Articulus 101
Quod secundum Aristotelem, anima rationalis sit immortalis.
IN undecimo autem Primæ philosophiæ contra Platonem loquens, Aristoteles ait quod causæ moventes seu efficientes sunt priores causatis, non autem causæ formales: in eodem etenim sunt simul tempore actus et potentia. Sed Plato dixit ideas formas esse rerum et præexsistere. Constat denuo, animam rationalem corporis formam esse. Ne ergo quis æstimaret Philosophum voluisse dicere, animam cum corpore finire, subjecit: Si autem et posterius aliquid manet, perscrutandum. Nam in quibusdam nihil prohibet: ut si est anima talis, non omnis, sed intellectus. Quod de anima cœli accipi non potest: illa enim non separatur ab orbe incorruptibili. Insuper, primo de Anima dicit, quod intellectus videtur substantia quædam esse et non corrumpi. Et alibi ait, quod si est aliqua operatio animæ propria, tunc ipsa non destruitur. Sed in tertio de Anima palam docet intellectum immixtum esse, et nullius corporis actum sicut virtus per organum operans: et sic anima habet operationem separatam a materia.
Adhuc, tertio de Anima attribuit intellectui agenti quatuor proprietates, dicens quod sit separabilis, immixtus, impassibilis et actu ens; et paulo ante dixit intellectum possibilem, etiam immixtum et separabilem, quatenus omnia recipere possit. Passibilis quoque est communiter dictus, a passione, quia recipit rerum species. Sed quod sit actu ens, negat: imo est in potentia ad omnes formas rerum. Agens autem intellectus dicitur substantia actu ens, quia illuminat et abstrahit et depurat. Ostensum rursus est et multipliciter probatum, hæc verba Philosophi de intellectibus qui sunt potentiæ animæ oportere intelligi. Dicitur enim quod necesse est in anima has esse differentias, ut scilicet sit in ea aliquid quod est in potentia ad omnia, et aliquid quod possit potentiam hanc actuare. Sed hoc satis habitum est supra in his quæ contra Averroem et Avicennam introducta sunt.1 Manifestum est ergo, secundum intentionem Philosophi humanum intellectum immortalem esse. Unde de intellectu tandem concludit: Et hoc solum immortale et perpetuum est.
Præterea, in Ethicis dicit, et sæpe allegatum est, quod videlicet homo contemplativus sit amantissimus Deo. Si autem post vitam hanc nullam beatitudinem retribueret Deus tali homini, non esset appetibile neque perutile amantissimum esse Deo:2 præsertim quum in hac vita plures adversitates frequenter contingant viris contemplativis quam carnalibus, quoniam opprimuntur et occiduntur vicissim ab his. Adhuc, proprium est amici ut communicet et largiatur bonitates suas ei quem diligit. Si igitur his viris theoricis qui jam præ ceteris affliguntur, nil prorsus retribueret Deus post hanc vitam, non videretur in quo pensari posset divinus amor super eos. Sed hæc in libris Boetii de Consolatu philosophico requirantur.
Elucescit igitur non bene a quibusdam dictum, dum asserunt, secundum doctrinam Aristotelis, animam inseparabilem fore:3 quanquam solennes quidam id ipsum dicant. Hi etiam qui Nominales dicti sunt, istis et Alexandro consentiunt, neque secundum Aristotelem, neque secundum naturalem rationem æstimantes posse ostendi immortalitatem animæ. Nec mirum si hoc dicant: nam dum rerum naturas et proprietates perscrutantur, ad terminos frequenter et ad sophismata convertuntur.
Footnotes
Chapter 103 of 220