Skip to the text

Articulus 109

Quemadmodum Deus, qui omnia potest, dicitur quædam non posse.

UNIVERSALISSIMÆ ac primæ et omnino illimitatæ causæ, correspondet effectus communissimus et nil nisi causam ante se præsupponens: ideoque esse, quod omnium generalissimum est, dicitur proprius effectus primæ causæ. Causis equidem secundis non convenit esse creare, sed determinare. Dum ergo dicitur Deus causa entis in quantum est ens, hoc verum est de ente quod habet esse receptum, quod etiam dividitur in decem prædicamenta. In hoc quippe est Deus omnipotens, quia ad quæcumque extendit se capacitas et passiva potentia taliter dicti entis, illorum divina causalitas productiva est. Omnia autem quæ excipiuntur a virtute divinæ potentiæ, vel capacitatem non habent in re creata, vel derogarent puritati et perfectioni virtutis divinæ. Quod sic ostendi potest. Nam sicut quinto Primæ philosophiæ Aristoteles docet, potentia duplex est, videlicet activa et passiva. Activa est, quæ est principium transmutandi vel producendi aliud in quantum aliud. Unde etiam causa definitur esse id ad cujus esse sequitur aliud. Passiva vero potentia est principium transmutandi ab altero in quantum altero. Primo modo dicitur Deus habere potentiam; sed secundo modo dicitur materia pura potentia. Dicimur autem aliquid posse ab utraque potentia: sicut lædi et mori, aut agere aliquid, posse dicimur. Illa ergo congruit a Deo excludere quæ potentiam passivam concomitantur. Potentia autem passiva quandoque est ad esse, quandoque ad operationem et passionem aliquam. Quum ergo sit Deus purus actus, non potest novum esse induere, neque corpus fieri, nec deficere, neque augeri, etc. Quæcumque itaque passionem et defectum designant, ut fatigatio, oblivio, pœnitere, irasci et contristari, a Deo longe relegata sunt.

Porro, nulla virtus extendit se ultra latitudinem sui objecti. Ubi ergo deficit et tollitur ratio entis factibilis vel facti, hoc dicitur Deus non posse, non ratione suæ impotentiæ, sed propter incapacitatem potentiæ passivæ entis facti. Ob id, contradictoria esse simul, vel opposita dici de eodem, dicitur Deus non posse efficere, et universaliter, quæcumque contradictionem implicant: sicut præteritum non fuisse; quod est, non esse dum est; aut quod aliquid sit sine his quæ ad essentialem rationem suam pertinent. Hinc patet, quod Deus non potest creare Deum. Nam de ratione entis creati est ad aliud habere dependentiam, et finitæ perfectionis esse: alioqui non differret a Deo. Unde etiam non potest Deus se ipsum destruere, vel velle non esse. Hæc ergo tria, videlicet privativa, mala et materialia, a divina potentia removentur. Qui enim potest quod sibi non expedit, quo hoc magis potest, eo impotentior est. Unde nec currere, nec comedere, neque dormire potest, neque malum cogitare vel velle aut agere.

Chapter 111 of 220