Skip to the text

Articulus 112

De sanctitate divinæ mentis.

EST nempe sanctitas, munditia mentis totius impuritatis expers. Deus autem naturaliter et imparticipanter bonus est: ideoque natura ejus bonitas est, et non nisi pura et omnimode perfecta. Nil igitur admixtum esse potest impuritatis divino esse. Mundissimus est ergo Deus, et ab omni impuritate liber: sanctus ergo est. Præterea, sanctitas est pulchritudo et bonitas mentis. Cui igitur nihil deest pulchritudinis, hoc sanctum est et supersanctum. In divino autem superdiviti esse, est omnis pulchrorum et bonorum perfecta possessio, et Deus fons est omnis ornatus et ordinis atque decoris. Quamobrem secundum Areopagitam Dionysium, Deus est substantialiter ac totaliter pulcher, et superpulchrifica pulchritudo. Rursus, in his quæ de divina beatitudine paulo ante habita sunt, ostensum est, neque privativa, neque mala, neque materialia in Deo posse consistere. Ejus ergo sanctitas prorsus libera est et impermixta.

Adhuc, sanctitas est lux quædam mentis; et oppositum ejus, tenebrositas quædam est; et quo mens fuerit luce plenior, eo purior est et mundior. Deus autem est lumen luminum et fons totius lucis, nec defectus aliquis aut lucis carentia ipsi convenit. Est ergo substantialiter et quomodolibet sanctus. Enimvero sanctitas est contemplatio veri, et amor boni, et firma fixio in utroque. Divinus autem intellectus æterna contemplatione speculatur sui ipsius superessentialem veritatem; et voluntas Dei ab amore divinæ bonitatis, quæ pura et infinita est, declinari non potest. Deus ergo ex se, et in se, et per se sanctus est, tam sanctitate intellectus quam voluntatis. Divina ergo sanctitas, fontana ratio est omnis sanctitatis, infinita et supersubstantialis exsistens in se ipsa; et impuritas mentis creatæ aliud non est nisi recessus ab ordine et institutione divinæ sanctitatis.

Denique, sanctitas cordis est per conversionem et transpositionem sui ipsius in superessentialem sanctitatem primæ mentis, contemplatione intellectus et voluntatis affectu. Et quo primæ veritatis et bonitatis primæ contemplationi atque affectui fuerit mens vehementius intenta, eo deiformior et divinæ sanctitati similior efficitur.

Chapter 114 of 220