Articulus 108
De omnipotentia Dei.
ESSE autem, est prima rerum creatarum, et proprius effectus primi principii dicitur. Denique, omnis virtus perfecta ad illorum productionem se extendit quibus ratio sui proprii effectus non repugnat. Est enim idem judicium de re et ratione rei. Quibuscumque ergo ratio entis congruere potest, illorum divina virtus conditiva est : quemadmodum et virtus illuminativa solis perfecta dicitur, quoniam quidquid luminis sui capax est illustrare potest; et virtus ædificativa artificis perfecta non esset, si non posset in ea quibus rationem domus convenire nil prohibet. Certum est autem ex antecedentibus, divinam virtutem quomodolibet perfectam exsistere. Esse autem repugnat ejus oppositum, quod est non esse.1 Omnia itaque potest Deus efficere quæ non includunt in se non esse : cujusmodi est contradictio. Præterea, prima causa est causa extra genus, omnino illimitata et nihil præsupponens : quæ omnia superius probata sunt. Ei ergo convenit esse causam entis in quantum est ens. Si ergo divinæ virtutis causalitas determinata esset et contracta ad certos effectus, non esset causa entis absolute, sed hujus entis in quantum tale :2 quod omnino absurdum est. Amplius, causalis fecunditas, eminentissima perfectio est, ut sexto Primæ phi losophiæ patet.3 Ei ergo qui simpliciter perfectus est, convenit perfecta causalitas: quæ utique non est nisi illa quæ omnia potest. Deus ergo omnipotens est. Porro materiæ est pati et moveri; formæ vero, agere et movere. Forma quoque duplex est, utputa informans et foris manens. Nec dubium quin formæ foris manentes sint causaliores ceteris: materia enim activitatem et communicabilitatem formæ determinat et coarctat. Deus autem est forma omnia formans, et omnimode foris manens, propter ipsam suam puram, supervivalem et incommiscibilem bonitatem: ergo ejus virtus causalis, omnino incoarctabilis est. At vero modus agendi parificatur modo essendi; divinum autem esse simpliciter perfectum est: ipsius ergo causalitas omnipotens est, aliter non esset perfecta.
Amplius, agens in virtute atque essentia penitus infinitum, non restringitur ad determinatos effectus, nisi per voluntatem et scientiam intellectus: aliter enim habitudinem et proportionem non haberet ad effectus, qui finiti sunt in numero et perfectione, ut probat Avicebron. In præhabitis vero jam deductum est, primum principium infinitum esse in esse et posse, et quod non agat necessitate naturæ, sed sapientialiter et liberrime.45 Ratio ergo determinationis rerum creatarum est divina voluntas: ideoque alia a se Deus non vult absoluta necessitate, sed ea necessitate dumtaxat quæ est ex suppositione. Quoniam namque ipsius voluntas incommutabilis est, quod semel vult, semper vult secundum ordinem quo volitum tale cadit in volentem. Simpliciter ergo loquendo, non est divina virtus in agendo limitabilis, sed omnia valet. Enimvero, quo causa in bonitate et divitiis uberantior fuerit, eo ad communicationem sui potentior est. Id ergo cujus natura est incircumscripta bonitas, interminabilis efficaciæ est in agendo.
Amplius (et est ratio hæc ex doctrina Platonis sumpta), agens omne in tribus perfectum est ad agendum, videlicet in scire, posse et velle: præsertim in scire non obnubilato, posse non impedito, et velle a rancore prorsus relegato. Quod autem scientia et potentia atque voluntas primi agentis, ab omni invidia, resistentia omni, et omni obtenebratione longe distent et penitus liberæ sint, agnoscit qui novit quod Deus est id quo nil dignius concipi potest. Deus ergo in agendo efficacissimus est, et vere omnipotens.
Insuper, triplici de causa contingit aliquid non posse ab aliquo produci. Aut quia non habet similitudinem et affinitatem cum causa (oportet enim simile a simili procedere): quemadmodum virtus quæ est in semine animalis, plantam non potest producere, quum tamen animal producere queat, quod planta præstantius est. Secundo modo, quia effectus excellentia excedit virtutem et modum causæ: sicut incorruptibilia non possunt a corruptibilibus produci. Tertio, propter indispositionem materiæ: quia actus activorum sunt in patientibus prædispositis, secundum Philosophum. Nullo autem horum modorum potest aliquid excludi a potentia divinæ causalitatis: quidquid enim aliquo modo participativum est esse, in hoc ipso, primo enti assimilatur, rursus, dignitas primæ causæ omnibus superexaltata est: et quoniam Deus etiam materiæ causa est, indispositio materiæ ipsi nequit resistere, potissime quum primus actor in actione sua nihil præsupponat. Deus ergo omnia potest quæ enti facto vel factibili in quantum hujusmodi non repugnant: illud enim est objectum causalitatis divinæ virtutis. Est igitur Deus in agendo omnipotens: quod nec Aristotelem latuit neque Avicennam. Aristoteles nempe philosophum quemdam nomine Agathonem commendat, quoniam nil nisi impossibile a divina potentia exclusit. Avicenna quoque dixit, quod ideo primum principium omnipotens est, quia omnia potest quæ vult et sicut vult. Propterea in libro Causarum scribitur, quod primum est virtus virtutum et in potentia infinitum, præstans singulis fixionem et subsistentiæ fulcimentum: quoniam sine ipsius præsentia nec in ictu oculi duraret omne creatum.
Footnotes
Chapter 110 of 220