Skip to the text

Articulus 100

De rationibus quibus videtur ostendi posse, animam rationalem neque separabilem neque immortalem esse.

RESPONDEBIT denique ad omnes præhabitas rationes forsan aliquis, satis demonstratum esse, intellectum non operari per organum, neque materiæ esse immixtum, non tamen incorruptibilem, duplici ratione. Primo quidem: nam destructo priore, neque remanet neque agit posterius. In homine autem intellectivum præsupponit sensitivum et in agendo dependet ex eo, sicut in proœmio Posteriorum aperte tradit Aristoteles. Constat autem, corpore pereunte sensitivum perire: nil ergo deinceps operabitur intellectus. — Secundo: nam Philosophus comparat intellectum ad phantasma, sicut visum ad colorem. Sine colore autem non fit visus. Ergo nec sine phantasmate erit operatio intellectus. Certum est autem, post corpus non remanere phantasmata. Præterea, videmus omnem operationem intellectus impediri per turbationem et dyscrasiam virtutis cogitativæ et memorativæ: unde Philosophus dicit, quod nihil intelligit anima sine intellectu passivo, quem vocat virtutem cogitativam. — Præterea, si anima secundum philosophos sit immortalis, oporteret eos concedere, esse jam actu infinitas animas numero: ponunt enim æternitatem mundi, motus et temporis. — Adhuc, formæ ejusdem speciei non differunt nisi per materiam quæ eas individuat. Quia ergo corpora sunt causæ individuationis rationalium animarum, non remanebunt (ut videtur) animæ individualiter exsistentes post corporum resolutionem.

Sed respondendum rationibus his, et ad primam dicendum, sensitivum esse prius intellectivo in homine secundum viam generationis, non autem secundum viam perfectionis; et ideo anima unitur corpori, ut per sensuum ministerium scientias acquirat. Unde non oportet ut destructo imperfecto, scilicet sensitivo, pereat intellectivum. Quando enim anima per sensus, rerum species hausit, tunc ministerium sensuum completum est quodammodo. Verumtamen quia anima creata est in umbra intelligentiæ, ideo capax est illuminationis ab intelligentia, si nondum rerum sensibilium agnitionem adepta sit: sicut de infantium animabus dicere habent philosophi. Sed hæc illuminatio confusa est et multum imperfecta: ideo naturalius est animæ prius per corporis sensus, formas et scientias rerum adipisci, ut sic capax fiat et aptificetur ad illuminationem intellectus separati. Nempe natura facit quod melius est. Melius autem est indistincte illuminari et contemplari, quam penitus non esse: et ideo intellectus omnis omnino incorruptibilis est.

Ad alias autem duas rationes diversi diversimode respondent. Avicenna enim et Albertus et multi philosophorum solenniorum, dicunt animam in hoc statu posse substantias separatas conspicere, et quidditates rerum sine phantasmatum intuitione contemplari. Aristotelem autem dicunt locutum de primordiali specierum adeptione. Thomas vero respondet ad duas has rationes, quod modus operandi parificatur modo essendi. In corpore autem exsistens, anima alium habet modum essendi quam separata: et ita quia corporis forma est, a sensitivis potentiis dependet omnis sua operatio quamdiu corporis forma remanet. Sed quia tali formæ non repugnat alius modus agendi, sicut ostensum est, ideo separari potest.1

Sequens ratio difficilis est valde. Avicenna namque et Algazel admittunt eam, nec habent pro inconvenienti esse infinita numero in his quæ non habent ordinem ad invicem neque essentialem subordinationem, sicut esset de animabus separatis. Et licet hæc positio videatur mirabilis, non tamen apparet alter respondendi modus his qui animas ponunt intellectuales et secundum corpora multiplicabiles et immortales, ac æternitatem mundi, licet multi plura sine fructu dicant: nisi forsitan quis Platonicos velit sequi, qui secundum determinata temporum intervalla, ponebant easdem animas corporibus in infinitum reuniri. Sed quia hæc positio Aristoteli non placuit, et Avicennæ responsio mirabilis valde videtur, diversi Peripatetici in extremas vias abierunt. Nam quidam (sicut Alexander) dicebant animam perire cum corpore. Verumtamen huic opinioni pauci admodum adhæserunt. Nam sicut ostensum est, omnes meliores Peripateticorum et Stoicorum dixerunt intellectum prorsus indissolubilem. Sed ne infinitatem animarum compellerentur admittere, quidam (ut Averroes et Avempote et Abubather) ponebant intellectualem naturam non formaliter, sed per resplendentiam quamdam uniri nobis: et sic omnibus animalibus pereuntibus, remaneret dumtaxat quoddam universale lumen intelligentiæ separatæ quæ illustravit animas, quemadmodum cunctis destructis coloribus, remanet universale lumen solis. Contra hanc autem falsitatem prolixius jam disputatum est. Ceterum quid Aristoteles ad hæc diceret, aperte non invenitur ab eo dictum. Unde etiam multi putant eum sensisse animam fore mortalem.

Footnotes

  1. art. xcviii, xcix. ↩

Chapter 102 of 220