Articulus 95
De positione Alexandri circa naturam animæ et intellectus.
RATIONIBUS porro quæ contra Averroem inductæ sunt contradicere nequens Alexander, intellectualem essentiam dixit hominis formam esse: aliter enim non esset homo vere rationalis. Sed argumentationibus quæ supra positæ sunt de immaterialitate et elevatione intellectus, non acquievit.1 Dixit itaque rationalem animam materialem esse et harmonicam formam, et de potentia materiæ eductam. Unde etiam concessit eam destructibilem fore. Rationibus namque quæ in articulo nonagesimo tertio habitæ sunt, coactus est dicere essentiam perpetuam et incorporalem atque in se stantem, nullatenus posse materiæ entelechiam effici. Denuo, intellectum agentem dixit esse intelligentiam irradiantem supra intellectum possibilem, qui secundum eum, est in nobis, et est præparatio naturæ humanæ ad recipiendum lumen intellectus agentis. Dixit enim, quod nobiliori formæ debetur nobilior materia. Unde quia anima humana in ordinibus formarum inferioris mundi nobilissima est, ejus materia ad cœliformem æqualitatem et cœlestis corporis puritatem maxime accedit: et ita ex anima et materia resultat præparatio qua homo capax est lucis intelligentiæ agentis, quæ facit intelligibilia in actu esse.
Denique, positionem istam Averroes satis reprobavit; et est manifeste contra Aristotelem, qui ex intentione demonstrat intellectum possibilem immixtum et separatum fore, et cum nullo quidquam commune habere. Oportet enim recipiens denudatum esse a natura et qualitate recepti: quoniam si pupilla colorata esset, non reciperet omnes differentias coloris. Nunc autem constat, quod intellectus possibilis est in potentia ad omnes formas, saltem sensibilium: est ergo immixtus, immaterialis, et supra materiam elevatus. Adhuc, quantumcumque humani corporis harmonia ad æqualitatem redigatur, nunquam tamen penitus excedit conditionem materiæ, neque efficitur capax immaterialium specierum. Intellectus autem recipit formas sine materiæ appendiciis, quæ sunt hic et nunc. Hæc quoque positio Alexandri neque Stoicis aut Platoni, neque Peripateticis aut Aristoteli concordat. Omnes enim intellectum dicunt indestructibilem, etiam illi qui formam hominis corruptibilem putant. Degenerat itaque Alexander in hac positione a nobilitate Peripateticorum, et Epicureorum quorumdam ruditatem secutus est.
Præterea, quod Alexander dicit de puritate et cœliformi, æqualitate humani corporis, omnino vanum est. Videmus enim corpora rara et subtilia majorem habere convenientiam cum perspicuo cœli, quam corpora densa et terminata: corpus autem hominis densum est et terminatum. Adhuc, nulla potentia cognoscitiva organica, est reflexiva supra proprium actum, sicut probat Aristoteles, et post ostendetur: intellectus autem intelligit se intelligere. Multa autem alia hanc opinionem destruunt, quæ adhuc inducentur.
Footnotes
-
art. lxxx.x et s. ↩
Chapter 97 of 220