Articulus 97
De unione intellectualis animæ ad corpus humanum, secundum Platonem: cui consentire videntur Isaac Israelita philosophus, et Proclus in Elementatione theologica.
ENIMVERO animarum hæ quidem sunt desuper stantes, corpora sua gubernantes et moventes; hæ vero materiæ impressæ sunt, secundum Platonem, operationem nullam habentes in qua non communicet corpus. Rationibus itaque quæ articulo nonagesimo tertio positæ sunt Plato acquiescens, dixit intellectualem animam corpori non uniri sicut actum primum et formam, sed ut motorem et rectorem: sicut nauta unitur navi, et intelligentia orbi. Quumque objiceretur Platoni, quia tali positioni suæ contrariari videtur ipsa hominis natura, qui ex anima et corpore constat; respondit hominem substantialiter non componi ex anima et corpore, sed quod anima utens corpore esset homo: sicut Socrates est homo utens veste, non autem ex veste et utente compositus. Denuo, dum a Platone investigaretur, quæ sit corporis entelechia, respondit, in corpore humano tres esse animas: rationalem, quam locavit in cerebro; nutritivam, quæ secundum eum, est in hepate; et concupiscibilem, quæ esset in corde. Hæc Averroes narrat de Platone, et etiam Thomas.
Verumtamen positionem Platonis resolvere difficile videtur. Dixit nempe formas naturales ab idealibus formis procedere, et ita secundum ordinem et communitatem formarum universalium, quas ideas nominat, ponendæ essent in eadem re plures formæ particulares. In hac igitur parte philosophia Platonis irrationabilis est. Ex motore enim et mobili non fit unum secundum speciem, sed secundum operationem: et ita homo non poneretur in specie per animam rationalem, neque constaret ex forma et materia; et sic non esset homo res naturalis, neque mobilis sive sensibilis. Amplius, si homo est anima utens corpore, hæc erit falsa, Homo est animal: nam anima quæ est homo in quantum corpore utitur, est rationalis; hæc autem non est animal: animal enim est substantia animata sensitiva, et per sensitivam animam ponitur corpus in natura animalis. Sequitur itaque quod homo non sit animal, sed utens animali: quod inepte sonat. Præterea, quæ suppositaliter diversa sunt, unum non est de alio enuntiabile, neque operatio unius est operatio alterius. Et hoc verum est de operatione secundum quod egreditur ab operante: a diversis enim non exit una numero. Si igitur corpus humanum habet formam aliam ab anima rationali, videlicet sensitivam; et per hanc efficitur animal et subsistens ac sentiens. Si quoque anima rationalis sit motor tantum et non forma corporis, erit et suppositum. Nequaquam igitur erit hæc vera, Homo est animal; aut rursus ista, Homo sentit: quæ omnino absurde sonant. Quippe quod in eodem plures formas admittit, inconveniens est et ab Aristotele destructum. Res enim unaquæque est una ab uno esse; esse autem est a forma : et igitur si sint plures formæ, erunt plura esse. At vero, per formam fit ens actu : quod autem advenit enti in actu, speciem non largitur, sed accidentaliter copulatur.
Isaac autem in libro Definitionum, in quo plura de Platone loquitur, quoad hoc Platoni assimilari videtur, quia dicit intellectualem animam desuper adstare, et ita motum et vitam corpori influere. Proclum autem Platonicum prædictis Platonis dogmatibus favere, non est necesse ostendere.
Rationes denique istæ secundum principia Aristotelis et veritatem rectæ philosophiæ procedunt. Sed qui Platonem sustinere vellet, per aliam viam graderetur. Plato enim posuit materiam nihil pertinere ad rationem specierum naturalium : imo dixit, quod homo et equus et leo separatim exsistentes, verius essent homo, equus et leo, quam singularia ipsorum quæ materiæ conjuncta sunt : bona namque separata dixit incomparabilia esse conjunctis.
Chapter 99 of 220