Articulus 12
De testimonio quod ex Prophetarum oraculis ac veteris legis circumstantiis sortitur fides.
QUAMVIS denique multipliciter in hoc tractatu inducatur christianæ legis firmitas per ea quæ ei fulcimentum largiuntur, non omnes tamen hujuscemodi inductiones veritatis fidei quibuslibet concludunt. Quidam etenim veterem legem non recipiunt, sicut Manichæus; quidam vero nullam legem dicunt imitandam nisi naturalem; quidam autem hæretici asserebant Prophetas non Spiritu Sancto afflatos, sed irrationali quodam excessu, velut insensatos esse locutos. Sed legem Moysis a Deo donatam, et Prophetas divinitus inspiratos, sufficienter manifestant sublimia illa signa, et miracula tam solennia, quibus olim tam multifarie populum legis illius magnificavit Deus sublimis et fortis. Ceterum, quod tam concorditer Prophetæ vaticinati sunt, et multo amplius, quod tam veraces inventi sunt, efficax veritatis argumentum præbent vatum oraculis. Quæcumque namque inducta sunt quod Jesus sit verax et veræ legis dator, contestantur Moysen et Prophetas a Deo edoctos. Salvator quippe in evangelio Joannis Judæis dixit : Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in illis vitam æternam habere; et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me. In quo innuit se in lege et Prophetis repromissum. Qui autem non nisi naturalem legem recipiunt, naturaliter salvare indigent omnia quæ fides ad sui manifestationem introducit : quod tamen facere nequeunt, quoniam ostensum est per supernaturalia divinæ virtutis argumenta fidem stabiliri.
Suscipientibus itaque Moysen et Prophetas, facile poterit patere, hunc Jesum quem colimus, esse Christum in lege et Vatibus promissum. Percurrentibus equidem omnem Scripturæ antiquæ seriem, id ipsum elucescit, populum illum olim tam electum et honoratum a Deo, nunquam derelictum a Deo, aut e terra sua expulsum ex quo inhabitare eam cœperant, nisi propter peccatum aliquod; et quo tale facinus erat majus, eo vel durius vel longius tribulati sunt ab inimicis suis, e terra sua expulsi atque derelicti. Constat vero, quod gravissima peccata quæ se fecisse fatentur, sunt idololatria et occisio Prophetarum. Et pro his nunquam receperunt tam longam atque pœnalem afflictionem et captivitatem, sicut quando in Babylonia septuaginta annis captivi ducti manserunt : in quibus etiam annis misit eis Deus Prophetas, qui de futura reductione consolarentur eos, videlicet Jeremiam et Ezechielem. Postquam autem reversi sunt ex captivitate illa, mirabili zelo abominati sunt idololatriam, neque Prophetam dicunt se interim occidisse. Sed jam in captivitatem quamdam relegati sunt : quæ ex tunc cito incepit, quando nostra religio initiata est, et duravit per mille et quadringentos pene annos; neque fuit interim Propheta, redemptionis spem annuntians. Unde restat, quod hi peccatum aliquod majus commiserint peccatis patrum suorum : aliter vicissim visitasset eos Deus eorum, qui olim tam largissimam caritatem ostendit eis. Non possunt autem aliquod tale crimen assignare quod tam insuperabiliter excedat peccata patrum suorum, nisi fateantur se Christum dominum Prophetarum occidisse : quod omni peccato incomparabiliter majus est.
Præterea, omnis honor et ritus legis eorum pene ablatus est, et gloria signorum ac prodigiorum quibus perhibuit eis Deus quondam testimonium, ad legem christianam devoluta est : quod nullatenus permitteret Deus, qui sanctos suos nunquam deserit, si non gravissimo quodam et implacabili scelere offendissent eum. Ubi equidem vox illa gratulationis, qua olim dicere consueverunt Deo excelso et adorando : Quis est populus in universa terra, sicut populus tuus Israel? Denuo : Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus. Et rursus : Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri annuntiaverunt nobis. Ab occisione denique Sancti Sanctorum, revelatio eis facta non est, Propheta missus non est, miracula cessaverunt, et nullum argumentum ostendit eis Deus quo agnoscere potuerint se sub gratia et beneplacito Dei ac spe redemptionis exsistere. Non enim aliquid horum assignare aliquando potuerunt. Porro, ubi sacerdotium, ubi regnum et altare, ubi hostia et sacrificium, ubi denique unctio et omnis illa legis honoranda quondam observatio? Manifestum quippe est ex eorum codicibus, quod Deus a principio juravit ipsis et patribus eorum, dare ipsis terram promissionis in possessionem sempiternam : quod intelligendum est, non impediente peccato, sicut habitum est. Jam tot annis abstulit eis Terram sanctam : quod sine gravissimi criminis merito esse nequit, præsertim quum sint jam omnes universaliter in quatuor plagas terræ dispersi, et cunctis gentibus subjecti; factique sunt contemptibiliores omnibus hominibus, regnante nihilo minus in ipsorum cordibus ea superbia qua se omni populo præferunt, quum tamen gloria ac magnificentia signorum quibus eis Deus olim testimonium perhibebat, ab ipsis quidem ablatæ sint, et nostræ religioni tam multipliciter, ut ostensum est, donatæ.12
Amplius, id ipsum plenius ostendi potest ex prophetiis quas ipsi solennizant : in quibus nedum cuncta quæ de Christo facta credimus, prænuntiata valemus eis ostendere, sed et ipsorum quoque incredulam obstinationem desolationemque perennem comperimus prædictas. Quid nempe clarius eos convincere potest quam sancti patriarchæ Jacob vaticinium, quo ait : Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est; et ipse erit exspectatio gentium? Cernunt etenim sceptrum, regnum et ducem ab eis ablata, præsertim a vastatione Jerusalem et destructione sanctuarii quæ per Titum et populum Romanum facta est; terram propriam non habent, et ubique subditi sunt potestati alienæ.
Danielis quoque prophetia occisionem Christi impletam, ac perpetuam desolationem ipsis superinductam, manifeste ostendit, dum ait : Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus; et non erit ejus populus, qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo; et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.3 Et post pauca : Et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. Si igitur negent Christum occisum ab eis, et perennem desolationem inductam super eos, tunc constat, quod adhuc restat ut occidatur, inducatur quoque super eos desolatio, quæ usque in finem perseverabit. Sed non videtur quæ possit gravior esse desolatio ea quæ modo præoccupat ipsos, in qua (ut ostensum est) privati sunt honore cærimoniarum legis suæ, hostia et sacrificio, omni insuper gloria signorum, et oraculis ac consolatione Prophetarum.
Enimvero, ne quempiam moveat aut a fide christiana elonget ipsorum infidelitas, hanc ipsam quoque eorumdem incredulitatem Spiritus Sanctus per os Prophetarum frequenter prædixit. In Psalmo quippe dicitur : Obscurentur oculi eorum, ne videant.4 In eo etiam quod Daniel vastationem quamdam perennem venturam testabatur, infidelitatem Judæorum clare annuntiavit. — Amos etiam propheta ait : Super tribus sceleribus Israel convertam eos; super quarto autem non convertam. Est ergo quoddam scelus ob quod prorsus usque in finem derelinquendi sunt. Porro, si ab eis investigetur quodnam sit hoc quartum scelus, neque idololatriam, neque Prophetarum occisionem, neque venditionem justi Joseph a fratribus suis in Ægyptum respondere poterunt. Super omnibus enim his reduxit eos Dominus et misertus est eorum; neque aliquando tam pœnaliter captivi ducti sunt, ex quo inhabitare cœperant Terram sanctam, sicut in Babyloniam. Unde restat hoc quartum scelus occisionem esse Christi, quemadmodum Daniel dicit. Ratione cujus ait David : Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine.5
Footnotes
Chapter 130 of 220