Articulus 98
De documentis et demonstrationibus subtilissimi Procli Platonici circa immortalitatem et naturam animæ.
PRINCIPIUM quippe ostendendi immortalitatem rationalis animæ, est id quod theoremate quintodecimo inducit Proclus, dum ait : Omne quod ad se ipsum conversivum est, incorporeum est. Cujus rationem in commento addit : Nullum enim corporeum ad se ipsum natum est converti. Quod enim ad aliquod convertitur, copulatur illi ad quod convertitur. Si igitur corporeum aliquid ad se conversivum est, tunc partes ejus omnes ad se invicem copularentur. Nam si totum copulatur toti, tunc partes omnes sibi invicem unientur, et sic quælibet pars esset cum qualibet : quod ideo impossibile est, quia partes a se distant. Denique, ex hoc theoremate inducit aliud theorema, dum ait : Omne ad se ipsum conversivum, habet substantiam separabilem ab omni corpore. Ad cujus intelligentiam, agnoscendum quod ad se converti dicitur omne id quod sui ipsius contemplativum est, vel cujus actio radicatur et quiescit in eo quod est formale principium operandi. Forma autem est prima origo et ratio operandi : et ideo si forma operationem habet quæ a se egreditur, et in se terminatur et subjectatur, tunc dicitur conversiva ad se ipsam. Palam est autem omnem formam quæ totaliter materiæ immersa est, nullam posse habere actionem nisi materialem et toti composito communem. Sed intellectualis anima, nudæ suæ essentiæ et immaterialium quidditatum est contemplatrix : est ergo ad se conversiva secundum operationem. Operatio vero non excedit facultatem operantis : est ergo hujuscemodi anima etiam secundum sui substantiam ad se rediens, neque materiæ impressa, neque ad illam dependens. Constat igitur rationalem animam incorpoream esse, et ab omni corpore separabilem, atque per propriam essentiam in semetipsa subsistentem.
Porro, quod ab alio dependet secundum esse et essentiam, nullam habet operationem propriam et liberam, seu exaltatam supra id a quo dependet : principiata enim et dependentia, semper necesse est converti ad principia et se manutenentia. Si igitur anima intellectualis dependeret ad corpus, in omni utique sua actione converteretur ad illud, et non posset agere in se ipsa, et circa incorporalia : quæ tamen sunt maxime eam perficientia. Quia ergo intellectualis anima maxime perficitur per recessum a sensibilibus, et stat in sui ipsius visione suspensa, manifestum quod sit per se subsistens. Et hoc in multis theorematibus introducit Proclus. Ait enim theoremate quadragesimo secundo : Omne αὐθυπόστατον, id est per se subsistens, ad se ipsum conversivum est. Nam quod per se subsistit, non est materiæ obligatum, et ideo ad se ipsum redit: quod si redit, clarum quod in se stet. Et ideo postea subdit: Omne quod ad se ipsum conversivum est, αὐθυπόστατον est. Et in isto fundatur regula illa pulchra quæ dicit: Unumquodque per id agit per quod substantificatur. Nam quod est per se ipsum, per se ipsum agit; cujus autem esse est innitens susceptivo, per aliud agit. Nempe quod necesse sit essentiam illam in se subsistere quæ secundum actionem ad se redit, confitetur Proclus, dum paulo post theoremate quadragesimo quarto ait: Omne quod secundum operationem ad se ipsum est conversivum, et secundum substantiam conversivum est ad se ipsum. Et quidem hujus causa jam assignata est.
Insuper probat talem animam ingenerabilem esse et incorruptibilem atque perpetuam. Formæ namque generabiles imperfectæ sunt et dependent ad materiam: quod prænominatæ animæ ostensum est non convenire. Rursus, nihil corrumpitur nisi ut remotum a sua causa: sed essentia formalis in se stans, est sibi ipsi causa essendi, et non materia; nihil vero separatur a se ipso: et ideo formæ naturales non sunt per se corruptibiles, sed quia delatæ sunt supra materiam, in qua est potentia ad non esse. Hæc autem omnia diffuse tradit Proclus dum ait: Omne αὐθυπόστατον ingenerabile est; et postea: Omne αὐθυπόστατον incorruptibile est; rursus: Omne αὐθυπόστατον impartibile est et simplex. Insuper theoremate octogesimo tertio ait: Omne sui ipsius cognitivum, ad se ipsum omniquaque conversivum est, id est secundum esse et operari. Esse equidem est propter agere: et ideo quod sine corporis communicatione operatur, subsistere potest sine corpore. Ex aliis etiam principiis ostendit immortalitatem animæ, dicens omnem animam esse αὐτόξων, id est per se viventem. Et alibi ait: Omnis anima est vita et vivens. Sed in his et quibusdam aliis intendit omnem animam, etiam non intellectualem, immortalem ostendere: et in hoc Platonem sequitur, qui animas brutorum dixit incorruptibiles. Quæ positio a veritate abscedit, quoniam sola intellectualis portio animæ operatur sine organo et corpore. Sensus enim, secundum demonstrationes Philosophi, est virtus passiva, et operatio ejus materialis est. Tales etiam formæ, secundum philosophos, educuntur de materia, licet Avicenna oppositum sustinere voluerit.
Chapter 100 of 220