Skip to the text

Proœmium

BEATUS homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. Ps. xciii, 12.

Omnis namque sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante omne ævum : fons nempe sapientiæ, verbum Dei in excelsis. Est autem triplex sapientia. Una quidem quæ philosophica est, et naturali lumine ex naturis rerum indagata : de qua jam in primo libro determinatum est. Secunda vero per illuminationem supernaturalem influxa est, et humanæ inquisitionis facultatem supergrediens. Non enim in naturis et speciebus entium rationes ipsius relucent, quoniam rerum creatarum universitas superexaltatam plenitudinem Conditoris repræsentare nequit. Si quis igitur ad intelligentiam hujus sapientiæ, virtute naturalis rationis aut propriæ indaginis subtilitate consurgere attentet, falsitati et errori propinquus est. In hac enim sapientia beatus non est, nisi quem Dominus erudierit. Ex hac radice hæresiarcharum diversitas hæresumque multiplicitas processerunt. Sicut enim ignorantia et humanæ rationis defectibilitas, est divisiva eorum qui erraverunt; sic divini luminis infusio eruditos a se coadunat, et in unam simplicem, mundam ac uniformem agnitionem convertit. Divinum enim lumen unitivum est eorum qui illuminantur, et a diversis opinionibus, traditionibus et figmentis, ad contemplationem ejusdem veritatis et fidei reducit eos quos implet, secundum Dionysium. Denuo, adhuc quædam sapientia est, quæ videlicet omnium artifex est, in qua, ex qua et per quam omnia facta sunt.1 Ipsa est Verbum paterni intellectus, et lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum : quippe omnium rationes et ideæ splendent in ea sicut in æterno fonte et cunctorum exemplari principio. Ipsa est candor lucis æternæ, et sincera quædam emanatio claritatis omnipotentis Dei.2

Nunc igitur juxta præsancitam sponsionem, determinandum est de natura divinorum et agnitione Dei benedicti secundum supernaturalem traditionem :3 ut lumen et veritas fidei non quidem demonstrentur, sed primæ veritatis immobili fulcimento subnixa elucescant.

DE LUMINE

CHRISTIANÆ THEORIÆ

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. iv. Sap. vii, 21; Rom. xi, 36. Joann. i, 9. ↩

  2. Sap. vii, 26, 25. ↩

  3. art. vi. ↩

Chapter 118 of 220