Articulus 105
Quid veritatis contineat et qualiter sustineri possit positio Platonis et Avicennæ, dicentium hominem aliud non esse nisi animam rationalem. Cui positioni videtur favere Albertus, dum ait, secundum rem idem esse animam rationalem et humanitatem, et Hugo de S. Victore, qui concedit hominem esse animam dumtaxat.
EX prædeterminatis quippe nunc penitus innotescit, quod rationalis anima secundum divinum illud quod in ea est, videlicet intellectivum, ponit hominem in specie, absque hoc quod esse rationale vel intellectuale sit materiale seu virtus corporis, aut impressum materiæ. A Platone enim et Aristotele et ipsorum secutoribus concorditer perhibetur, intellectum esse separatum, immixtum, et cum nullo commune aliquid habentem. Quod si de substantia animæ intellectivæ accipiatur, habetur intentum. Si vero de potentia, tunc palam quod non est potentia separatior vel melior quam essentia a qua fluit. Ex his (ut videtur) convenienter dictum est a Platone et Avicenna et aliis quibusdam, quod homo non sit nisi anima rationalis. Corpus enim nihil pertinet ad naturam intellectualis perfectionis. Nam ut multipliciter præhabitum est, esse rationale vel intellectivum, in sola substantia animæ radicatur: aliter inevitabiliter procederet ratio Commentatoris, quod scilicet tale esse esset materiale et per corpus operans, sicut virtus corporis, ut visus; neque potentia intellectiva et intellectualis operatio subjectarentur in sola essentia animæ, sed perirent destructo corpore. Quoniam ergo homo dicitur a natura et perfectione et operatione rationis, videtur prorsus anima intellectiva esse id quod est homo, quasi in se habens quæ ad esse hominis sufficiunt.
Præterea, Aristoteles nono Ethicorum dicit, quod homo est suus intellectus. Adhuc, idem quod nunc meretur et demeretur, gaudet et contristatur, post separationem animæ et corporis remuneratur, et lætatur, vel mœret; sed post separationem sola anima manet: illa ergo in corpore operatur ea quæ homo operari dicitur; et sic (ut Plato ait) homo non est nisi anima utens corpore.
Amplius, si corpus est de essentia et ratione hominis, tunc necesse est quod anima in quantum rationalis, sit intrinsecus et informans actus corporis: quod negatum est superius. At vero persona est naturæ rationalis individua subsistentia.1 Si ergo anima secundum quod rationalis, non sit substantialis et intrinseca forma corporis, tunc erit persona, et non nisi homo. Plurima nempe adduci possent ad confirmationem hujus, quæ nuper et dispersim prætacta sunt. Licet igitur difficultas vehemens videatur esse in hac materia, ex prædeclaratis tamen in proximis articulis non est difficile veritatem horum indagari. Ostensum est equidem, quomodo vivum, vegetativum et sensitivum sint in intellectivo hominis, sicut ternarius in quaternario, et trigonum in tetragono. Quando ergo rationale dicit essentiam animæ rationalis, tunc comprehendit in se gradus et perfectiones inferiorum formarum: aliter ab eodem non sumerentur species et genus. Si vero rationale dicat illam perfectionem animæ a qua sumitur specifica et ultimata differentia hominis, tunc non fluunt ab ea nisi potentiæ separatæ, videlicet intellectus et voluntas, per quas differt homo a ceteris. Ad perfectionem autem rei non sufficit id per quod differt ab aliis, sed etiam ea necessaria sunt in quibus communicat cum aliis. Quis enim dicat hominem perfectum, si careat sensitivo et mixtionali, per quæ cum inferioribus essentialem convenientiam habet? Propterea nempe paulo ante dicebatur, quod anima rationalis non perfecte subsistat in se, quia non secundum totam suam potestatem, sed prout effluit ab ea intellectus.2 Homo autem est res perfectæ subsistentiæ, cui conveniunt omnes vires et operationes quæ ab anima emanant. Sic ergo verificatur positio Platonis et Avicennæ, et auctoritas Aristotelis, et hoc quod Hugo et Albertus dicunt: quia scilicet secundum id quod actualissimum et formalissimum in homine est, est homo suus intellectus vel anima rationalis. Sed simpliciter verum non est id ipsum. De ratione enim hominis est animal, et vivum seu corpus animatum: quæ non sunt ipsa anima. Hæc tamen non prohibent quin anima in quantum rationalis, sit forma corporis, et homini speciem donans. Non enim est necesse quod sit tota materiæ inhærens vel impressa, sed sufficit quod per esse suum inferius informet, et per esse suum superius corpus ad naturam et modum sui trahat. Et ideo S. Thomas dicit non esse inconveniens, quod idem sit esse in quo subsistit compositum et forma, quum compositum non sit nisi per formam, nec seorsum utrumque subsistat.
Dicendum igitur, quod totum esse rationale vel intellectivum per quod homo speciem sortitur, est in ipsa anima totaliter et integre; nec dicitur esse in toto nisi ratione animæ, quæ est pars totius: et sic anima est totum id quod est homo secundum esse suum specificum. Sed hoc idem esse rationale, in quantum ceterarum formarum inferiorum perfectiones comprehendit et exserit, sic veraciter est in toto: et per hoc esse, est homo animal, corpus et vivum; nec sic homo est id quod est anima. Sed quia de ratione speciei est genus et superiora, ideo hæc nunquam concedenda est: Homo est anima rationalis. Patet ergo, quod homo secundum esse speciei ab ultimata differentia procedentis, excedit ordinem et conditionem ceterarum sensualium substantiarum. Hoc enim esse ejus, separatum est a materia, in se subsistens et immortale. Sed hoc idem esse hominis, secundum quod procedit ab anima per inferiores quas includit perfectiones, materiam coincludit.
Et si objicias, quod qualitercumque consideretur anima, semper manet forma corporis; rursus, quia quocumque modo accipiatur homo, semper de ratione ejus est materia, quum sit species naturalis:3 dicendum, quod semper anima manet forma corporis, sed speciali modo a ceteris formis. Quia enim anima est horizon et ligamentum formarum omnino separatarum et omnino conjunctarum, oportet in ea aliquid esse de modo et natura utrumque. Non est ergo necesse quod si ponat corpus in specie per supremum quod in ea est, ideo secundum illud sit conjunctum ei per impressionem et dependentiam ad corpus: imo illud esse manet totum in anima, quod fluit ab anima secundum divinum quod in ea est, et idem ipsum communicatur corpori, sicut et anima ipsa secundum inferiorem suam portionem. Sed hæc jam sæpe dicta sunt. Denuo sic: quum dico homo simpliciter, dico compositum, quod utique non est solum anima; sed quum dico homo secundum esse quod habet a sola differentia finali, tunc dico essentialem illam hominis perfectionem a qua dumtaxat fluit ratio et esse quod materiale non est, neque in materia receptibile, videlicet esse intellectivum. Per hoc manifestum est rationes præinductas solutas esse.
Albertus tamen dicit, quod materia non sit de essentia substantiæ naturalis, sed intrinsecus terminus fluxus formæ: sic quod materia requiritur ad constitutionem speciei, non quasi quidditatem ingrediens, sed quasi fluxum formæ intrinsece terminans. Unde secundum eum, in eodem identificantur forma partis et forma totius: et sic dicit idem esse, animam rationalem et humanitatem. Non tamen dicit, quod homo sit anima; sed homo secundum eum, includit materiam non sicut partem essentiæ: imo ut ait, in omni specie naturali sola forma est tota quidditas et totum esse rei. Quæ omnia nititur Thomas destruere, dicens materiam esse de quidditate rerum naturalium, et esse aliud ab essentia affirmans. Quid autem horum rationabilius dicatur, alibi investigandum est. Avicennæ porro positio cum præinductis concordari potest. Non enim posuit in homine plures formas, sed loquebatur de homine secundum illud esse solum quo est ei cum Deo et divinis intellectibus parilitas nominis apud Platonem: sicut etiam dicit Aristoteles decimo Ethicorum et duodecimo Primæ philosophiæ, divinum quiddam esse in homine, quod est intellectus. Ratio vero et intellectus idem sunt. De doctrina denique et positione Platonis, specialis articulus præhabitus est: ejus enim assertio cum prædeterminatis in toto concordari non potest.
Footnotes
Chapter 107 of 220