Articulus 96
De doctrina Avicennæ Peripatetici et insecutoris ejus Algazelis, de intellectuali hominis anima.
INCONVENIENTIA igitur quæ Averroi et Alexandro et Avempote et Abubather contigerunt evitans, Avicenna dicit animam humanam ex propria specie intellectualem ac corporis entelechiam. Intellectum quoque possibilem dicit in essentia animæ fundari; sed intellectum agentem ait esse substantiam quamdam separatam. Porro animam immortalem multipliciter ostendit, et intellectum possibilem probat inorganicum, immaterialem, et a corpore independentem et prorsus separabilem. Sed ut ante de eo recitatum est, animas humanas ponebat ab intelligentia creari quæ præest sphæræ activorum et passivorum, secundum eum. Hoc vero inconvenienter dictum est: nam causis secundis non convenit virtus creativa, sed soli infinitæ et illimitatæ potestati, sicut multoties præhabitum est. Denuo dicit, quod cessante actuali intellectione, species intelligibiles non remaneant in intellectu possibili, sed quandocumque de novo aut recenter quid intelligimus, in intellectum possibilem fluant formæ intelligibiles ab intellectu agente, qui semper animas hominum illustrat, ut ait. Cujus rationem assignat, quoniam quamdiu manent formæ apprehensæ in potentia apprehensiva, apprehenduntur actu: forma enim est principium et ratio agendi; et ex hoc fit sensus in actu, quia est idem cum sensato. Virtus quippe cognoscitiva dicitur idem cum cognito, in quantum formam illius habet. Sequitur ergo quod cessante actu intellectus, species non conserventur in eo.
Insuper, vires quæ species cognoscibiles reservant, non apprehensivas, sed apprehensivarum virium thesauros nominat. Hoc autem, quod vires quædam solum reservent species, habent secundum quod organicæ sunt, organa habentes corporea in quibus recipiuntur et permanent species apprehensæ. In parte autem intellectiva non est vis organica. Non ergo remanent formæ in intellectu possibili, cessante actu intellectivo. Aut igitur stant per se et subsistunt, sicut Plato dixerat de ideis, quarum intelligibili participatione dixit species intelligibiles fluere in animam; aut fluunt in intellectum possibilem ab intellectu agente semper de novo, quando quid recenter intelligimus. Primum horum Stoicum est, et contra Aristotelem. Secundum ergo dicere oportet. Intellectum autem agentem ponit substantiam quamdam separatam. Porro secundum Avicennam, phantasmata præparant et disponunt intellectum ad recipiendum species, quæ in ipsum a lumine separati intellectus fluunt; sicut etiam asserit, quod agentia naturalia per formas suas nil agunt nisi quod materiam coaptant ad recipiendum formas naturales, quæ secundum eum, sunt omnino ab extra, scilicet a datore formarum. Unde etiam ait, omne animal posse generari absque semine, admittens universale diluvium possibile esse per naturam. Si autem quis ei objiciat, quod secundum hæc non sit differentia inter hominem ante scientiæ adeptionem et post acquisitionem scientiæ, quia formæ non remanent in anima; respondet, quod addiscere nihil aliud est quam perfectam beatitudinem adipisci copulando se lumini intellectus agentis, et sic post formarum et scientiarum habitum, est anima amplius tali influxui aptificata.
Est denique hæc positio Platoni vicina. Sicut enim dixit Plato, a pluribus idealibus formis profluere formas intelligibiles in nos; sic iste ponit eas ab una separata substantia in nos descendere. Rursus, sicut dixit Plato, sensibilia dumtaxat expergiscentia animam ad universalium formarum contemplationem, ita hic ponit ea tantummodo moventia et præparantia intellectum possibilem: eo quod per hoc quod inspicit sensibilia quæ relucent in phantasmatibus, illustretur luce intelligentiæ agentis ad cognoscendum universalia.
Enimvero hæc positio Avicennæ, Aristoteli in quibusdam videtur contraria. In tertio enim de Anima dicit, quod intellectus possibilis est locus specierum. Rursus, si materia prima potest retinere formas naturales, mirum apparet cur intellectus, qui utique firmioris est exsistentiæ quam materia, tenax non sit formarum intelligibilium. Adhuc, quod dicit intellectum agentem non esse aliquid animæ, ratione caret, et Philosopho non consonat. Ait enim tertio de Anima, quod in rationis natura, in qua est aliquid quod est omnia fieri, sit etiam aliquid quod est omnia facere; et postea infert, quod necesse est in anima has esse differentias, utpote quia habet intellectum possibilem, qui est in potentia universali ad recipiendum, habeat etiam virtutem quæ possit efficere in actu ea ad quæ possibilis intellectus est in potentia. Hæc vero virtus appellatur intellectus agens: hic ergo est vis animæ, et non secundum esse separatus. Adhuc, natura in nulla specie stat in imperfecto: imo unicuique largitur ea quæ ad essentialem sui perfectionem et naturalem operationem pertinent. Unde etiam Aristoteles dixit, quod si stellæ haberent motum progressivum in orbibus, natura contulisset eis organa tali motioni opportuna. Jam autem innotescit, quod intelligere, formas rerum recipere et ratiocinari, sunt essentiales hominis operationes consequentes speciem, ratione possibilis intellectus. Hi vero actus sine agente intellectu expleri nequeunt, ut omnes affirmant. Hunc igitur intellectum natura sagax et provida dedit animæ habere intra se et propriam naturam. Denique secundum Philosophum, intellectus agentis est species a phantasmatibus abstrahere, non autem a semetipso diffundere, sicut Avicenna et (in omnibus his sequens eum) Algazel attestantur.
Ratio proinde Avicennæ, qua probat species non remanere, solvitur, eo quod post actualem intellectionem, formæ tales non remanent in intellectu sub actu perfecto, sed in esse quodam medio inter actum et potentiam. Insuper, necesse non est omnem virtutem reservativam specierum organicam esse, sed eam solum quæ sensibiles formas retinet. Unde quia in superioribus id fit per pauciora, quod in inferioribus per plura efficitur, rationabile prorsus est, ut sicut in parte sensitiva cognitio et reservatio specierum per duas potentias contingit, sic in parte intellectiva per unam potentiam exsistat: sicut etiam duplex ponitur appetitus sensitivus, et unus dumtaxat intellectualis. Verumtamen de natura rationalis animæ, præ ceteris Peripateticis subtilius locutus est Avicenna: licet aliquid imperfectionis habeat, et in quibusdam Philosopho contraria sit positio doctrinæ suæ.
Chapter 98 of 220