Articulus 114
Quod non sint aliquæ substantiæ intellectuales habentes corpora sibi unita simplicia, sicut Platonici posuerunt.
IN superioribus autem, dum de processu universorum a primo principio determinabatur secundum positionem Platonis in Timæo, tactum est quomodo calodæmones et cacodæmones ac catodæmones posuit:1 in quo etiam concordat cum Socrate et Hesiodo. Platonici igitur et eos sequens Apuleius, dæmonia ponebant esse animalia corpore aeria, mente rationabilia, animo passiva et tempore æterna: quos videtur sequi Porphyrius, dicens quod mortale additum nobis, separat nos ab illis. Dicitur quippe dæmonium a δαίμων in Græco, quod apud nos sonat idem quod intellectivum, expertum sive gnarum. Tales igitur intellectuales substantias sive dæmonia, diviserunt in calodæmones, etc., ut dictum est et superius habitum. Hæc autem positio partim videtur posse reduci ad id quod theologi aiunt: quia Platonici dicunt id de catodæmonibus quod theologi de angelis, quod scilicet sint substantiæ intellectuales, bonæ et in bonis datæ ad custodiam hominum. Cacodæmones autem dicunt esse persuasores et punitores malorum: quod dæmonibus adscribunt theologi. Qui etiam dicunt angelos species corporum et corpora vicissim induere, et a cœlo in terram descendere, atque de loco ad locum transire: quæ omnia dicunt Peripatetici non posse convenire intelligentiis.
Sed hæc positio Stoicorum inconveniens est. Quod enim substantia intellectualis non uniatur corpori simplici, videlicet aeri aut alteri elemento, ut forma ad constituendum animal vel speciem animati, ostendi potest. Materia enim elementorum est propinquior materiæ primæ, quam sunt corpora mixtorum. Videmus enim formas quo nobiliores fuerint, corpora habere plus recedentia a qualitate et natura materiæ elementorum. Materia etiam elementorum fit proxima materiæ mixtorum. Sed nobilissimæ formæ volunt nobilissimis materiebus conjungi. Non ergo tales intellectuales substantiæ, quæ etiam animabus hominum præstantiores essent, si exsisterent, uniri possunt corpori elementari. Præterea, corpora elementaria, propter excellentiam contrarietatum, activa et passiva sunt. Si ergo unitur forma tali corpori, indigebit sensu tactus, ut possit discernere de corrumpentibus, et eadem fugere. Sed hoc impossibile est in corpore elementari. Organum enim tactus, non habet contrarietates actu, sed potentia: et ideo non nisi in corporibus mixtis et temperatis reperitur tactus. Adhuc, si corpori tali aerio aut simplici elemento unibilis esset forma intellectualis, tunc corpora viciniora et similiora illis, essent capaciora vitæ et intellectus ceteris plus distantibus: quod non videmus. Nam mineralia et plantæ, quæ minus mixta sunt, amplius distant a perfectione intellectus.
Footnotes
-
art. xxx. ↩
Chapter 116 of 220