Articulus 5
Quod non sit levitatis assentire his quæ fides tradit et ratio comprehendere non potest, sicut mentiens dixit Averroes.
CONGRUIT prorsus ut veritati probandæ correspondeat probantis probatio. Veritati autem naturali naturalis ratio proportionata est. Veritas ergo supernaturalis per supernaturales probationes confirmari debuit. Porro naturalis probatio, in naturali lumine et ipsis naturis rerum stabilitatis fundamentum sortitur. Hæc namque probatio, ex humana ratiocinatione in naturali rerum cursu sese fundante procedit. Supernaturalis vero probatio, in divini luminis veritate et auctoritate Creatoris fulcitur. Hæc quippe probatio, talium est operatio quæ non nisi a solo creatore naturæ effici possunt, ut sunt miracula, prophetiæ, supernaturales illuminationes, et alia multa: de quibus modo per ordinem tractandum est. Constat autem, illam veritatem certiori veriorique fundamento inniti, quæ probationibus Dei confirmatur, et in lumine increatæ veritatis fundatur, quam illam quæ ratione humana fulcita est, et vim suam trahit ex lumine naturalis ingenii. Si ergo ostendi potest, quod christiana fides hujuscemodi supernaturalibus probationibus confirmata sit, tunc palam quod amplius congruit et firmius ei assentire, quam naturalium scientiarum veritati: eatenus utique, quo divinæ veritatis lumen infallibilius est lumine creatæ rationis. Quod jam diligenter faciendum est, et nunc quoque in tantum fiat hoc modo:
In primis quidem igitur manifestum est, quod humanus intellectus ignoto non assentit, nisi aliqua ratione inducatur ad assentiendum. Esset enim levitatis, plus assentire uni propositioni quam alteri, si non esset major ratio assentiendi uni quam alteri. Insuper planum est, quod intellectus indiget fortioribus probationibus ad adhærendum propositioni quæ ejus capacitatem vehementer excedit, quam ad acquiescendum veritati quæ sibi connaturalis est et de facili patens. Proinde clarum est, quod ratio hominis difficulter inducitur ut his consentiat quæ proprio ejus judicio maxime contraria sunt; sicut etiam appetitus difficulter ab his retrahitur ad quæ ab origine sui inclinatus est, ad inhærendum his quæ laboriosa sunt ipsi. Constat autem, quod ea quæ fides christiana credenda proponit et agenda jubet, tam intellectum hominis speculativum quam etiam practicum seu voluntatem maxime excedunt, et vim naturalis luminis omnino transcendunt: ut est Trinitatis confessio, Dei ex tempore incarnatio, et ea quæ in sacramento Eucharistiæ creduntur fieri; et hoc quoad intellectum speculativum. Quoad practicum vero seu voluntatem, ea quæ operanda vel jubentur vel suadentur, maxime exeunt naturalem conditionem rerum, et appetitui secundum propriam naturam suam omnino difficilia et perardua sunt: ut sunt, carnalium voluptatum fuga, mundi contemptus, parentum et cognatorum derelictio, et quod difficilius est, sui ipsius abnegatio, solorum invisibilium appetitus, inimicorum amor, et lætari in adversis. Hæc et his similia christiana fides tradit rationi credenda, et voluntati operanda. Et hoc quod humanæ rationi maxime delectabile est, hoc inhibet ei fides: ne scilicet propriæ ratiocinationis judicio confidat, neque sicut vult, ea quæ comprehendere non valet. scrutari studeat. Dicitur equidem ei, quod scrutator majestatis opprimetur a gloria.1
His itaque sic se habentibus, apertissimum est quod totus pene mundus, aut certe tantus populus, in hanc tam admirabilem et superhumanam legem duci non potuit, sine causa et ratione seu probatione inducentibus mentem aut cogentibus ad susceptionem talis legis. Lex autem christiana non armorum violentia, non voluptatum promissione, non temporalium ac sensibilium bonorum commodo introducta est: quin potius ab exordio sui sævissimos persecutorum cruciatus sustinuit; et per paucos quosdam homines, non philosophica subtilitate ingenuos, neque dialectica astutia præcipuos, sed subito inspiratos, et non humanitus edoctos. neque a diabolo, cujus ubique templa et cultum destruxerunt: per tales, inquam, initiata et fundata est fides, et non per humanam seu naturalem rationem, ut lucidum est.
Sequitur igitur quod a principio hujus articuli intentum erat: quod supernaturalibus inductionibus, et in divina virtute ac veritate stabilitis probationibus, christiana lex innitatur. Esset nempe omnibus mirabilibus mirabilius, quemadmodum nunc per certas suppositiones ac hypotheses declaratum est, si ad credendum tam incomprehensibilia, et operandum tam difficilia, et sperandum tam invisa et alta, ad derelinquendum tam certa præsentia, carnali naturæ tam suavia, mundus inductus fuisset a paucis, simplicibus, humilibus et ignobilibus hominibus, sine signis et prodigiis evidentibus, ex divina virtute efficaciam habentibus. Hæc autem tam admirabilis conversio mundi ad fidem, certissimum indicium et argumentum est ad fidem signorum præteritorum, ut ea reiterari non oporteat, quum in effectu suo patenter reluceant: quamvis usque in præsens tempus non cesset Deus miraculose agere in se et per Sanctos suos, ne forsan putetur abbreviata manus Domini. Non est ergo levitatis, his quæ ratio non comprehendit, credere, si talis credulitas habeat fundamenta et probationes hujuscemodi, ut habet fides christiana.
Footnotes
-
Prov. 31, 27. ↩
Chapter 123 of 220