Articulus 11
Et est explanatio eorum ex quibus sortitur fides testimonium suæ veritatis.
HABET denique fides, quæ naturali ratione caret, multiplex argumentum: non utique humanæ subtilitatis ac adinventionis, sed sibi correspondens, dum supernaturalia fidei testimonia per supernaturalia argumenta comprobantur. Primo igitur habet fides testimonium ex Prophetarum vaticiniis. Divina nempe sapientia, cujus est omnia ordinare, a multis et antiquis temporibus quosdam viros inspiravit, qui ea ventura prædixerunt quæ fides christiana evidentibus signis et miraculis suscepit et credidit adimpleta, ne forsan a casu vel subito existimarent homines illa contigisse et evenisse quæ in Christo facta esse mundus credidit.
Secundo habet fides testimonium a divinæ virtutis miraculis: de quo jam satis habitum est. Quid namque mirabilius illo, ut idiotæ et simpliciani, et usque ad mortem Christi imbecilles trepidique discipuli, postmodum talem mentis inspirationem acciperent, ut subito omnem facundiam, linguam omnem, omnemque allegationem legis et Prophetarum, una cum inconcussa animi fortitudine fideique constantia consequerentur? Neque dici potest hæc facta non esse, ut ante ostensum est. Non enim armorum violentia, prosapiæ nobilitate, fortitudine exercituum, aut carnalium voluptatum promissis, induxerunt fidem in orbem terrarum;1 et nisi omnem linguam novissent, toti mundo prædicare non potuissent. Enimvero, quoniam omnem idololatriam et deorum culturam destruerunt, dæmonesque, in virtute ejus quem annuntiabant gentibus, ejecerunt; palam quod diabolica inspiratione afflati non erant: sed hoc in præcedenti articulo plenius ostensum est.
Tertio suscipit fides veritatis argumentum ab his quæ circa martyres contigerunt, et ex eorumdem martyriis. Hoc etenim mirabile prorsus est, quod inter persecutorum tyrannidem, eo fidelis populi turba amplius augeretur, quo illorum sæva rabies terribiliora tormenta exquireret: eatenus ut ad fidem convolaret, non tantum communis populi turba copiosa, sed etiam sapientissimorum et nobilium non pauca multitudo: in qua tamen fide tam incomprehensibilia intellectui et voluntati perardua proponuntur. Hoc igitur fieri non potuisset, nisi is pro cujus nomine et fide se ipsos in mortem tradiderunt, inter tormenta et etiam post illorum occisionem, fideles suos mirificasset, et fidei illorum testimonium perhibuisset. Præterea, quod ceteris mirabilius est, in quibusdam teneris puellis ac nobilissimis virginibus, in quibus erat sexus fragilitas et mundanarum rerum affluentia naturalisque pusillanimitas, tam immobilem fidei fortitudinem et mentis securitatem fuisse, ut nulla pœnarum acerbitate flecterentur, nullisque voluptatum blanditiis superarentur, manifestum præstat fidei testimonium, quod a divina virtute puellæ illæ hujuscemodi supernaturalia dona receperunt, quibus idololatriis et gentilitatum ritibus tam invicte restiterunt.
Denuo, quartum fidei argumentum ex puritate et sanctitate vitæ accipitur eorum qui secundum christianæ legis traditionem studiosius vivunt: de qua superius dictum est. Et jam quoque in tantum dicatur, quod sanctitas aliud non est nisi reductio mentis a caducis ac sensibilibus bonis, ad inhærendum contemplative ac dilective summo bono, et his quæ ducunt hominem ad illud. Tota autem christianæ legis intentio ad aliud non tendit, nisi ut mentem abstrahat ab universis quæ eam ab amore et agnitione summi boni elongant. Quo ergo anima secundum hanc legem amplius vixerit, eo sanctior fit. Adhuc, sicut se habet simpliciter ad simpliciter, sic se habet majus ad majus, et maximum ad maximum, secundum Philosophum in Topicis. Si ergo christiana fides a Deo non est, tunc palam quod qui maxime secundum eam vixerit, maxime Deo displicebit et odibilis erit. Scimus autem, quod qui maxime secundum eam vivit, in se ipso humillimus est, in Deum per desiderium et amorem penitus conversus est, et nulli facit quod sibi fieri non vult, sed præ dilectione Creatoris ac futuræ beatitudinis, contemnit quidquid a Deo se elongare agnoscit. Hic talis ergo plus omnibus hominibus Deo displiceret: quod cogitari nefas est. Similitudo enim est causa amoris: Deus nempe diligentes se diligit, et honorificantes se honorificat.23
Quinto sortitur fides veritatis testimonium, a puritate et altitudine doctrinæ ac sapientiæ institutoris ipsius ac sequacium ejus. Sed de hoc necesse est specialem articulum introducere.
Sexto stabilitatem habet fides a spiritualibus experimentis. Sed hinc sumptum argumentum, infideli ac impio frivolum est et ridiculum, piis vero mentibus solidissimum fidei firmamentum. Spirituales quippe consolationes, quas tam ubertim perfectæ in christiana perfectione mentes sentiunt, sunt eis certum argumentum repromissæ felicitatis, cujus sunt illæ præambulæ gustationes. Quemadmodum autem hujuscemodi consolationes sunt fidei argumentum, sic tentatoriæ illæ molestationes quas dæmones viris fidei sectatoribus inferre non desinunt, ejusdem quoque fidei argumentum sunt. Si namque dæmonibus placet christianæ legis vita, cur hominibus eo molestiores fiunt, quo studiosiores fuerint ad custodiendam illam, eatenus ut sensibiliter multis apparuerint, quosdamque afflixerint? Neque latet Christianos indissolubile illud odium quod inter eos et dæmones perseverat.
Footnotes
Chapter 129 of 220