Articulus 102
De doctrina Platonis in Phædone circa naturam et immortalitatem animæ.
ESSENTIALIS quippe animæ definitio est, esse principium vitæ et motus ejus in quo est. In omnibus igitur quæ a se moventur, necesse est primum motorem constituere, cui per se et non per accidens conveniat movere. Omni ergo animæ motivi animalis, est essentiale ut moveat. Quod autem essentiale est, inseparabile est. Semper ergo movet. Non igitur peribit anima pereunte corpore, etiam quæ solum sensitiva est, ut Plato infert. Adhuc, cui competit per se agere, competit etiam per se et separatim posse esse. Sed animæ etiam brutorum convenit per se movere, corpori vero moveri. Et sic non communicat anima talis cum corpore in eo quod est movere (nam mobile constat ex duobus, quorum unum est movens et alterum motum) : sic ergo separabilis erit a corpore. Si autem objiciatur Platoni, quod quamvis animæ essentiale sit movere, quia tamen sine corpore non potest esse expletio motus, non poterit anima sensitiva a corpore separari; ad hoc Plato respondit, illud esse in unoquoque principium motus, quod se ipsum movet. Dixit enim omne movens moveri: et ideo movere se ipsum, est prius eo quod est movere aliud. Si enim (ut Plato inquit) movens non potest se movere in se, nunquam movebit se in aliud: et sic movere se ipsum est prius eo quod est movere aliud. Posteriori autem deficiente non est necesse prius deficere. Ratio autem horum est: nam secundum Platonem, motus non solum est actus mobilis in quantum mobile, seu entis in potentia et ejus quod imperfectum est, sed etiam est actus moventis: et ita si movens non movet se, non movebit aliud. Quia igitur movere est connaturalis operatio animæ, et non semper movet corpus, necesse est ut se ipsam moveat.
Adhuc, sicut ait Plato ad discipulum suum Phædonem loquens, in minori mundo, quod est animal, est similitudo cum majori mundo, quod est cœlum, in hoc quod est moveri a se ipso et movere se ipsum. Hoc enim omnibus animalibus perfectis convenit, ut dividantur in partem moventem et motam. In majori autem mundo motor est incorruptibilis, eo quod per se et non per accidens, sed essentialiter competit ei movere: sic ergo et in minori mundo oportebit esse.
Amplius, motus naturalis animalis est a principio conjuncto et intrinseco. Illud ergo principium aut habet aliquid prius se, movens ipsum, aut se ipsum movebit. Si primum, tunc non esset primum movens. Sed non itur in infinitum. Oportet ergo in unoquoque quod movetur a se ipso, esse primum quod essentialiter et per se movet: hoc autem est simplex. Quod autem se ipso immediate movet, prius movet se quam aliud, ut probatum est. In hoc ergo quod est movere se, non dependet ad aliud. Et ideo ponebat Plato animam sensitivam habere operationem per se, non solum movendo, sed etiam sentiendo. Nam dixit sentire esse motum animæ per corpus, sic quod sentire est primo motus animæ sentientis, et anima sic mota moveret corpus ad sentiendum: et ob id dixit omnes animas esse brutales, ac in infinitum posse ascendere et descendere in generationem. Unde etiam ponebat omnia quandoque renovari, et mortua redire in eodem esse: quæ omnia Proclus Platonicus ad longum pertractat.
Sed hæc Platonis philosophia neque firma est neque vera. Licet enim motus sit operatio moventis quodammodo, non tamen quiescit in eo, sed procedit in mobile: non est enim actio immanens, sicut velle et intelligere, sed transiens, sicut ædificare et calefacere. Nihil ergo movet activo motu (secundum intentionem Platonis utendo motu) se ipsum, si non adsit corpus mobile recipiens influxionem moventis. Et quod dicit animam moveri a se ipsa, nihil est: nullum enim indivisibile est per se mobile; nullum etiam simplex et incorporeum movetur per se. Verumtamen (ut tactum est) Plato, qui dixit animam esse simplicem et incorpoream, non intellexit eam moveri a se motu locali, aut motu illo qui est exitus de potentia in actum; sed movere se ipsum dixit, quod in actu exsistens exserit et emittit a se actionem: sic enim dicebat primum movens moveri a se ipso; sic quoque dicit Philosophus intelligere esse motum. Quum ergo dixit animam movere se ipsam, voluit dicere quod operatur sine adminiculo corporis, econtrario formis quæ non agunt absque materia. Sed hoc est impossibile in anima solum sensitiva, ut sine corpore operetur. Sæpe enim demonstravit Aristoteles, quod sensus sit virtus passiva. Appetitus quoque sensitivus nunquam sine transmutatione corporis invenitur operari. Quoniam ergo anima brutalis non movet nisi per sensum et appetitum, sine corpore operari non potest.
Rationes denique Platonis in æquivocis consistunt. Animæ enim est movere sicut formæ est esse : non quasi movere sit in anima, sed anima est principium quo fit motus. Quod insuper dicit, movere inseparabile esse, quia essentialiter convenit animæ, certum est quod anima bruti per accidens corrumpitur : quia secundum se totam super compositionem delata est, et ita per accidens cessat movere. Rursus, essentiale est ei movere, sic ut sit formale principium, causans et emittens virtutem movendi in ipsum totum. Hoc tamen elucescit et consideratione dignum est, quod hæ rationes Platonis sufficienter ostendunt immortalitatem animæ rationalis, eo quod illa sit ex se ipsa causa operationum et gubernationis sui corporis, sicut nunc præinductum est.
Chapter 104 of 220