Articulus 110
Quod Deus est essentialiter beatus, et fons omnis beatitudinis.
SOLI quippe intellectuali naturæ felicitas attribuenda est: quamvis in omni specie entis sit quoddam summum bonum speciei illi possibile. Felicitas denique in contemplatione optimi speculabilis statuenda est. Intellectus enim est perfectissima virtus, et optima in rebus sunt non utique sensibilia, sed intelligibilia. Quo ergo virtus intellectualis fuerit sublimior, et objectum intellectus præstantius, speciesque intelligibilis perfectior, et modus intelligendi convenientior; eo felicitas, quæ aliud non est nisi optimæ potentiæ operatio optima, erit plenior et major: nempe ex his quatuor dependet perfectio operationis. Sed divinus intellectus est fons virtutum, purissima virtus, et causa universæ perfectionis: quæ omnia multoties præhabita sunt.1 Denuo, præostensum est, quod divini intellectus objectum sit ejus essentia, quæ est pura et incircumscriptibilis bonitas.2 Species etiam divini intellectus, qua se et cuncta contemplatur, non est nisi divina essentia, quæ est omnium idea et fontana ratio.3 Modus equidem divinæ contemplationis æternalis est, omni carens vicissitudine. Unde et delectabilissimus et immobilis atque perfectus consistit. Constat ergo, quod operatio seu beatitudo Dei sit omniformiter plena, pura ac infinita.
Præterea, beatus est cui inest perfecta delectatio. Delectatio autem oritur ex fruitione et possessione boni amati et concupiti, quoad voluntatem, dum videlicet voluntas perfecte unitur bono peroptato. Delectatio vero intellectus ex contemplatione veri nascitur. Quo ergo bonum amatum fuerit melius, et verum contemplatum præstantius, ac modus fruendi utroque serenior, eo gaudium voluntatis et intellectus perfectius erit. Sed objectum divinæ voluntatis est bonitas Dei; et divina veritas, quæ est mensura omnis veritatis, est divini intellectus objectum. Et quoniam in Deo est summa simplicitas, unio et fruitio voluntatis et intellectus Dei ad bonitatem et veritatem divinam, intima et indissolubilis est. Deus quoque suam bonitatem sic infinite amat, sicut ipsa infinita est; essentiam etiam suam, in qua omnis veritas splendet, infinita limpitudine conspicit, quum et ipsa infinita sit. Unde necessario sequitur, quod delectatio Dei tam in voluntate quam in intellectu, omnimode infinita exsistat. Beatissimus est ergo Deus, et fons omnis beatitudinis; et eatenus ejus beatitudo omnem beatitudinem ceterorum excellit, quantum infinitum excedit finitum. At vero, quo id quod beatum est, fuerit beatitudini suæ intimius ac inseparabilius copulatum, tanto ipsum beatius est. Id igitur quod substantialiter est ipsa sua beatitudo, hoc secundum se totum felix est et felicissimum prorsus: talis enim beatitudo omnino independens est et nullo indigens. In simplicissimo autem Deo idem sunt, esse et agere seu contemplari: quod nulli secundorum convenit. Solus ergo Deus felicissimus et substantialiter felix est.
Amplius, beatus est et superbeatus, qui habet in se rationem omnis gaudii et totius felicitatis. Sed hujuscemodi ens est Deus: habet enim pro voluptate, ut ostensum est, infinitum gaudium. Ideo dixit Aristoteles, quod vita primi entis voluptuosissima est. Pro divitiis autem habet plenam sufficientiam omnium pulchrorum et bonorum (secundum Dionysium), quibus sibi plene sufficit et universis providet.4 Insuper, pro dignitate habet totius mundi primatum et dominium; pro fama autem, quod nullus intellectus ejus majestatem satis mirari valet. Unde Isaac ait in libro Definitionum: Fama Dei sublimis est. Pro potestate vero habet illimitatam virtutem, qua cuncta ejus imperio parere rectum est et necesse. Præterea, vere beatus est, cui nihil perfectionis et nobilitatis deest, et sine quo nihil subsistere potest. Deus autem excelsus et benedictus, universaliter perfectus est, quum sit ens per essentiam, et naturaliter bonitas pura, a qua dependent cœlum et terra, et tota natura mundi, sicut Aristoteles scripsit. Adhuc, felicitas quietat felicis omne desiderium. Id ergo quod nihil appetit neque appetere potest quod nondum habet, hoc quomodolibet beatum est. Quumque Deus sit purus actus, cui nulla perfectio advenire potest, sed nec deest, necesse est ipsum summe felicem esse. Est et fons omnis beatitudinis: nam quo intellectus ei similior et vicinior efficitur, eo felicior fit et divinarum influxionum capacior. Porro, felicitas optimum bonum est et perfectio felicis. Deus autem omnium bonorum optimum et finale bonum est, nil se perficiens, recipiens. Est ergo substantialiter et independenter ac æternaliter beatus, in se ipso infinitis divitiis (quæ non sunt nisi lux et vita supereffluens), delectabilissima contemplatione et sui ipsius interminabili amore et complacentia, æternaliter fruens.
Footnotes
Chapter 112 of 220