Averroes) secundum esse separatur ab homine, et cujus operatio intelligibilis manet in eo. Denuo, non esset homo naturæ intellectualis secundum eam, neque per se rationalis. Sed quoniam contra hanc opinionem plenissime disputatum est ab Alberto et Thoma, et potissime ab Ægidio, qui judicio meo opinionem prætactam ceteris subtilius destruit; ideo pro præsenti sufficiant reprobationes ejus illæ quæ paulo ante, articulo nonagesimo secundo, ponebantur.

Porro auctoritates quasdam Aristotelis adducit Averroes, quas non oportet intelligere sicut ipse commentatus est. Sciebat autem Averroes, ex doctrina Aristotelis intellectum esse ab extra et non eductum. Rursus, sciebat in eodem simul esse actum et potentiam: non enim, secundum Aristotelem, animæ temporaliter præsunt corporibus, sed nec transcorporari possunt. Igitur si dixisset intellectualem essentiam esse animam et formam substantialem hominis, coactus fuisset admittere creari animam, et incessanter animas multas creari: quod concedere horruit, increpans tres sectas quæ creationem admittunt, utpote Hebræorum, Christianorum et Mahometistarum.

Chapter 96 of 220