Articulus 3
Quod congruenter data est hominibus a Deo lex quæ fides appellatur.
QUONIAM denique unicuique naturæ entium lex quædam a divina arte impressa est, qua in sui finem meat unumquodque; videri forsan possit alicui superfluum fore, dari hominibus legem, ultra eam quæ naturaliter ipsis inscripta est, et qua in naturalem suam beatitudinem duci possunt: præsertim quum unumquodque contentum videatur in his quæ speciei suæ correspondent. Adhuc, non videtur sapientis esse dare alicui quod capacitatem illius excellit. Qui enim sapienter influit, mensurat et determinat dona influxionum ad modum et proportionem recipientis. Proponere ergo humanæ rationi earum veritatum fidem quas comprehendere nequit, non est (ut videtur) sapientis datoris.
Sed dicendum, quod lex christiana quædam comprehendit ad quæ naturalis ratio pertingere potest: sicut unum esse Deum, et illi soli cultum latriæ fore exhibendum. Sed quoniam naturale lumen et judicium humanæ rationis multipliciter obtenebratur et obliquatur, necessarium fuit hominibus Dei adjutorium, ut ea etiam quæ ratio humana investigare valet, credenda darentur, triplici ex causa. Quoniam enim intellectus noster ad divinorum et insensibilium agnitionem non ducitur nisi ex visibilium et materialium contemplatione; si per fidem non edocerentur homines de Deo et invisibilibus circa illas veritates quas ratio indagare potest, paucis utique hominibus inesset divinorum notitia. Hic enim processus cognoscendi divina ex visibilibus, studio eget: a quo multi abstrahuntur, aut necessitate rei familiaris, aut hebetudine intellectus, aut pigritia mentis. Secundo, id ipsum hominibus necessarium fuit. Cognitio enim divinorum multa præexigit, diuturno studio eget, et his maxime congruit qui in omnibus aliis scientiis exercitatos habent sensus. Si igitur fide non imbueretur hominum intellectus, magna pars vitæ eorum cum ignorantia Dei et separatarum bonitatum deflueret.1 Tertio, hoc ipsum ideo evenit: humanus namque intellectus ad contemplationem immaterialium se habet sicut visus noctuæ ad radios solis splendentis; neque firma ac demonstrativa certitudine stabiliri possunt ea omnia quæ de divinis gloriatur se posse speculari naturalis ratio. Si ergo per fidei stabilem immobilemque certitudinem non docerentur homines de veritatibus divinorum quæ ratio adinvenire potest subtilis, plurimum dubietatis admisceretur consensui vulgi: præsertim dum tantam cernerent inter solenniores humanæ theoriæ sapientes diversitatem assertionum de natura divinorum. Enimvero vicissim naturalis ratio sic obtenebratur, ut his inhæreat et acquiescat quæ contra omnem naturam penitus fiunt: sicut olim, antequam Deus daret Moysi legem mandatorum, homines idololatriæ, contra quam omnis creatura ingemiscit, et peccatis abusus humanæ carnis, contra quæ omnis natura contabescit, dediti erant. Unde ad reformationem legis naturaliter mentibus hominum inscriptæ, donata est lex illa præceptorum.
Amplius, quod etiam ea quæ ratio non comprehendit, decuit hominibus credenda proponi, ex fine humanæ propaginis et creationis causam sortitur. Ea enim quæ sunt in finem, fini necesse est proportionari. Sicut ergo ultimata hominis felicitas supernaturalis est, sic et legem conformiter supernaturalem præstandam exstitisse, palam est. Quod autem finalis beatitudo hominis sit supernaturalis, videlicet divinæ essentiæ immediata ac pura perfruitio, non utique humanæ inquisitionis demonstratione fulciri potest, sed illis fundamentis hoc innititur quibus et tota fides : quæ jam cito reseranda sunt. Possunt tamen rationes probabiles induci, quod hujuscemodi fidem decuit hominibus tradi. Primo, ut homo secundum se totum judicio et voluntati Creatoris subditus esset : dum videlicet per intellectum illis assentit, et per voluntatem eis rebus adhæret, quæ neque videt neque cognoscit. Ex hoc quippe meriti maxima ratio ei accrescit. Summam enim reverentiam exhibet homo Creatori, dum sola ipsius auctoritate, secundum prædictum modum, spontanee sese illi subjicit, tam intellectu quam voluntate. Præterea, per hoc potissime elucescit superplena divinæ naturæ bonitas, quod divitias beatitudinis suæ, quæ sunt contemplatio et amor suæ æternæ et incircumscriptæ lucis, humanis mentibus communicat supra id quod eis secundum virtutem propriæ speciei competit : quod contingit in hoc, quod Deus per fidem ea homini revelat quæ per rationem capere nequit, et talia speranda instruit quæ supra naturam sunt.
Footnotes
-
Hebr. v, 14. ↩
Chapter 121 of 220