Articulus 115
Quod Deus sit lumen per naturam.
OMNIS denique actus et forma potentiæ et materiæ lumen est, perficiens eam, et communicans ei esse. Et sicut a bono non est nisi bonum, sic a lumine non fluit nisi lumen. Sicut enim calor non infrigidat, sic lumen obtenebrare non novit, sed illustrat id cujus est. Sequitur igitur, quod omnis bonitas lumen quoddam sit. Id ergo quod omnis bonitatis et luminis fontana causa est, lumen est. Deus autem est a quo omnibus communicatum est esse et vivere. Præterea, possibilitas rei creatæ quæ præcedit esse ejus, tenebra quædam est respectu exsistentiæ creati entis. Sicut enim visibilia et colores non videntur nisi in sensibili lumine, sic sine actualitate et essentia nihil intellectuali visione contueri potest. Dum autem res ex potentia et non esse traducitur ad esse, fit intellectualiter contemplabilis. Qui ergo possibilitates universorum traduxit in esse, illuminavit utique omnia, donans cunctis intelligibilitatis lumen. Deus ergo est lumen singula illustrans. Et sicut nihil divinæ bonitatis expers est, sic communicatione divinæ lucis nil penitus caret.
Amplius, omne perfectibile et indigens, est sicut tenebra respectu actualitatis quæ ipsum perficit et replet; et universaliter, perfectio alterius est lumen illius: defectibilitatem enim et inintelligibilitatem rei depellit. Deus autem cuncta perficit, et omnibus bonitatem immittit capacitati uniuscujusque commensuratam. Unde constat, eamdem esse latitudinem luminis ac actualitatis. Omnis enim entitas est actualitas suæ possibilitatis, et ratio propriæ intelligibilitatis. Quidquid itaque minuit plenitudinem et puritatem bonitatis et actus, minuit etiam puritatem luminis. Hæc vero sunt quæcumque consequuntur rem creatam ex parte originis suæ, ex qua processit in esse, quæ est nihil vel possibilitas. Hujuscemodi autem sunt dependentia, defectibilitas, et omnis imperfectio, ac vertibilitas in non esse. Ipsum ergo in quo nulla perfectionis carentia est, totaliter lumen est, et supersubstantiale lumen. Deus ergo benedictus et sublimis, qui simpliciter perfectus est, essentialiter et omniformiter lumen est.
Adhuc, id quo sensibilia clarificantur ut sint actu corporaliter visibilia, primo nomen luminis sortitum est. Quod ergo hujus luminis fons est, omnem pulchritudinem lucidorum et lumen omne pulchrorum ex propriorum thesaurorum divitiis instituens, hoc prorsus lucidissimum et pulcherrimum est.1 At vero proprietates lucis creatæ increato lumini supereminentissime conveniunt. In sensibilibus nempe nil lumine purius, nil communicabilius, nil appetibilius. Deus autem simpliciter simplex est, et omnis bonitatis principium, ac universorum ultimatus finis. Deus ergo excelsus, lumen est et sanctissimum lumen, quia lux omnimode pura. Adhuc, in quo omnia resplendent et sine quo nil existit, hoc sincerissimum lumen est. In divino autem esse cuncta idealiter relucent velut in splendidissimo fonte, sine cujus adsistentia nil potest subsistere. Deus ergo lumen est cuncta penetrans, omnem mentem contemplans, et omnia quæ capacia sunt suæ bonificæ communicabilitatis, largissime implens: ubilibet ergo est, et contemplativæ menti indeficienter præsens.
Adhuc, secundum Aristotelem, intellectus agens lumen est. Divinus autem intellectus est universaliter agens. Ipse ergo totaliter lumen est. Ipsius igitur objectum, quod est increata veritas seu essentia ipsius, substantialiter lumen est: aliter non esset recta proportio potentiæ et objecti. Jam igitur elucescit, quod divinum lumen naturaliter lumen est et purum lumen: et quo naturalis mens creata ad ipsum amplius accedit, eo plus illuminatur. Nam ipse omnibus æque propinquus est; sed non omnia sunt ei æque propinqua, secundum Dionysium. Porro, lumen in se subsistens, et in sui ipsius supersubstantiali ac supervivali puritate perseverans, infinitum est undique, neque differentiam habens limitantem, neque potentiam determinantem, neque materiam finientem. Deus ergo, qui simplicissimum lumen est, lumen est quomodolibet infinitum, in semetipso fulgens, et interminabili limpiditate radians.2 Et ipse omnis vitæ et luminis fons est: quoniam apud Dionysium, omnem supercœlestem mentem intelligibili lumine replet, et omnem animam cui ingignitur, illustrat et purificat Deus sublimis et benedictus. Amen.
DE LUMINE CHRISTIANÆ THEORIÆ
LIBER SECUNDUS
Footnotes
Chapter 117 of 220