Articulus 99
Et est introductio fortiorum rationum, quibus convincitur rationalem animam separabilem esse et immortalem.
LICET autem ex multis præostensis in editione hac patenter elucescat, omnem intellectualem essentiam simplicem fore, et ab esse indispergibilem; jam tamen ut immortalitas animæ rationalis limpidius innotescat, rationes colligendæ sunt id ipsum fortius demonstrantes. Porro, ut stabili fundamento processus hic innitatur, contemplandum quæ rationes sufficiant ostendere immortalitatem animæ, seu quid necesse sit demonstrare, ut clareat immortalitas intellectus. In primis igitur accipiendum est quod in libro Causarum dicitur: Omnis substantia destructibilis, non sempiterna, aut est composita, aut delata super compositum. Formæ enim quæ omnino in se ipsis subsistunt, ab omnibus ponuntur perpetuæ. Sed de anima, quæ est forma corporis, multis ambiguum est si naturali lumine demonstrari possit immortalis. Denuo, formæ aliquæ triplici ratione destructibiles efficiuntur, videlicet: vel actione contrariæ formæ, ut calor a frigore; vel corruptione subjecti, sicut ex dyscrasia harmoniæ corrumpitur visus; vel defectu et remotione causæ, sicut lumen perit si sol non adsit. Manifestum est autem, quod intellectuali formæ nihil est contrarium. Intellectus enim est omnium receptivus. Et Aristoteles probat eum esse immixtum et inorganicum: quod etiam ostensum est supra. Substantiæ quoque nihil est contrarium. Rursus, anima ex defectu suæ causæ non perit : illa enim sempiterna est, vel saltem perpetua; quod nunc nil differt. Si igitur probari possit, quod rationalis anima sit stans et subsistens in se ipsa, sic quod neque in esse neque in agere innitatur aut dependeat ad corpus, tunc palam est quia immortalis sit : quod in articulo immediate antecedenti satis utique probatum est.
In primis igitur sic argumentetur : Omnis natura quæ appetitiva et inventiva est bonorum honestorum et piorum ac religiosorum, immortalis est. Omnis enim appetitus fit ratione similitudinis et convenientiæ quæ est inter appetentem et appetibile : in anima ergo est aliquid per quod assimilatur bono honesto et religioso. Honestum autem definitur, quod propter se ipsum appetibile est, seu quod propria et essentiali sua virtute appetitum allicit, quanquam nihil utilis vel delectabilis adducat. Sed nulla virtus per harmoniam operans et materialis exsistens, appetit tale bonum : nihil enim operatur aut appetit, nisi secundum harmoniam et qualitatem corporis; et ideo quidquid appetit, appetit in quantum illud conveniens est sibi et conjuncto. Sic autem appetere, est appetere sub ratione utilis vel delectabilis. Quod vero appetitur propter se ipsum, illic ratio appetendi est propter nudam similitudinem inter appetentem et appetibile : et igitur ratio appetibilitatis quæ est in appetibili, est per abstractionem ab esse et modo harmoniæ et exsistentiæ qua fit ipsum utile aut delectabile appetenti. Unde etiam videmus nullum animalium irrationabilium lætari in adspectu pulchrorum, aut olfactu suavium, vel perceptione sensibilium, nisi in quantum hæc utilitatem vel delectationem, utputa alimentum seu venereorum expletionem, conferunt appetentibus; solus autem homo in pulchris et dulcibus et bonis lætatur, et concupiscit propter illorum essentialem dignitatem et naturalem virtutem. Est ergo in anima quoddam principium supra corporis harmoniam et materialem dispositionem elevatum. Unde patet, quod in bono honesto ratio appetibilitatis consistit in perpetuitate quadam : quia videlicet bonum illud appetitur propter se ipsum. Conformiter possit hæc ratio deduci de bono religioso et pio. Hoc ergo operandi principium non destruitur pereunte corpore : imo separatum exsistens, liberius et purius operari potest circa hujuscemodi bonorum appetitum, tanquam minus indigens bono utili et delectabili.
Præterea, nulla forma per virtutem materialem et conjunctam communicat cum propria operatione divini intellectus et intellectuum supernorum : quoniam omnis virtus corporea et in agendo ad corpus dependens, non operatur nisi secundum qualitatem et harmoniam corporis et materiæ in qua fundatur : qui modus operandi, primæ menti et supermundanis atque deificatis intellectibus nequaquam convenit. Sed rationalis animæ operatio convenit cum illorum propria actione. Essentialis enim et connaturalis divinorum intellectuum operatio, est immaterialium et universorum contemplatio. Anima autem ex visibilibus ad invisibilium, et ex his ad superinvisibilis Deitatis speculationem assurgit; rationes rerum, et ordinem, ordinis quoque causam investigat : quod per nullam potentiam materiæ conjunctam fieri potest. Virtus denique non est melior substantia a qua procedit : non est ergo ipsa animæ substantia ad corpus dependens vel materialis, sed separata et in se stans.
Amplius, de possibilibus facit natura id quod melius est. Sed anima per species et scientiales ac sapientiales habitus atque virtutes in corpore acquisitas, tantam adipisci potest conformitatem et habitudinem ad cœlestes animos, ut jam non solum sit nata sine corpore operari, sed perfectius ac liberius operaretur separata quam conjuncta. Cujus probatio est hoc quod cernimus. Nam quo anima magis vacat studio, scientiæ, et puritati abstractionis a corporalibus curis et oblectationibus, eo vicinior fit et capacior sapientialis contemplationis divinorum et cœlestium influxionum: et in hoc lucet, quod si penitus separaretur, copiosius irradiaretur luminibus intelligentiarum. Non ergo pereunte corpore ipsa perit. Nam nulla res corrumpitur ex eo in quo consistit sua perfectio. Potentia autem organica et materialis, ut visus, non perficitur in recessu, sed in temperamento harmoniæ. — At vero unicuique naturæ debetur quoddam summum bonum, secundum speciem propriam sibi debitum:1 quod, sicut præostensum est, in intellectualibus hypostasibus felicitas appellatur. Quorumcumque autem summum bonum in eodem constituitur, illa in natura et virtute communicant: imo, secundum proportionem identitatis talis summi boni, necesse est accipere modum identitatis et convenientiæ in natura et virtute eorum quorum est illud summum bonum. Sed in ante habitis multipliciter deductum est, et in decimo Ethicorum ab Aristotele probatum, quod contemplativa felicitas sit summum bonum omnis naturæ intellectualis. Omnis quoque rerum creatarum contemplatio, ad speculationem optimi speculabilis naturali ordine ordinatur, secundum quod illius speculatio possibilis est mentibus creatis: et ideo dixit Averroes, quod quæstio de divino intellectu, est ab omnibus desiderata.
Commune est ergo animæ et intelligentiæ, in contemplatione et primæ veritatis speculatione felicitari. Necesse est ergo in natura animæ similitudinem quamdam esse cum natura intelligentiæ. Hæc autem similitudo, vel radicatur in anima in quantum conjuncta est et dependens ad corpus, vel in quantum separatum aliquid habet quod incorruptibile sit et nihil commune habens cum corpore. Primum horum intelligi non potest. Contemplativa namque felicitas et primæ veritatis speculatio, in nulla virtute fundata in materia subjectari potest; neque per virtutem talem communicat cum natura divinorum intellectuum, neque recipere potest talis virtus species tam sinceras et universales. Et hæc ratio subtilis est et firma, si bene consideretur; et sequentia plus eam stabilient.
Adhuc, ejusdem est esse, posse et agere. Potentia enim sequitur esse: et ideo, quod habet in se ipso posse et agere, habet etiam in se ipso essentiam et esse, per independentiam scilicet ad susceptivum. Essentia ergo quæ non stat per se ipsam, sed dependet ad materiam, et secundum se totam illius actus est, nullam habet potentiam operandi vel operationem quæ non fundentur in toto quod constat ex materia et forma. Si ergo virtus intellectiva et intelligibilis operatio subjectentur in ipsa animæ nuda essentia, palam utique quod essentia talis sit per se subsistens et in operando independens: et ideo dixit Philosophus, quod si anima habet operationem separatam, tunc ipsa quoque separabilis est.2 Sed potentia intellectiva in sola animæ essentia fundabilis est. Si enim detur oppositum, quod scilicet subjectetur in corpore vel organo vel corporis materiali parte, tunc materialis erit. Ergo omnia quæ recipit, recipiet materialiter: quod prorsus falsum est. Cognoscit enim ipsas rerum simplices formas et essentias; et quæ in se ipsis materialia et singularia sunt, universaliter et immaterialiter sunt in anima.
Adhuc, omnis virtus materialis extensionem habet extensione subjecti, ut in visu patet. Sed nulla virtus divisibilis et extensa, est reflexiva supra se ipsam et proprium actum suum: non enim visus videt se ipsum aut proprium actum. Intellectus autem intelligit se intelligere et se ipsum videt. Jam quoque in articulo immediate præhabito probatum est, quod nulla virtus corporea seu corpus converti possit aut reflecti supra semetipsum. Intellectus ergo omnino immaterialis est.
Adhuc, cognitio fit per similitudinem cogniti quæ inest cognoscenti. Constat autem, quod intellectus ipsas rerum simplices naturas cognoscit nude et absolute, utpote non cointelligendo ea quæ accidentalia sunt, quemadmodum sunt quantitas, locus, tempus, figura, motus, et similia : in ipso ergo est species quæ est similitudo naturæ sic contemplatæ. Aut igitur hæc species recipitur in intellectu cum appendiciis materiæ, quæ scilicet naturam communem singularizant, quæ jam nominatæ sunt; aut non. Si primum, nunquam per eam cognosceretur simplex natura nude et in se. Necesse est enim speciem proportionatam esse ei cujus imago est : et ergo si species rerum sensibilium essent in anima secundum quod procedunt a rebus, non ducerent nisi in cognitionem unius certi singularis. Jam autem per unam speciem omnia quæ in una natura conveniunt, comprehenduntur. Est ergo hæc species depurata ab hic et nunc, et ceteris singularitatis circumstantiis, quibus unum individuum differt ab alio, et per quas individuatur natura communis. Oportet igitur intellectum cui inest hæc species, a materia immunem esse : fundatur ergo in sola essentia animæ. Sed in eo est actio in quo est potentia : tam ergo posse quam agere hominis secundum partem intellectualem, in sola substantia animæ fundatur. Anima ergo in se ipsa subsistit.
Præterea, nulla virtus corruptibilis et materialis, constituere potest corruptibilia et materialia in incorruptibili et necessario atque separato esse : nil enim largitur alteri quod ipsum non habet; faciens quoque non est honorabilius facto, neque potest aliquid operari ultra gradum propriæ dignitatis et subsistentiæ. Sæpe autem præhabitum est, quod nulla virtus organica agere possit nisi secundum harmoniam materiæ et qualitatem corporis : quomodo ergo poterit, conjuncta motui et materiæ, et corruptibilitati atque contingentiæ, separari ab his, si ipsamet conjuncta ac mobilis et mortalis permanet? Sed de sensibilibus et mobilibus est scientia, non secundum esse quod habent in se ipsis et ad extra. Scientia namque est universalium et necessariorum, sicut sæpe probat Aristoteles. Est ergo de illis scientia secundum esse quod habent ab anima depurante et abstrahente a prænominatis imperfectionibus. Sic ergo, si animæ intellectus sensibilia quæque et corporalia ac superficie tenus apparentia, propria luce penetrat, occultissimas rerum rationes investigans, et essentialia sub accidentalibus formis latentia comperiens; tunc utique dubium non remanet sanæ menti talem virtutem animæ incorpoream simplicemque et separatam consistere. Enimvero, quod secundum esse et essentiam dependet ad corpus, nullam habet operationem quæ proportionaliter non causetur et dependeat a corpore : tali enim enti corpus est eatenus causa essendi, ut sine ipso esse nequeat. Anima autem ex se et per se est gubernans corpus, et operationum suarum causa, sic quod ad suas operationes non agitur neque impellitur ab alio vel natura : quod manifestum est in operationibus quæ procedunt ab anima per artem et prudentiam et intellectualem directionem. Non ergo cum corpore perit, quum neque dependeat.
Denique, impossibile est naturale desiderium cassari. Nam secundum Aristotelem, Deus et natura nihil faciunt frustra, neque natura inchoat quod perficere nequit. Sed omnis intellectus desiderio naturali appetit semper esse. Quod ostenditur. Omnis enim appetitus est vel per apprehensionem præviam, vel per solum instinctum. Appetitus autem intellectualis, qui naturam intellectus consequitur, qui etiam voluntas nuncupatur, fit per præagnitionem. Sicut ergo intellectus cognoscit bonum, sic ipse vel potius voluntas appetit illud. Hoc autem interest inter sensum et intellectum, quod sensus non cognoscit ipsum esse neque aliquid nisi secundum hic et nunc, quum sit potentia organica et materialis: ideoque non appetit esse simpliciter; sed sicut concipit, sic appetit. Intellectus vero, cui proprium est universaliter cognoscere, cognoscit esse perpetuum secundum quod tale et sine determinatione ad tempus. Sic ergo proprium est sibi appetere ipsum esse: est ergo prorsus indestructibilis.
Porro necesse est perfectionem correspondere perfectibili: et ideo quod convenit perfectioni in quantum est alterius perfectio, oportet etiam perfectibili convenire: sunt enim unius generis. Sed intelligibile est propria perfectio intellectus, sicut objectum potentiæ. Intelligibili autem secundum quod hujusmodi, convenit esse incorruptibile et necesse. Nam materialia et singularia non sunt intelligibilia actu et secundum se, sed per abstractionem a motu et materia, quæ est contingentiæ et corruptibilitatis radix, secundum Aristotelem sexto Primæ philosophiæ. Necesse est ergo intellectum incorruptibilem esse.
Amplius, entia ordinis mediantis inter duos ordines extremos, necesse est cum utriusque ordinis entibus aliquid commune habere: et hoc jam supra diffuse tractatum est. Unde videmus quædam animalia tantam vicinitatem cum plantis habere, ut sint affixa petris, et localiter secundum se tota non moventia sese. Sed omnes hoc aiunt, quod intellectualis anima inter formas omnino separatas et penitus conjunctas media est. Dicitur enim horizon formarum, et cingulus ac ligamentum superiorum ac inferiorum. Non est ergo totaliter secundum esse et posse ac agere, materiæ impressa. Quamobrem etiam dicitur similitudo et sigillum intellectuum superiorum: quoniam sicut illi, sic et ipsa recipit formas rerum universaliter, seu secundum esse ubique et semper, propter abstractionem ab hic et nunc. Etenim quemadmodum asserit Albertus, sic et ego sentio, quod videlicet omnis in his præinductis rationibus se exercens, indubitanter agnoscet eos naturam intellectualis animæ prorsus ignorare, qui eam destructibilem putant.
Footnotes
Chapter 101 of 220