Articulus 29
Et est solutio rationum Arii et Macedonii.
EST autem in Patre et Filio auctoritas super Spiritum Sanctum, non utique excellentiæ, quia tota deitatis plenitudo est in Spiritu Sancto, sed originis. Unde etiam Augustinus in libro de Trinitate, ait Spiritum Sanctum a Patre principaliter procedere. Nam quod a Filio procedit, donatum est Filio a Patre: et ob hanc rationem dicitur Pater et Filius Spiritum Sanctum mittere. — Denique, sicut a Patre Filioque recipit Spiritus Sanctus divinam essentiam, sic et cognitionem atque virtutem, quemadmodum in libro de Spiritu Sancto Didymus scripsit:1 Neque (ut inquit) quid est aliud Filius, exceptis his quæ ei a Patre donantur; neque alia est Spiritus Sancti substantia, præter id quod datur ei a Filio. Identificantur quippe in supersimplici Deitatis essentia, natura, sapientia ac potentia.2 In eo igitur quod Spiritus Sanctus a Patre ac Filio tam essentiam quam sapientiam atque potentiam accipit, dicitur audire, et non loqui a se ipso.3 Divina nempe per modum humanorum frequenter describuntur. Homines vero per auditum scientiam accipiunt. Nam primo Primæ philosophiæ ait Aristoteles, quod auditus sit sensus disciplinæ. Dicitur autem Spiritus Sanctus auditurus, non quasi de novo quid accepturus, sed quia per illud audire, accipitur recipere Spiritus Sancti. Recipere vero Spiritus Sancti æternum est:4 æterno autem verba cujuslibet temporis aptari possunt, eo quod omnia tempora æternitas simpla impartitaque perseverans complectatur.
Denique, cur Spiritus Sanctus non sit utriusque filius, in articulo superius de hoc inducto sufficienter determinatum est.5 Quod etiam vicissim Patri Filioque non connumeratur Spiritus Sanctus, parum arguit. Nam quandoque fit mentio de Spiritu Sancto in his quæ ad totam Trinitatem pertinent, non expressis personis Patris ac Filii, ut est illud, Quæ sunt Dei nemo novit nisi Spiritus Dei:6 quum tamen neque Pater neque Filius ignoret quæ sunt Dei. Vult itaque Scriptura per hoc innuere, quod quidquid ad divinitatem pertinens, de una personarum trium dicitur, de qualibet earum pariformiter accipiendum sit. Sic quoque dictum est, Nemo novit Patrem nisi Filius:7 quum tamen Pater se ipsum agnoscat. Apostolus vero quandoque connumerat Spiritum Sanctum
Patri ac Filio, dicens ad Corinthios:8 Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus, sit semper cum omnibus vobis.
Dicitur denuo Spiritus Sanctus orare, quia nos facit orantes:9 sicut superius ostensum est modum esse Scripturæ sacræ, ut id Deo attribuatur quod facit in homine.10 Quod vero Spiritus Dei dicitur ferri aut contristari, sic dictum est sicut Deus dicitur pœnitere et irasci, non per passionum affectus, sed per similitudinem effectus: licet non de Spiritu Sancto, sed de aere, quidam accipiant hoc quod dictum est, Spiritus Domini ferebatur super aquas.11 Dicitur insuper Spiritus Sanctus nobis dari a Patre ac Filio, quia hoc ipsum ut Spiritus Sanctus mentes nostras inhabitet, recipit ab utroque: a quibus accipit quidquid est, potest ac habet. Nec ob hoc ostendi potest minor esse Patre Filioque, sed quod originem ab eis habeat, a quibus totius divinitatis plenitudinem suscipit.
Footnotes
Chapter 147 of 220