Skip to the text

Articulus 14

De institutione et qualitate legis Mahometi.

HIS porro quæ de qualitate christianæ legis ac institutionis forma præinducta sunt, omnino contraria via Mahometus processit. Non enim populum traditionibus suis, virtute miraculorum, sed violentia armorum subjecit; neque denuo spiritualium bonorum sublimia documenta edocuit, sed carnalium voluptatum promissa spopondit, libidini et carnis desideriis habenas relaxans: quibus allici et assentire in promptu est hominibus, potissime his et talibus per quorum multitudinem ipse ridiculam suam traditionem fecit invalescere. Non etenim a principio sapientes expertique in divinis eloquiis viri ipsi adhæserunt, sed homines in desertis commorantes, rurales, totiusque spiritualis doctrinæ prorsus ignari: per quorum armatam manum, terram obtinuit. Dixit namque, non in virtute signorum, sed potentia armorum se fuisse promissum: quod genus signorum neque latronibus deest, neque tyrannis nefandissimis.

Denique, præcepta tradidit legi suæ conformia, concupiscentiis vacare instruens. Veritates insuper illæ quas docuit, non tam sublimes sunt quin ab humano ingenio comprehendi possint; sed documentis suis fabulas admiscet, veteris ac novæ legis doctrinalem seriem fabulosis narrationibus corrumpens. Propterea astuta adinventione, neque veteris Testamenti neque fidei christianæ libros dereliquit sectatoribus suis legendos, ne forsan sequaces sui, si diligenter eos adspicerent, propriæ legis falsitatem ex eis agnoscerent. Non enim Prophetarum oracula ei sicut Christo testimonium perhibent, nec etiam signa aut miracula, quæ divina tantum virtute efficiuntur, ipsius legem stabiliunt. Unde constat, quod omnino per oppositum modum introducta sit traditio ejus a forma institutionis christianæ theoriæ. Ejus igitur credentes documentis, facile credunt quæ neque naturali rationi neque veritati legis aut Evangelii consona sunt. — Ipse tamen legem nostram non reprobat, sed Jesum ait esse Messiam super cujus adventu Prophetæ vaticinati sunt; et ipsius matrem fatetur esse virginem, et super omnes mulieres electam ac benedictam. Avicenna quoque, qui Mahometum secutus est, Jesum antefert Mahometo in virtute et sapientia, quemadmodum duodecimo suæ Metaphysicæ scribit. Ex quibus videntur contradictionem implicare dicta Alcorani. Si enim est Jesus (ut ipse ait) Christus, electus Dei, tunc necesse est omnia ea vera esse quæ in ejus lege continentur : in qua hoc quoque inter alia dicitur, quod non est aliud nomen datum hominibus sub cœlo, in quo oporteat nos salvos fieri, quam nomen Jesu Christi.1 Fundamentum quippe aliud nemo ponere potest, quam quod ipse posuit.2 Ex quibus ostenditur falsitas Alcorani. In lege namque Mahometi dicitur unumquemque salvari posse in lege sua.

Footnotes

  1. Act. IV, 12. ↩

  2. 1 Cor. III, 11. ↩

Chapter 132 of 220