Articulus 22
Et est solutio auctoritatum quæ in superioribus videbantur fulcimentum præbere positioni Arii.
QUOD igitur induxerunt Ariani, non esse inconveniens quod nomen Dei aut divinæ filiationis creaturis adscribatur, jam solutum est, et ostensum quod non sit conformis ratio qua Christus dicitur Dei Filius, et ceteræ quædam creaturæ.1
Quod insuper inducunt, Patrem esse solum verum Deum, nil convincit: de qualibet enim trium personarum dici potest, quod sit solus Deus, solus Sanctus, solus Dominus, solus Altissimus. Nam quia una numero est in personis divinitas, quidquid ratione divinitatis de una dicitur, idem est ac si de alia diceretur. Dicitur igitur Pater solus Deus, non quod Filius ejus non sit Deus, sed quia non est Deus alius ab eo: sicut scriptum est, Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me.2
Denique, quod Filius dicitur minor Patre ac ei subjectus, clarum est hoc dici ratione naturæ assumptæ. Quod vero Filius a Patre recipere dicitur, indigentiam non indicat. Recipit enim totam divinitatis plenitudinem, quæ omnem imperfectionem prorsus excludit. Sed eo ipso quo Filius est, necesse est ut ab alio sit, et id quod est recipiat. Sed hæc receptio est ejus generatio. Dicitur autem Filius mitti et clarificari secundum naturam assumptam. Dicitur autem Filius a Patre adjuvari et doceri, non ut insit ei infirmitas aut ignorantia, quum juxta Apostolum, sit ipse virtus et Sapientia Patris;3 sed quia quidquid Filius est aut habet, a Patre recipit. Ideo, sicut a Patre recipit essentiam, sic et intellectum atque potestatem. In Patre autem idem sunt essentia, sapientia et virtus: ideoque communicatio divinæ essentiæ, est intelligentiæ ac potentiæ communicatio. Sed quoniam eadem numero est divinitatis plenitudo in Patre et Filio, ideo hæc nullam defectibilitatem inducunt in Verbo. Non enim in generatione Verbi est accipere non esse ante esse, neque re neque intellectu : Filius namque non ex non esse, sed ex paterna natura generatur. Dicitur igitur Filius a se non posse facere quidquam : quia sicut a se non est, sic a se non habet virtutem operandi. Verumtamen, licet dicatur Filius a se non posse quidquam facere, potest tamen per se agere : quia sicut per propriam naturam a Patre acceptam est, sic et per hanc ipsam agit. Et hoc ostendunt verba Salvatoris, dum ait :4 Quæcumque ille (scilicet Pater) facit, hæc et Filius similiter facit.5
Denuo, quod Filius Patri obedire dicitur, palam ad naturam illam pertinere secundum quam mortem crucis subire potuit. Sed quod Dominus ait, non esse sui, dare in regno suo secum sedere vel ad dexteram vel sinistram, etiam ad virtutem naturæ assumptæ pertinet.6
Quod vero dicit se ignorare de die illo, non est sic accipiendum tanquam adventus sui horam Filius non agnoscat, quum sint in eo omnes sapientiæ atque scientiæ thesauri absconditi, secundum Apostolum, et Filius (qui secundum Joannem, est in sinu Dei Patris) ipsum etiam Patrem perfecte agnoscat, sicut ante patuit.78 Dicitur igitur Filius ignorare horam illam, quia per modum ignorantis se habuit, dum discipulis suis eamdem revelare noluit. Sic nempe dicitur Deus pœnitere, quia ad modum pœnitentis se habet, non velut passio ei insit. Est quippe Scripturæ consuetudo, ut Deus dicatur aliquid cognoscere, quando aliis de aliquo cognitionem præstat :9 sicut in Genesi scribitur, Nunc cognovi quod timeas Dominum, id est, nunc cognoscere feci. Numquid enim ante Deus cor Abrahæ nesciebat? Sic igitur per oppositum dicitur Filius ignorare, quia non facit nos scire.
Quod autem sapientia dicitur creata, non necesse est accipi de sapientia quæ est Dei Filius, sed de ea quam entibus creatis indidit Deus : quemadmodum in Ecclesiastico scriptum est, Ipse creavit eam, scilicet sapientiam, in Spiritu Sancto, et effudit illam super omnia opera sua.10 Rursus, quod sapientia dicitur creata, sic accipi potest : quia ab initio, imo ab æterno, prævisa est creaturæ uniri. Sed sicut per Hilarium patet, præallegatam de creatione atque generatione sapientiæ auctoritatem, Synodus aliter exponit, dicens sapientiam et creatam et genitam appellari, ut nobis divinæ generationis modus perfecte insinuetur. Nam in generatione, genitum accipit naturam generantis : quod utique perfectionis est. Sed in generationibus quas nos cernimus, generans mutatur : quod imperfectionem sonat. In creatione autem, creatum creantis naturam non recipit, sed creans incommutabile perseverat. Filius itaque dicitur simul et creatus et genitus, ut ex nomine creationis intelligatur Patris immutabilitas, ex generationis vero nomine in utroque accipiatur naturæ unitas.
Footnotes
Chapter 140 of 220