Articulus 103
Et est explanatio quomodo anima intellectualis possit esse corporis forma, quum tamen sit veraciter in se subsistens.
PORRO forma et materia substantialiter et immediate uniuntur. Substantialiter dico, quoniam unam eamdemque speciem et naturam constituunt; immediate vero, quoniam actus et potentia nullo ea colligante conjunguntur. Denique, sicut ait Aristoteles, susceptivum non est contingens : actus enim requirunt potentias sibi proportionatas; et ideo necesse est inter formam quamlibet et suam materiam, convenientem habitudinem esse, quatenus per materiam forma congruenter operari possit. Eadem itaque conformis est habitudo formæ ad materiam, in esse et in agere : quæ enim in nulla sui operatione eget materia, non requirit materiam in essendo, neque uniri ei potest. Quoniam quidem autem humanus intellectus in principio sui est velut tabula rasa, hinc utique phantasmatibus et sensitivis potentiis indiget, ut scibilium species et rerum formas adipiscatur. Verumtamen quia intellectus immixtus est et sine organo operans, separabilis est. Sic igitur Avicenna et Algazel contestantur, quod rationalis anima quoad sui esse inceptionem, non autem quoad incepti esse permanentiam, sit dependentiam habens ad corpus.1 Enimvero, quemadmodum jam dudum dicebatur, formæ rerum naturalium, figuris et numeris assimilantur. Superior enim totam potestatem et perfectionem inferioris comprehendit. Sed perfectiones inferiorum formarum sunt in superiori forma, non secundum modum proprium, sed secundum exigentiam formæ superioris. Sic nempe vegetativum et sensitivum, et ceterarum formarum perfectiones, sunt in anima rationali secundum modum naturæ rationalis. Constat equidem omnes virtutes formarum naturalium, citra intellectivam partem animæ qua ipsa vult et sapit, materiales et a materia inseparabiles exsistere.
Elucescit ergo, ipsam animam rationalem, in essentia præ ceteris formis esse simplicissimam, in virtutibus vero et operationibus maxime multiplicem. In quo etiam verissime ostenditur esse imago divini intellectus. Dionysius etenim ait, divinum lumen seu paternum radium, in essentia esse simplicissimum, et in efficacia multiplicissimum.2 Nunc ergo innotescit, qualiter secundum quasdam potentias et operationes ponitur anima separabilis, secundum quasdam vero minime. Quippe, sicut lucere est actus lucis, sic esse est actus essentiæ : et ob id, esse parificatur essentiæ in simplicitate suæ actualitatis et multiplicitate efficaciæ suæ virtutis.
Rursus, unio, propinquitas et distantia formarum ad materiam, quibus formæ quædam dicuntur materiæ viciniores aut ab ea magis separatæ, attendendæ non sunt penes localem approximationem vel elongationem, sed ut habitum est, penes gradum perfectionis et ordinem dignitatis. Formæ namque naturales, quo fonti et omnium formarum conditori fuerint propinquiores, eo dicuntur a suis materiebus distantiores, utputa virtutem et operationem facultatem materiæ vehementius supergredientes, habentes. Quumque anima rationalis sit in umbra intelligentiæ creata, secundum Isaac, habens se ad intelligentiam sicut se habet color ad lumen, secundum Avicennam; ideo mirum non est, si dicatur secundum hanc sui perfectionem a materia separata: cui tamen conjuncta est secundum esse et essentiam, per ceteras perfectiones et potentias sibi et materiæ communes. Sic quoque idem esse animæ, propter expansionem virtutis suæ, dicitur immateriale et solius animæ, secundum quod fluit ab anima intellectuali secundum vires suas separatas et divinas; et idem dicitur materiale et totius compositi, in quantum emanat ab anima secundum materiales et organicas suas virtutes. Ipsum tamen nunquam est alicubi ab essentia animæ separatum; sed sicut anima dicitur conjuncta et separata, sic et esse ejus. Neque diffunditur esse ab essentia, ubi non est essentia. Materia autem et forma sunt penetrativæ, et ubilibet simul. Hoc pie accipiendum est, quia proprie nulla creata essentia penetrat aliam tanquam illabens ei.
Footnotes
Chapter 105 of 220