Articulus 25
Qualiter accipienda sit emanatio illa in divinis qua Spiritus Sanctus creditur a Patre Filioque procedere.
IN quacumque porro natura est intellectus, in ea est et voluntas : quemadmodum in primo deductum est.1 Objectum namque voluntatis, est bonum intellectum. Nam sicut in re naturali formam consequitur inclinatio quædam ad proprium bonum, finem ac perfectionem, quæ naturalis appetitus dicitur;2 sic in natura intellectuali, ex apprehensione formæ intelligibilis oritur inclinatio ad id quod intelligitur, secundum quod ipsum concipitur ut bonum et conveniens. Hæc autem inclinatio dicitur appetitus intellectualis ad voluntatem spectans. Sicut igitur in superioribus ostensum est, quod Deus sit in se ipso sicut intellectum in intelligente, eo quod divina essentia seu veritas, quæ Deus est, sit divini intellectus objectum; sic prorsus necesse est ut Deus sit in se ipso ut amatum in amante, eo quod divina bonitas, quæ est ipse Deus, sit proprium objectum divinæ voluntatis.
Denique, intellectum ut in intelligente exsistens, intentio quædam est, verbum ac ratio intelligentis. Non enim aliter est intellectum in intelligente nisi prout concipitur ab intellectu. Concipitur autem, in quantum intellectus aliquid intra se dicit de re intellecta. Hoc autem quod de intellecto dicit et concipit, est verbum intelligentis. Sed intellectum ut in intelligente acceptum, seu verbum tale de intellecto conceptum, in humano intellectu non habet esse naturale, sed intentionale dumtaxat : quod est species ac similitudo intellecti stans in lumine intellectus. Non est itaque intellectum ut in mente hominis conceptum, et ut in se ipso subsistens, habens esse ejusdem rationis et naturæ. Verbum autem divini intellectus, habet verum esse naturale et substantialiter identificatum cum esse paterni intellectus. Constat igitur, quod verbum humani intellectus dicat quid actualiter superadditum rei intellectæ. Verbum vero divinæ mentis nil superaddit accidentale ei cujus est verbum et de quo profertur. Ratio autem horum est, quia divinus intellectus est purus et supersimplex actus : in quo omniformiter unum sunt esse et intelligere. Hoc vero creatis intellectibus non convenit. Sed hæc superius lucidius habita sunt.
Sicut proinde intellectum ut in intelligente conceptum, est verbum intellectus; sic amatum ut in amante exsistens, est sicut amor quo in amatum tendit amans. Amatum nempe est in voluntate sicut terminus motus in principio motivo : perficitur enim voluntas per hoc quod copulatur amato in quod tendit. Non autem tendit in amatum, nisi propter proportionem quamdam et convenientiam in amato consistentem alliciatur ab amato. Amatum ergo ut in amante consideratum, inclinat et movet amantem ut in amatum se transferat. Hoc autem quod movet et intrinsecus impellit amantem in amatum, est amor.34 Patet igitur, quod esse amati in amante, est amor, qui intrinsecus movet amantem in amatum: sicut esse intellecti in intelligente, est intentio ac verbum intellectus.
Amor denique a voluntate procedit, in quantum illa mota est et quasi attracta ab amabili, quod est bonum intellectum. Bonum porro intellectum in quantum intellectum, est verbum intellectus, ut frequenter dictum est. Procedit igitur amor tam ex voluntate quam ex verbo: quoniam nihil amamus, nisi verbo cordis concipiamus illud esse amabile. Relinquitur ergo quod amor qui in Deo est, quem Spiritum Sanctum dicimus, non tantum a Patre, sed etiam a Filio procedat. Filius etenim Patris, est verbum illud quod Pater de se ipso concipit. De se autem concipit, quod sit summa et supereminens bonitas. Illa ergo interna dictio qua Pater de se intra se profert se esse puram bonitatem, est verbum ejus. Ex hoc vero quod Deus talem se agnoscit, procedit amor ejus, quo se ipsum et propriam bonitatem primo et principaliter amat. Divina enim bonitas est proprium voluntatis divinæ objectum. Hinc elucescit, quod eo ipso necesse est Spiritum Sanctum a Filio procedere, quo procedit a Patre. Spiritus Sanctus ergo per voluntatem procedit ab utroque, sicut et a solo Patre procedit Filius per intellectum. Enimvero, sicut Dei intelligere, est ejus esse; sic et divinum velle, est Dei esse. Amatum autem est in amante, in quantum actu amatur: actu autem amatur, secundum quod ejus amor est in amante. Sed in Deo, amare est velle quoddam. Velle quoque Dei, est suum esse. Esse ergo Dei quo est in sua voluntate, quod per amorem explicamus, non est esse accidentale, sed est verum et naturale, sicut et esse Verbi. Deus ergo ut in sua voluntate exsistens, est vere et substantialiter Deus. Amor ergo seu Spiritus Sanctus est subsistens Deus. Quippe amor hic divinus quo Deus se et cuncta diligit, Spiritus apte appellatur. Amor namque est vis quædam motiva et impulsiva amantis in amatum, ut dictum est. In viventibus autem impulsus talis intrinsecus ad spiritum pertinet: ideo amor divinus Spiritus dicitur. Rursus, spiritus dictus est, qui ab homine procedit, et sine quo homo omnino vivere non potest. In eo igitur quod hic amor Dei Spiritus nominatur, æterna ipsius ab eis quibus coæternus est personis processio designatur. Insuper Spiritus iste Sanctus dictus est, quoniam ipse est quo sanctissima Deitas amatur.
Footnotes
Chapter 143 of 220