Skip to the text

Articulus 2

De duplici lege divinitus influxa.

UNICUIQUE porro speciei competit regi secundum exigentiam finis sibi debiti. Divina autem providentia cuncta comprehendit. Ratione etenim suæ supereminentissimæ sapientiæ, omnia, etiam quæ minima sunt, in entibus disponit. Et quoniam omnipotens est et virtus virtutum, ea quæ disponit, exsequi idonea est. Sicut enim Deus omnia propter finem aliquem condidit in quantum finalis causa est rerum; sic in quantum est exemplaris causa et sapientialiter operans, unicuique naturæ largitus est speciem et virtutem, quibus queat unumquodque finem sui adipisci. Hæc itaque directio seu inclinatio, qua res quælibet in proprium et naturalem finem tendere festinat, dicitur lex naturalis: quæ in rebus cognitionem non habentibus, aliud non est nisi instinctus naturæ, qui ingenitus est ei quod ad finem ordinatur. In his vero quæ sensitiva agnitione dumtaxat vigent, cum præcognitione agit, utputa ex imaginatione quadam aut sensibili præconceptione operans. Verumtamen, quia sensitiva potentia nihil apprehendit nisi sub hic et nunc; ideo in istis lex seu instinctus naturalis non agit nisi secundum impulsum et inclinationem directoris: unde etiam hujuscemodi entia potius agi quam agere dicuntur. Hic denique instinctus in cunctis unius speciei entibus uniformiter operatur. Omnis namque hirundo conformiter nidificat, et aranea omnis æqualiter telam texit: rationis enim expertes sunt naturæ tales. Porro, hominum genus arte et ratione vigens, secundum Philosophum, naturalem legem intellectualiter habet. Omnis namque intellectus intellectualiter convertitur ad fontem a quo processit. Naturalis igitur lex hominis aliud non est nisi quædam ratio et regula operandi, prout naturalis finis ipsius postulat: quæ lex speciem naturæ humanæ consequitur, et est naturale quoddam judicium veri, et desiderium boni.

In his autem quæ in primo libro investigata sunt, dictum est in quo naturalis felicitas hominis consistit;1 et probatum est illic, quod visio illa primæ veritatis qua videbimus Deum, non jam per creatam similitudinem et in ænigmate, sed sicuti est in propriæ lucis puritate, non sit naturalis sed supernaturalis beatitudo animæ:234 unde non correspondet naturali desiderio quod ex dono gratiæ oritur. Illa ergo lex qua dirigitur homo ad hanc supernaturalem beatitudinem, etiam naturam hominis supergreditur, taliumque operationum et agnitionum origo est ad quas intellectus et voluntas hominis, propria suæ speciei potestate et lumine nequeunt pertingere: et hæc lex fides est orthodoxa, quæ veritatum doctrix est non patentium naturali ratione. Ex cognitione autem oritur desiderium vel amor: unde consequens fit, ut etiam ad earum rerum appetitum fides mentem accendat, quæ neque sensibiles sunt, neque visibiles, neque naturali lumine perscrutabiles.5 Fides itaque mentem illuminat et ad operandum instruit. Propterea fidem describens Apostolus ait, quod sit substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium.6 Quippe quod speratur, hoc appetitur; quod autem vere appetitur, pro illius adeptione studet appetitus. Ideoque fides quæ pro illorum obtentu non laborat quæ speranda tradit, mortua dicitur.7

Jam igitur ostensum est quemadmodum lex naturalis in omni specie entis sit, et quod in homine sit lex quædam supernaturalis in supernaturalem finem dirigens.

Footnotes

  1. art. xiv. ↩

  2. xii, 2. ↩

  3. 12; 1 Joans. ↩

  4. art. xvi. ↩

  5. 1 Cor. xii, 12; 1 Joan. iii, 2. ↩

  6. Hebr. xi, 1. ↩

  7. Jacob. II, 17, 20. ↩

Chapter 120 of 220