Skip to the text

Articulus 4

An ejusdem veritatis possit esse fides et demonstratio.

SI igitur est fides substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium, demonstratio autem argumentatio est faciens scire ;1 non videtur ejusdem esse fides et demonstratio. Adhuc, fides merito caret, si ratione humana stabiliatur. Sed si de eodem esset fides et demonstratio, hoc præcipue competeret doctis et sapientibus. Hi ergo meritum non haberent de consensu eorum quæ fides tradit, quorum ipsi scientialem certamque rationem conspiciunt. Non ergo esset desiderabile eis sublimia et subtilia de divinis agnoscere, quibus indoctus quisque assentiendo, meritum præ eis acquireret : hoc autem inconveniens est. Præterea, fides et demonstratio seu scientia, ex opposito et specifice distinguuntur : non est ergo ejusdem veritatis scientia et fides in præsentis hujus vitæ statu.

Sed respondendum, quod nomen fidei uno quidem modo accipitur pro assensu : ad cujus rationem non pertinet ut ex certitudine demonstrationis vel scientiæ seu humanæ inquisitionis procedat : sic nempe omnis fidei veritas, sive naturali ratione pateat sive non, sub fide et fidei articulis comprehenditur. Non enim requirit Deus ab homine, ut per rationem agnoscat eas fidei veritates quæ etiam rationis indagine innotescere possunt, sed sufficit simplex assensus. Denuo accipitur fides magis specialiter, prout videlicet dicitur respectu eorum dumtaxat quæ vim naturalis luminis evadunt : ad quem sensum Augustinus ait, Noli intelligere ut credas, sed crede ut intelligas. Imo, quo veritas aliqua de divinis, amplius humanæ rationis potestatem excedit, eo credibilior est, quasi a scientia et demonstratione distantior. Secundum hunc itaque modum non est ejusdem veritatis fides et demonstratio, sicut præinductæ argumentationes convincunt.

De fide primo modo sumpta, nil prohibet ut eadem veritas sit uni sola fide agnita, quæ tamen alteri certissima ratione lucet. Nam et hæreses quædam exstiterunt, quæ ex ruditate intellectus et ignorantia ordinis rerum profluxerunt : sicut eorum qui æstimabant Deum corporeis lineamentis circumscribi, et in natura divinitatis figura corporali finiri, propter quædam quæ in sacra Scriptura Deum describunt secundum corporalium rerum proprietatem, quæ ipsi spiritualiter nequibant intelligere. Contra quos in primo libro ostensum est ex naturis et ordinibus rerum, quod Deus nec sit corpus, neque virtus corporis, neque corporeus, aut aliquo modo circumscriptus, sed quod sit actus simplicissimus, et lux penitus pura prorsusque separata.2 Multa igitur quæ fide traduntur, sapienti intellectui scientialiter elucescunt: quemadmodum in superioribus probatum est Deum esse, et plures Deos non posse esse, et quod Deus sit æternus, omnium fons et finis, rectorque universorum, et alia multa. Non omnia tamen quæ de Deo cognoscibilia sunt, naturali ratione patere possunt. Nihil enim sciri potest, donec substantia ejus cognoscatur. Unde secundum Philosophum, principium demonstrationis est, quod quid est. Quod si substantia alicujus cognoscibilis sit nobis, tunc omnia quæ illi conveniunt, ab intellectu nostro comprehendi possunt. Quoniam ergo divina natura, ratione suæ infinitæ actualitatis et superexaltationis, omnem creatorum intellectuum naturalem potentiam improportionaliter supergreditur, sequitur utique, non posse humanam rationem cognoscere de Deo omnia quæ de eo cognoscibilia sunt; sed rationabiliter contingit ut aliqua de eo tradantur credenda quæ concipi nequeunt.

Præterea, Deus non cognoscitur naturali cognitione, nisi secundum resplendentiam perfectionis et naturæ suæ, quæ in entibus creatis repræsentatur et relucet. Omnis autem bonitas et perfectio secundorum, a plenitudine divinæ bonitatis et eminentiæ infinite occumbit:3 quæ omnia in primo probata sunt. Non ergo potest intellectus noster ex ipso naturæ sinu et rerum creatarum speculatione, de Deo agnoscere omnia quæ de illo cognoscibilia sunt. Adhuc, sublimior intellectus de re aliqua multa noscit quæ ignorat inferior. Angelicus autem intellectus plus excedit subtilissimi hominis intellectum, quam alicujus hominis doctissimi, intellectum imperitissimi agricolæ: illic enim non servatur idem ordo in specie, qui tamen hic permanet. Sed nec angelicus intellectus naturali virtute contemplari potest divinam substantiam secundum quid, ut jam ostensum est. Non ergo mirum, si ad divinarum veritatum agnitionem scientificam non possit assurgere ratio, quam fides proponit. In quo patet Manichæorum error, dicentium omne illud tanquam falsum abjiciendum esse quod ratio comprehendere non potest. Quod enim tam sublimes fidei veritates comprehendere non valemus, non rerum falsitati, sed nostræ rationis imperfectioni imputandum est. Unde, sicut insanæ mentis esset ille indoctus et rusticanus, qui eis veritatibus quas sapientes et philosophi agnoscunt atque proponunt, nollet idcirco credere, quia suæ rationis lumen vincunt: ut sunt, incorporalia non esse in loco, animam fore indivisibilem et inextensam, in toto totam, et in parte qualibet totam; sic utique multo indoctioris et insanioris animi est, qui divinis doctrinis, quæ ministerio angelorum divinitus revelantur, signisque et miraculis divinæ virtutis a Deo emanasse comprobantur, ideo non vult adhærere, quia rationem evadunt. — Demum Propheta considerans divinæ legis testimonia naturalis ingenii vim supergredi, supernaturale suffragium postulat, dum ait: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.4 Et iterum: Dormitavit anima mea præ tædio;5 confirma me in verbis tuis. Et in Job dicitur:6 Ecce Deus magnus, vincens scientiam nostram.

Footnotes

  1. Hebr. xi, 1. ↩

  2. art. x-xii, xvii, cxv. ↩

  3. art. xvin- xxiii. ↩

  4. Ps. cxviii, 18. ↩

  5. Ibid. 28. ↩

  6. Job xxxvi, 26. ↩

Chapter 122 of 220