Articulus 106
Quod anima non est complexio, sicut dixit Galenus; neque harmonia, ut posuit Empedocles; neque de substantia Dei, quemadmodum asserebat Manichæus; neque corpus, sicut putabant antiqui naturales.
QUONIAM quidem ex diversis complexionibus diversas passiones animæ in nobis esse videmus, sic quod eadem passio attribuitur complexioni alicujus et animæ ejus, sicut cholericæ complexioni, et etiam animæ ejus qui hanc complexionem habet, attribui solet repentina ira: hinc motus est Galenus, ut diceret animam complexionem esse. Sed hæc positio rudior est positione Alexandri: et ideo rationes quibus dudum argumentabatur contra Alexandrum, efficacius destruunt positionem istam quam illam. Sunt tamen usque modo quidam Galenistæ, qui si non magis prohiberentur fide quam naturali lumine, æstimarent positionem Galeni veram esse. Quorum defectus ex eo consurgit, quod non reflectunt considerationem suam nisi ad animales et harmonicos ac corporales motus, et operationes atque proprietates animæ. Si etenim divinum illud quod in nobis est contemplarentur, scirent utique, quod operatio intellectualis penitus supergreditur virtutem et modum complexionis. Ostensum est namque, esse intellectum non virtutem corporis aut organi, quum sit immixtus. Præterea, complexio non est forma substantialis, sed accidentalis :1 non igitur potest largiri speciem et essentialem rationem, quod tamen anima efficit. Amplius, species rerum stant in indivisibili, sicut et numerorum species, ut supra præhabitum est, aliter periret ordo rerum; complexio autem non stat in indivisibili, suscipit enim intensionem et remissionem : imo, quum complexiones hominum differant specie, homines quoque specie differrent, si esset anima complexio. Præterea, complexio non movet corpus nisi secundum naturam elementi prædominantis in mixto; anima autem movet corpus in omnem differentiam loci. At vero, anima regit motus corporis, et passiones quæ ex complexione nascuntur vicissim refrenat et superat : non est ergo complexio. Rationem proinde Galeni facile est solvere. Quum enim anima sit forma corporis, comprehendens in se sensitivum et mixtionale, disponitur diversimode secundum diversas corporis complexiones. Passiones ergo tales quæ nominatæ sunt, attribuuntur animæ sicut principali causæ; complexioni autem, sicut disponenti et causæ materialiter se habenti.
Porro huic prætactæ opinioni positio Empedoclis similis est, dicentis animam esse harmoniam, non quidem sonorum, sed contrariorum. Quæ positio debilis est. Si enim anima esset harmonia, tunc illic esset universaliter anima, ubi est harmonia : quo concesso, omne mixtum esset animatum. Rationes denique contra Galenum positæ, eam sufficienter destruunt.
Sed ea quæ sunt de subsistentia et immaterialitate et simplicitate et immortalitate intellectualis animæ diligenter tractata, has duas positiones, et potissime opinionem eorum qui dicebant animam esse corpus, plene redarguunt. Habitum nempe est, quod forma et materia sunt ubilibet simul : alioqui aliqua pars materiæ esset informis, quod implicaret. Si igitur esset anima corpus, corpora penetrarent se mutuo, et essent ubique simul : quod non sinit partium distantia. Præterea, anima in viventibus est primum movens, sicut in Phædone demonstravit Plato, et octavo Physicorum Aristoteles. Corpus autem non potest esse primum movens in animali : quia primum movens oportet esse simplex, ut ostendit Philosophus. Adhuc, substantia dividitur in materiam, formam, et compositum; compositum vero est corpus constans ex duobus illis : non est ergo anima corpus. Præterea, sicut Gilbertus arguit, omne corpus additum alteri, facit ipsum majus; sed præsente anima non est corpus majus quam ea absente, quemadmodum sensus edocet : anima ergo simplex essentia est.
Manichæus autem, qui dixit Deum esse lucem quamdam corpoream, distentam per spatium infinitum, adjecit animam de natura Dei esse et particulam quamdam divinæ lucis. Hæc quoque positio, neque Aristoteli, neque philosophiæ, neque fidei consona est. Aristoteles enim octavo Physicorum ostendit, Deum nullam prorsus habere magnitudinem, et omnino incommutabilem esse; et alibi docet, quod Deus sit purus actus, impartibilis et simpliciter perfectus : quæ omnia sunt contra figmenta Manichæi. In superioribus autem determinatum est et disputatum contra Trismegistum, et eos qui dixerunt divinum esse, esse omne quod est, tanquam sit Deus esse formale omnium : quæ omnia Peripateticorum sapientia efficaciter improbantur.
Footnotes
-
art. xcvii. ↩
Chapter 108 of 220