Articulus 27
De rationibus quibus Arius et Macedonius moti sunt ut dicerent Spiritum Sanctum esse creaturam.
PATRE (inquit Arius) Filius minor est, et Patris minister. Filio denuo Spiritum Sanctum ait esse minorem, et ministrum Filii atque creatum a Filio, sicut et a Patre dixit Filium creatum ante omnia sæcula, et cetera omnia mediante Filio creata asserebat. Unde sicut Dei Filium dixit puram ac summam creaturam, sic Spiritum Sanctum dixit post Filium ceteris sublimiorem esse creaturam. Macedonius quippe de Filio Dei recte sensit, sed Spiritum Sanctum creaturam posuit, in hoc Arium secutus. Propterea Macedoniani non incongrue a quibusdam Semiariani appellati sunt, eo quod quoad Spiritum Sanctum, magis acquiescant figmentis Arii quam universalis Ecclesiæ documentis, quæ Spiritum Sanctum docet Patri Filioque coadorandum.
Introducunt autem quædam Scripturæ sanctæ testimonia pro suæ positionis fulcimento. Primo quidem: nam in evangelio Joannis scriptum est: Quum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit.1 Constat ergo Spiritum Sanctum mitti a Filio. Mitti autem inferioris naturæ est: nam in mittente auctoritas quædam est super missum. Filio ergo minor videtur esse Spiritus Sanctus. — Præterea, nihil loqui a semetipso, sed ea dumtaxat quæ ab alio audiuntur, potius ei competit qui jubenti per ministerium famulatur, quam qui propria auctoritate agit. Sed de Spiritu Sancto id ipsum scriptum est apud Joannem: Non enim (inquit Filius de Spiritu Sancto) loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur.2 Videtur ergo non esse Deus. At vero, qui recenter quid recipit et non totum simul habet quidquid perfectionis est, Deus non est neque æternitatem possidet: sed de Spiritu Sancto dictum est, Quæcumque audiet loquetur. Videtur itaque (ut Arius intulit) quod Patris Filiique et jussionem et illustrationem exspectet: non erit igitur Deus, neque Filio coæqualis.
Amplius, quod in viventibus accipit naturam ejus a quo procedit, est illius filius. Hoc enim proprium est genito, præsertim in viventibus, ut in similem naturam seu speciem prodeat cum eo a quo profluit. Spiritus Sanctus autem, si a Patre Filioque procedit tanquam verus Deus, naturam divinam ab utroque suscipit: utriusque ergo filius esset, quod fidei non consonat. Adhuc, Scriptura de Patris Filiique divinitate loquens, Spiritum Sanctum non associat divinitati illorum. Mentionem nempe de Spiritu Sancto non facit, ut patet apud Matthæum, ubi Filius ait:3 Nemo novit Patrem nisi Filius, neque Filium quis novit nisi Pater. Quod de perfecta comprehensione necesse est intelligi, uti in ante habitis probatum est. Si vero Spiritus Sanctus esset verus Deus, etiam ipse agnosceret Patrem ac Filium.4 Non ergo videtur sufficienter dictum: Nemo novit Patrem nisi Filius. Rursus, Joannis septimodecimo dicitur: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum Deum, et quem misisti Jesum Christum.5 Ubi de divinitate Spiritus Sancti nulla prorsus mentio facta est : imo si Spiritus Sanctus esset Deus, non dubium quin et in ipsius agnitione felicitas nostra, quæ est vita æterna, statuenda esset.6 Iterum, ad Romanos scribens, ait Apostolus : Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Videtur ergo Spiritus Sanctus (ut homines isti opinati sunt) non esse Deus.
Præterea, Deo competit non jam orare, sed orari. Sed Spiritui Sancto competit orare, sicut scriptum est ad Romanos : Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Non est igitur (ut apparet) perfectus ac verus Deus. At vero is in quem tristitia cadit et qui mobilis est, Deus esse nequit. Demonstratum est enim in primo libro, quod divinum ens sit prorsus incommutabile et perfectum.7 Sed in Spiritum Sanctum cadunt tristitia et motus. Scriptum est equidem in libro sermonum Isaiæ : Ipsi ad iracundiam provocaverunt et afflixerunt spiritum sanctum ejus.89 Apostolus insuper ait : Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei. De motione quoque Spiritus Sancti dicitur in Genesi : Spiritus Domini ferebatur super aquas. Enimvero, donans habet dominium super donum quod largitur. Nullus enim congrue dat, cujus dominium non habet. Sed Patri Filioque commune est dare Spiritum Sanctum. De Patre quidem in Luca scriptum est : Pater vester de cœlo dabit spiritum bonum petentibus se.10 Et alibi dicit Filius se missurum Spiritum Sanctum.
Hæc ergo, et alia multa humanæ sapientiæ argumenta in sequentibus inducenda, introduxerunt qui prænominati sunt.
Footnotes
Chapter 145 of 220