Skip to the text

Articulus 107

Utrum corpora cœlorum sint animata.

IN cunctis rerum ordinibus palam conspicimus, quod per se et essentialiter tale, est prius illo quod est accidentaliter et per extrinsecum tale. In moventibus autem et motis oportet esse statum : est ergo aliquod primum motum. Hoc igitur aut movetur a se ipso et intrinseco principio, aut certe a motore secundum esse separato. Hoc secundum, juxta Aristotelem, non potest dici: quia ut tactum est, sic primum motum non moveretur a se ipso. Quia ergo primum motum est per se et ab essentiali principio motum, ideo cœlum movetur a forma sua. Motum enim dividitur in partem moventem quæ est forma, et partem motam quæ est corpus. Sed dici non potest, quod hæc forma cœli sit non vitalis, quia sic motus cœli esset a natura: quæ quia determinata est ad unum tantum, circularis et perpetui motus causa esse non potest. Rursus, Aristoteles octavo Physicorum demonstrat, quod nihil movetur a se ipso nisi animatum. Ob hoc Aristoteles asserit cœlum animatum esse, anima utique nobili et intellectuali: quod secundo Cœli, et duodecimo Primæ philosophiæ, et octavo Physicorum aperte confitetur. Rursus, nam nobilissimo corpori, quod etiam ceterorum corporum causativum et gubernativum est, debetur nobilissima forma: quæ non est nisi intellectualis anima. Et hanc doctrinam tota schola Peripateticorum sustinet: quam etiam ante eos Socrates et Plato cum Stoicis introduxerunt. Quod jam frequenter ostensum est ex dictis Platonis et Procli, neque congruit illa resumere modo. — Enimvero hac positione sic stante, difficultas maxima relinquitur, an cœlorum animæ intellectuales solum, an etiam sensitivæ appellandæ sint. Et quidem quod sensus exteriores non habeant, palam est, quoniam corpora cœlestia sunt maxime uniformia et simplicia: non igitur habent organa. Sed quia intellectus secundum se omnino separatus est secundum esse et operari, ut frequenter demonstratum est supra; si anima cœli solum intellectualis esset, non posset ut forma substantialis et intrinsecus actus uniri orbi. Intellectus enim secundum quod intellectus, habet esse in se stans et propriam subsistentiam. Ex hoc moti sunt multi Peripateticorum, utputa Alexander et Porphyrius, Avicenna et Algazel, et qui eos sequuntur, ad ponendum quod anima cœli sit non tantum intellectiva, sed etiam electiva et imaginativa, licet ceteris sensibus careat. Si enim (ut inquiunt) sensitiva non esset, hoc modo actus corporis non fieret.

Porro, commentatori Averroi hæc positio non placuit. Dicit enim in libro de Substantia orbis, quod in cœlo non sit materia, nisi illa quæ est subjectum motus, non autem illa quæ est secundum se pura potentia, et subjectum primum formæ substantialis. Unde consequenter dicit, quod anima cœli sit solum intellectualis, non orbem ceu primus actus informans, sed per sui luminis influentiam appropriata ei:1 et sic asserit cœlum esse animatum. Denique, admittit quod orbis, secluso motore, sit adhuc actu ens, sicut et animam ejus dicit in se subsistere.

Hæc autem opinio valde irrationabilis est: quod enim ex duobus entibus per se subsistentibus et in actu exsistentibus fiat vere unum, prorsus impossibile est. Ideo salvare non potest quod cœlum sit vere animatum, quasi aliquid unum secundum esse et speciem fiat ex orbe et anima. Neque aliqua vitalis operatio communicaretur orbi a tali anima, nisi quis dicat motum orbis esse vitam ejus: quod non est nisi per similitudinem quamdam verum. Præterea, quod negat in cœlo esse materiam, contra Aristotelem est in multis locis. Ait enim omne sensibile, omne mobile et omne quantum habere materiam; dividit etiam substantiam in materiam, formam, et compositum constans ex illis. Quum igitur cœlum non sit forma tantum neque materia pura, oportet quod sit ex his compositum. Sed hæc sufficiat sic tangere. Non enim in hoc opere contra hanc ejus positionem diffusius disputandum est.

Insuper, S. Thomas in hoc Averroi conformis est, quia dicit secundum mentem Aristotelis animam cœli solum intellectualem esse; sed in hoc dissentit a Commentatore, quod dicit secundum Philosophum talem animam uniri corpori secundum substantiam suam sicut formam. Supposuit enim, quod et verum est, quod scilicet secundum Philosophum, cœlum sit vere animatum, habens in se omnes differentias positionum ex natura rei :2 quod secundo Cœli aperte tradit. Sed istud non videtur stare posse. Nam ut probatum est, intellectus secundum quod intellectus, nullius materiæ actus est nisi per aliquid inferius dependeat ad corpus : sed secundum Philosophum secundo de Anima, anima est actus primus, et substantialis atque intrinseca forma corporis. Non est ergo secundum doctrinam Philosophi possibile, animam cœli veram esse animam, et tamen solum intellectualem esse, et in se subsistere : quod tamen Thomas affirmat. Præterea, anima cœli in nulla operatione communicat cum orbe, si tantum intellectualis est, nisi in movendo : est ergo tantum motor orbis, et non intrinsecus actus. Sed de ratione animæ est quod sit principium vitæ et motus ejus in quo est : anima ergo cœli, si vere anima est et corpori vitam communicans, solum intellectualis non est. Amplius, animatum per animam efficitur animal : animal autem est substantia sensitiva et non solum intellectualis. — Plura vero adduci possent ad confirmationem hujus, quorum multa præhabita sunt in articulo illo quo olim in superioribus arguebatur, essentiam intellectualem non posse fieri formam corporis ;3 sed hæc sufficiant. De hac etenim materia, utputa de animabus cœlorum et siderum, nil prorsus determinare audeo. Hoc tamen scio, quod naturalis ratio hoc potius contestatur quam ejus oppositum, licet forsan neutrum demonstrare possit. Denuo, sive cœli dicantur animati sive non, nil videtur ad fidem pertinere. Augustinus enim in Enchiridio ait : Nec illud quidem certum habeo, utrum ad eamdem, videlicet angelorum societatem, pertineant sol et luna et cuncta sidera. Alibi quoque dicit : Magna quidem et non evidens quæstio est, an magna hæc supermundana moles, ab anima quadam volvatur an non : quæ repelli non debet, nisi falsitas ejus clarius elucescat; nec recipi, donec veritas ejus certius comperiatur. Origenes quippe cœlos dicit animatos; solem quoque et sidera. Verumtamen, quoniam Scriptura creaturas Dei, et præsertim intellectuales, determinando et distinguendo, de animabus cœlorum aut beatitudine earumdem nil videtur dicere : quæ tamen si essent, dignissimæ et honorabilissimæ forent, et in laudem Conditoris merito describendæ; hinc quibusdam apparet tutius esse, si cœli ponantur inanimati.

Footnotes

  1. art. xxx, LXXVIII. ↩

  2. art. cii, crv. ↩

  3. art. xciii. ↩

Chapter 109 of 220