Skip to the text

Articulus 111

Quod divina veritas sit mensura omnis veritatis, in eo quod Deus verus est, et substantialiter ipsa sua veritas.

QUEMADMODUM bonum voluntatis perfectio est, sic verum est perfectio intellectus. Quoniam ergo divinus intellectus simpliciter perfectus est, cujus contemplationem nil subterfugere potest vel latere, ut probatum est, palam quod hujus intellectus veritas prorsus perfecta sit. Deus ergo verus est. Et quum non sit in eo nisi pura simplicitas, constat quod substantialiter verus est, et ipsa veritas. Præterea, veritas est adæquatio intellectus ad rem intellectam. Deus autem cognoscit omnia in ipso momento æternitatis, quum omnia suæ luci æterna præsentia patere necesse sit : quod nunc frequenter præinductum est. Intellectus autem sic intelligens, agnoscit omnem modum et proprietatem intellecti immobiliter et independenter. Sequitur ergo, quod maxime adæquatur rei quam intelligit, quum rem secundum se totam intelligat. Divinus ergo intellectus maxime verus est.—Porro, quod divina veritas sit mensura omnis creatæ veritatis, ostenditur. Deus enim rationes rerum, differentias specierum, ordinem universorum et omnium naturarum proprietates, a se et ex se instituit : omnia enim æternis rationibus, quæ divinæ mentis ideæ sunt, ab illo processerunt. Deus ergo causa est veritatis quæ in rebus est, et per illam est causa veritatis propositionalis quæ in mente est : nam sicut illa causatur a rebus, sic veritas rerum a Deo instituta est.

Insuper, ut præhabitum est, emanatio mundi a divino intellectu, similis est emanationi artificiatorum ab artifice :1 potissime si esset artifex substantialiter ars sua, et se ipso simplici intellectu cunctorum productivus, ut ait Alphorabius. Omnia enim libere et sapientialiter condita sunt a divina arte, quæ est Dei essentia rationibus rerum plena. Sed ars vel intellectus artificis, est mensura veritatis artificialium. Dicitur enim vera domus, si consonet et concordet cum ratione et forma quam habet in mente artificis. Sic ergo res naturales veræ appellantur, secundum conformitatem sui ad artem primæ mentis. Verumtamen, quoniam artificis intellectus falli potest et deficere, non autem divinus : hinc non oportet semper artificiata conformari judicio artificis; sed divini intellectus judicio omnia necesse est conformari. Ideoque consequens est verum esse, quidquid Deo apparet esse verum. Imo si quis diceret divinum intellectum posse falsum esse, sequeretur verum non esse verum, et verum esse falsum, et falsum non esse falsum. Sequitur enim : Hoc apparet Deo verum esse, ergo hoc verum est. Si ergo possibile est ut falsum appareat ei verum, tunc falsum erit verum, et verum erit non verum. Ostensum est equidem malum non posse inesse Deo, qui pura bonitas est.2 Nullo ergo modo potest divini censura judicii falsificari. His autem attestatur Avicenna in sua Metaphysica, ubi ait quod res vera dicitur, secundum quod actum propriæ naturæ consequitur, et in quantum nata est facere veram æstimationem in intellectu. Proprie tamen, secundum Philosophum, verum et falsum sunt in mente. Quum ergo Deus sit purum et in se subsistens esse, maxime verus est veritate rei.

Amplius, in omni ordine, primum est perfectum secundum rationem illius ordinis, et ceterorum mensura : quoniam per accessum ad ipsum et recessum ab ipso, reliqua mensurantur in natura et perfectione : sic enim Deus est mensura rerum.34

Quia ergo divina veritas prima et imparticipata est, ipsa totius veritatis mensura perhibetur. Adhuc, prædemonstratum est, quod divinum esse eo ipso quo imparticipatum et independens, sit simpliciter perfectum, omnisque perfectionis plenitudinem simplum manendo in se comprehendens. Veritatem ergo, quæ sublimis perfectio est, includit absque compositione et diversitate. Deus ergo substantialiter verax est. Necesse nempe est ut primum sit substantialiter et perfecte omne id quod est. Non enim esset purus actus, si sibi additio conveniret; et si quid participaret, esset ex se imperfectum. Unde elucescit, divinam veritatem infinitam fore. Eadem namque est dispositio rerum in veritate et entitate, secundum Philosophum.

Footnotes

  1. art. LVIII. ↩

  2. art. XXIV. ↩

  3. art. XXXIX. ↩

  4. art. IX. LXI. ↩

Chapter 113 of 220