Skip to the text

Articulus 104

Et est responsio ad rationes quibus superius argumentabatur intellectualem essentiam non posse corporis formam effici.

EX his itaque prælibatis parata est via dissolvendi vim eorum quæ præinducebantur, quod rationalis anima non esset intrinsecus et primus actus materiæ. Et ut mihi videtur, vis omnium rationum illarum aliud non postulat, quam ut manifestetur qualiter eadem forma sit in se stans et alteri innitens, seu quomodo idem esse possit attribui formæ et toti composito, sic quod in uno eodemque esse, utrumque subsistat. Formæ nempe non intellectuales, licet sint principium ipsius esse totius compositi, non tamen in se ipsis subsistunt. Hæc autem jam explanata sunt. Animam autem esse in materia ut actum, et stare in se ipsa, non est localiter distare eam a se ipsa; sed est eam secundum quasdam operationes et gradus communicare cum materia, et secundum quasdam potentias sine communicatione corporis operari: quod utique rationaliter contingit, quum sit ipsa horizon formarum, et tanquam confinium quoddam corporeorum et incorporeorum.

Denuo, anima dicitur in se subsistere in corpore, non sicut quid completum in specie, sed quasi non dependens neque immersa materiæ, habens videlicet operationes et potentias quæ neque in organo neque in materia radicantur: et ita nec anima in materia suscipit subsistentiæ fulcimentum secundum hunc suæ perfectionis gradum. Hoc tamen non impedit quin secundum hanc suam perfectionem possit corpus ponere in specie, vel potius toti speciem largiri: nam esse intellectuale animæ habet habitudinem ad corpus, sicut in articulo præcedenti ostensum est. Per sensitivum itaque et ceteros gradus inferiores fit intellectualis essentia informans materiam, per esse autem rationale ponit eam in specie; et est ei conjuncta non per impressionem aut informationem sui in materiam, sed potius per tractum quemdam quo trahit corpus ad naturam et modum sui esse. Esse enim substantiæ intellectualis tam plenum est, ut secundum se totum a materia comprehendi nequeat, sed solum secundum vires materiales et organicas. Quippe ob hoc quod anima secundum perfectionem intellectualem non est informans, sed in se stans, non sequitur quod totus homo non sit vere rationalis, aut quod ipsa sola anima sit homo. Dicitur enim homo rationalis, non quia intellectus sit virtus corporis aut materialis, vel quia operatio intellectiva sit communis animæ et corpori, sicut visio vel cogitatio, sed quia totum compositum quod est homo, habet in se formale principium sibi conjunctum: quod secundum inferiores gradus est materiam informans, et secundum esse rationale, materiam informatam ad se et modum suum trahens et elevans ut sibi subserviat. Non ergo anima in quantum rationalis sic in se subsistit, ut non sit pars hominis. Homo enim dicit substantiam non solum intellectualem, sed etiam sensitivam, mobilem ac naturalem: alias non esset animal. Intellectivum enim hominis non est purum, sed ut dictum est, comprehendit in se, tantum secundum modum sui, sensitivum et alios formarum gradus.

Si dixeris: Per rationale ponitur homo vel corpus in specie: ergo illud erit commune animæ et corpori, neque radicabitur in sola substantia animæ. Quod enim ponit aliud in specie, est pars speciei; et id quod ponitur in specie, participat naturam et esse principii formalis dantis speciem. Non ergo bene dictum est, animam secundum gradum rationalis perfectionis in se subsistere, quasi potentiam separatam et operationem propriam habentem. Ad hanc objectionem secundum diversos diversimode responderi possit, ut cito patebit. Sed jam dicendum, quod utique hæc est per se. Homo est rationalis, et anima est pars hominis, ponens corpus in esse humanæ speciei. Sed aliter convenit esse intellectivum seu rationale homini, et aliter animæ; uterque tamen convenit sicut ei quod per se subsistit. Homini etenim convenit secundum totam suam virtutem, qua scilicet comprehendit in se et diffundit a se sensitivum et alia; animæ vero convenit, in quantum ab ea fluit potentia intellectiva, et intellectualis operatio: et quoad hoc, anima subsistit in se, sed non perfecte. Homo autem est perfectæ subsistentiæ, quia tam secundum sensitivum quam intellectivum subsistit per se: quod animæ non convenit. Corpus vero participat esse intellectuale secundum modum capacitatis suæ: nam ad illud ordinatur omne esse inferius et conjunctum corpori. Nunc igitur lucide claret, quomodo sit anima subsistens in se, et tamen pars subsistentis. Et per hoc prima ratio soluta est.

Secunda ratio similis est primæ rationi. Nam quod prima arguit de essentia, secunda arguit de esse: ideoque qui non distinguunt realiter esse ab essentia, ad eam dicerent sicut ad primam. Sed dicendum, quod idem esse in identitate suæ actualitatis manet in anima, dans ei subsistentiam, prout fluit ab ea secundum divinam et separatam suam portionem; communicatur autem corpori, sicut essentia animæ, ut in præcedenti articulo declaratum est. Dum namque materia recipit essentiam formalem, recipit etiam esse formæ. Corrumpitur quoque illud esse in quantum materiale est, sicut et forma in quantum materialis est, corrumpi dicitur: non quod substantia formæ vel actualitas esse simpliciter destruantur, sed quia desinunt habere modum exsistentiæ quem habebant. Sic nempe dum moritur homo, esse ejus corrumpi dicitur, quia non manet esse totius.

Ad tertiam respondendum, quod in eodem esse subsistit forma intellectualis et ipsum totum; nec tamen in homine sunt duo subsistentia, quia anima, quæ non est completæ subsistentiæ, est pars ejus quod perfecte subsistit. Non tamen idem esse quod est in anima et toto, differt aut distat a subjecto, semper enim manet in forma; sed dicitur materiale et actus materiæ atque totius, ut egrediens ab anima secundum perfectiones suas quibus materiæ immersa et impressa est, vel toti speciem et rationem largiens. Est ergo idem esse totum in anima secundum entitatem actualitatis suæ, non autem secundum potestatem suæ efficaciæ. Virtus enim ipsius esse parificatur virtuti essentiæ, secundum præhabita. Hoc equidem modo anima subsistit in se secundum totalitatem suæ essentiæ, non autem secundum totalitatem suæ potentiæ; et anima subsistit in suo esse, in quantum esse fluit ab ea secundum supremum illud et divinum quod in ea est. Esse vero dicitur fore in materia, in quantum materia formam recipit cui immediate unitur, et participando formam, participat esse, sicut substantia per superficiem est susceptiva albedinis. — Quarta autem ratio, in responsione primæ rationis omnino soluta est.

Quinta insuper ratio procederet, si esset anima perfectæ subsistentiæ, sicut de ideis dixit Plato. Inniti autem materiæ et in se subsistere, conveniunt animæ secundum diversos gradus perfectionum. Neque unum horum contrariatur alteri. Anima enim in quantum rationalis, est forma corporis: non tamen ut sit materialis aut corpori impressa; sed ut dictum est, per inferiores perfectiones et esse suum inferius, primo materiæ proportionatur. Naturam denique rationalis animæ non consequitur per se stare perfecte: imo quia rationalis est, habet ad corpus naturalem habitudinem.

Ad sextam dicitur, quod in eodem esse subsistit anima dum separata est, et dum est in corpore; sed in corpore stat etiam sub esse totius, per quod efficit opera sensus et motus. Sed omnia hæc sunt jam clare præostensa et in præcedenti articulo. Est enim eadem subsistentia animæ dum in corpore est, et dum separata est; sed non est idem modus subsistendi. — Responsio sequentis rationis frequenter data est. Non enim est anima a materia omnino comprehensibilis. Sed hoc verum est, quod intellectus in corpore, in multis cogitur operari secundum qualitatem corporis; non tamen recipitur in materia sicut actus, quum sit immixtus. — Ultima ratio, præ ceteris clarior, soluta est.

Chapter 106 of 220