Skip to the text

Articulus 113

An possibile sit mundum ab æterno fuisse, et tamen vere creatum esse.

QUEMADMODUM a principio editionis istius dictum est, secundum omnes philosophos, tam Peripateticos (qui ceteris meliores sunt) quam Stoicos, universum ab æterno fuit, et tamen a primo bonitatum fonte veraciter processit.1 Etenim Aristoteles, qui octavo Physicorum æternitatem mundi, motus ac temporis, et secundo de Generatione perpetuitatem et infinitatem generationis conatur ostendere: idem ipse in secundo Cœli ait, a primo omnibus datum fore esse et vivere; et secundo Primæ philosophiæ inducit, quod ab hoc ente dependeant cœlum et terra ac omnis natura. Et hunc sequitur schola Peripateticorum. Denique in Timæo Plato asserit hunc mundum sensibilem ab archetypo et intelligibili mundo, in quo omnium ideæ velut quidam fontes rerum continentur, effluxisse: quam effluxionem ponit causæ coæternalem, eo quod opifex mundi optimus erat: ab optimo nempe invidia prorsus relegata est. Et hunc sequitur schola Stoicorum. Profundissimus autem Platonicorum Proclus, qui pene totam mentem Platonis in theorematibus suæ Theologicæ elementationis dignoscitur expressisse, ipse in commento tricesimæ quartæ propositionis ita ait: Ex his utique (utputa quæ demonstravit) manifestum, quod appetibile omnibus est intellectus, et procedunt omnia ab intellectu, et totus mundus ab intellectu substantiam habet: et si perpetuus est mundus, non ideo non procedit. Et post pauca: Sed et procedit semper et perpetuus est secundum essentiam, et conversus est semper et insolubilis secundum ordinem. Dicitur quippe mundus semper procedere a primo, et semper converti secundum eum, quia semper dependet et manutenetur ab eo.

Et hoc ipsum dicit Albertus scripsisse Aristotelem in epistola de Principio universi esse; et partim concordat illud cum sententia magni Dionysii, qui ait Deum non esse causam rerum ut nunc solum, sed semper causare res et producere: quod intelligi non debet quasi Deus omni momento novas essentias in entibus causet, sicut quidam ignari naturæ rerum, olim æstimabant solem vel lucidum incessanter novum lumen diffundere, nec permanere lumen diffusum, sed omni instanti recens causari, quamdiu stat sol conversus ad id quod illustratur. Quod stultum est putare. Sicut enim lumen dependet a luce in fieri et esse seu permanere, sic omnia dependent a divina bonitate, sine cujus præsentia nec in ictu oculi persisterent. — Enimvero, quia secundum veritatem mundus incepit cum tempore determinato, dum quæritur si posset semper et ab æterno fuisse, quæstio fit de absoluta possibilitate, an videlicet non repugnet naturæ entis creati, coæternam esse causæ primæ. Nam ex hypothesi hoc impossibile est, eo quod ex tempore conditus sit. In præinductis vero rationes positæ sunt fortiores, quibus æternitatem mundi philosophi posuerunt:2 quæ etiam illic solvebantur. Non enim habent, ut tunc dicebatur, necessitatem.

Dicendum igitur, quod simpliciter loquendo, nil prohibet mundum ab æterno fuisse, et tamen vere creatum esse. De ratione namque effectus, non est hic et nunc. Non est enim de ratione rei creatæ, quod sit tunc vel tunc producta; sed sufficit, si esse recepit nullo præsupposito citra causam. Quod autem possibile sit, mundum suum esse recepisse, et tamen ab æterno exstitisse, probatur. Nam dupliciter effectus procedit ab agente: per præviam videlicet mutationem et motum, aut per simplicem emanationem. Et quamvis in his quæ per motum producuntur, necessaria sit temporalis præexsistentia causæ, non tamen hoc necesse est in his quæ simplici emanatione procedunt a causis, sicut radius a luce. Denuo, licet rationes illæ prænominatæ philosophorum, demonstrare nequeant necesse esse mundum fuisse ab æterno, optime tamen ostendunt id ipsum possibile fore: ideoque hic adduci possent; sed reiterandæ non sunt.

Sunt autem quidam nostræ religionis doctores, qui æstimant se demonstrare posse, quod impossibile sit effectum creatum ab æterno fuisse. Primo, quia causam necesse est temporaliter præesse effectui. Unde etiam dicunt, quod si ab æterno stetisset pes in pulvere, vestigium non esset causatum a calcantis pede, sed conservatum dumtaxat: quod tamen est aperte contra Augustinum. — Præterea, ista non stant simul, semper fuisse, et aliquando non fuisse; sed omne creatum habet esse post non esse, aliter non fieret ex nihilo: aliquando ergo non fuit, vel saltem æternæ causæ coæternum esse nequit. — Adhuc, infinita non possunt pertransiri: si autem ab æterno mundus fuisset, infinitæ circulationes et dies jam pertransissent. — Amplius, esset infinitum actu : quia animæ hominum immortales sunt secundum philosophiam, sicut præostensum est.3 — At vero, in causis efficientibus esset processus in infinitum, videlicet in generantibus : quod non contingit. Nunquam enim virtus generandi veniret ad hunc generantem, si non esset principium ubi fluxus inciperet causalitatis. — Præterea, infinito fieret additio, quum tamen infinitum augeri non possit. Has quippe rationes et alias plures his subtiliores isti adducunt.

Sed dicendum, quod sicut rationes volentium ostendere æternitatem mundi probabiles solum sunt, non autem necessariæ; sic et istæ probabilitatem solum habent. Solverentur enim a philosophis. Et prima earum jam soluta est. Habet enim solum veritatem in his quæ per motum causant. Deus autem est omnium causa, simplici suæ lucis diffusione. — Ad secundam respondendum, quod causa prima adhuc præcessisset creata ordine naturæ, non tempore : et sic non esse rei creatæ, præcessisset ejus esse, non tempore, sed secundum quod non esse rei creatæ attenditur in præcessione illa qua causa prima poneretur prior entibus creatis.

Ad tertiam respondet Thomas, quod pertransiri, requirit duo extrema. Porro si mundus ab æterno fuisset, non esset accipere primam circulationem, et per consequens nec pertransitum esse, quamvis quælibet circulatio secundum se accepta, pertransiri potuerit, quum sic sit finita. Sed quid efficaciæ habeat hæc responsio, relinquo adversariis. Non enim contentantur in ea : quia qualitercumque accipiantur revolutiones cœli, omnes quæ usque in hodiernum fuerunt, pertransierunt : quæ tamen infinitæ sunt. Mihi autem videtur, quod licet mundus ab æterno fuisset, adhuc species rerum processissent in esse per creationem (quod utique negari non potest), et sic in speciebus esset dare individua creata, non genita, sed tantum generantia. Unde adhuc fuisset homo, non genitus, sed tantum creatus : et ille videretur esse primus hominum.

Sed contra hoc fortissimas objectiones habent adversarii. Si enim est primum et ultimum, non est infinitum assignabile. Adhuc, ubi est primum et ultimum ac medium, illic est ordo, qui in infinitis nequaquam esse potest. Et alia difficilia addunt doctores Ordinis Fratrum Minorum : quæ tamen insolubilia non sunt. In hac tamen editione non convenit multum disputare contra istos : quod enim demonstrare intendunt, non obviat intentioni præsentis theoriæ, quæ ea quæ fidei sunt, conatur quantum facultas naturalis rationis admittit, non dico demonstrare, sed rationabilia et non impossibilia fore ostendere. Dicere tamen posset qui respondere eis vellet, quod esset dare primum hominem, sicut et tempus et motus initium sui haberent, eo quod recepissent suum esse. Stat enim tempus et mundum esse æterna, et tamen hoc modo habere initium. Non igitur esset dare primum hominem secundum temporis mensuram, sed secundum ordinem emanationis a primo agente; et ergo impossibile non esset infinitos homines fuisse secundum infinitatem temporis, licet primus detur, qui etiam cum tempore simul incepit : ascendendo tamen nunquam deveniretur ad eum, si adhuc esset, imo nec appropinquaretur. Hæc vero ideo in tantum dixi, ut pateat rationes eorum qui probare volunt impossibilitatem æternitatis mundi, non minus efficaces fore rationibus philosophorum necessitatem æternitatis mundi volentium demonstrare : quum tamen neque istæ neque illæ demonstrativæ sint. Præsens autem materia valde disputabilis est, ideoque pro nunc satis sit occasionem investigandi et argumentandi circa eam dedisse hoc modo.

Ad quartam responsio habita est in his quæ nuper contra immortalitatem animæ objiciebantur.4 — Ad quintam dicunt philosophi, quod in causis subordinatis et quæ simul agunt, ratio veritatem habet, non autem in causis accidentaliter subordinatis, sicut in proposito contingit: accidit enim patri Socratis, quod sit ab alio generatus. — Ad ultimam dicunt, quod infinito quod solum a parte anteriori infinitum est, potest additio fieri.

Footnotes

  1. art. xvi et s. ↩

  2. art. LXXXII, LXXXIII. ↩

  3. art. xcviii et s. ↩

  4. Cf. p. 362 D'ets. ↩

Chapter 115 of 220